Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i ix


valdius opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,

quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit,

scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,

dignum mente domoque legentis honesta Neronis,

5 munere cum fungi propioris censet amici:

quid possim videt ac novit me valdius ipso.

multa quidem dixi, cur excusatus abirem,

sed timui, mea ne finxisse minora putarer,

dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.

10 sic ego maioris fugiens opprobria culpae

frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi

depositum laudas ob amici iussa pudorem,

scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.


Composuit: 734 A.U.C. (20 ΒΡ). Systema: versus heroi. Appellatur: Nero. Nomenclatura: 1 Nero; 1 Septimius; 4 Nero



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Ad Neronem.


1. septimivs, clavdi, nimirvm. Septimium amicum suum Neroni commendat, de quo et in carminum libris // Septimi Gadis aditure mecum ait.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Hic est Septimius, de quo superius ([carm. II] 6, 1) ait: Septimi, Gades aditure mecum. Hac autem epistola Septimium Claudio Neroni commendat.

4. <dignum>. Ipsum Septimium, qui dignus est mente tua. Hoc est: qui honesta elegit.

5. [Et] cum censet propioris amici me fungi munere.

6. valdius. Ab eo quod est ‘ualde’ ‘ualdius’ facit, ab eo uero quod est ualide ualidius [facit]. Melius gratiam [eam] cognoscit, quam apud te habeo, quam ego ipse.

9. <dissimulator opis propriae>. Qui non ostendam, quod possim, uel celem opes meas. Hoc est: ut integram mihi beneficii gratiam reseruarem.

11. Qui sine sua l<a>esione amicitias cuiusque ex commendatione conquirit, frons urbana dicitur. Scilicet ut per inpudentiam inpetrarem.

12. <iussa>. Hic uoluntatem, ut Maro ([Aen.] I 77).

13. Hoc est: aggrega eum et adscribe amicis tuis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII