Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i x


49 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus

ruris amatores. hac in re scilicet una

multum dissimiles, at cetera paene gemelli

fraternis animis, quidquid negat alter, et alter,

5 adnuimus pariter. vetuli notique columbi

tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni

rivos et musco circumlita saxa nemusque.

quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui,

quae vos ad caelum fertis rumore secundo,

10 utque sacerdotis fugitivus liba recuso:

pane egeo iam mellitis potiore placentis.

vivere naturae si convenienter oportet

ponendaeque domo quaerenda est area primum:

novistine locum potiorem rure beato?

15 est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura

leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,

cum semel accepit solem furibundus acutum?

est ubi divellat somnos minus invida cura?

deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?

20 purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum

quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?

nempe inter varias nutritur silva columnas

laudaturque domus, longos quae prospicit agros:

naturam expelles furca, tamen usque recurret

25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix.

non qui Sidonio contendere callidus ostro

nescit Aquinatem potantia vellera fucum

certius accipiet damnum propiusve medullis

quam qui non poterit vero distinguere falsum.

30 quem res plus nimio delectavere secundae,

mutatae quatient. siquid mirabere, pones

invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto

reges et regum vita praecurrere amicos.

cervus equum pugna melior communibus herbis

35 pellebat, donec minor in certamine longo

inploravit opes hominis frenumque recepit.

sed postquam victor violens discessit ab hoste,

non equitem dorso, non frenum depulit ore.

sic, qui pauperiem veritus potiore metallis

40 libertate caret, dominum vehet inprobus atque

serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.

cui non conveniet sua res, ut calceus olim,

si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.

laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,

45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura

cogere quam satis est ac non cessare videbor.

imperat aut servit collecta pecunia cuique,

tortum digna sequi potius quam ducere funem.

haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,

50 excepto quod non simul esses, cetera laetus.


Systema: versus heroi. Appellatur: Aristius Fiscus. Nomenclatura: 1 Aristius Fiscus; 16 Canis; 16 Leo; 19 Libycus; 26 Sidonius; 27 Aquinas; 44 Aristius Fiscus; 49 Vacuna



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


5. vetvli notiqve colvmbi. Quia plurimus amor columbarum.

6. tv nidvm servas. Domi manes ut auis in nido.

10. vtqv[a]e sacerdotis fvgitivvs liba recvso. Sic, inquit, fastidium me adsiduae urbis tenet et rus egeo et amo, quem ad modum fugitiuus sacerdotis, qui liba sit edere consuetus, cum fugit, fastidio longo libaminum panem tantum desiderat et laudat; ita et ego rus ciuitatem neglegens. Totum allegorice.

16. leniat et rabiem. Dicit ruri homines non laedi uel Caniculae uel Leonis signo.

29. qvam qvi non poterit. Hoc ait, simili genere et non minori damno adficietur. Nam negotiator, qui ueram Tyriam et fuco Aquinate[t] tinctam discernere non potuerit, non tantum damni patietur, quam is, qui uera bona a falsis discernere non ualebit.

40. dominvm vehet inprobvs atqve. Dicit non debere usque eo quemquam amore pecuniae conflagrare, ut in potestatem eius ueniat. Illa enim homini subiecta esse debet, non homo illi. Et supra hunc habet sensum: // Ac mihi res, non me rebus subiungere conor.

49. fanvm pvtre vacvnae. Vacuna in Sabinis dea, quae sub incerta specie est formata. Hanc quidam Bellonam, alii Mineruam, alii Dianam putant.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Ad Aristium Fuscum grammaticum scribit. Huius enim amicitiis plurimum utebatur. Dicit ergo se aetate et studio Aristio conuenire, nisi quod Aristius in ciuitate morari desideret, ipse in rure.

5. Expressit uinculum amicitiae; noti autem, quod amicitia eorum nota sit, ut ([Verg. Aen.] VIIII 182): His amor unus erat. Item Sallustius ([Cat.] 20, 4): Nam idem uelle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

6. <nidvm>. Idest ciuitatem, ubi natus es. nidum. Aut urbem, quae quasi nutriat pauperes, aut cenaculum in altiore loco constitutum. Mire ‘nidum’: adlusit ad nomen, quoniam dixerat ‘columbi’.

10. Quia sacerdotum serui comedunt multa liba de sacris. Cum in seruis suspicio furti habetur, ducuntur ad sacerdotem, qui crustum panis carmine infectum dat singulis; quod cum h<a>eserit, manifestum furti reum assent. <liba>. De sacris. Allegoricos: ex satietate urbem fastidio et rure delector, ut, cui liba in fastidium uenera<n>t, [et] panem desiderat.

13. Sensus: ita nobis instruenda uita est, ut primum auspicemur optimam sedem, quomodo area domui quaeritur.

16. <mom. leonis>. Cum sol ad Leonem uenerit.

17. Dicit ruris homines non l<a>edi uel Leonis uel Caniculae signo.

18. [Vt] Maronianum illud ([georg.] III 530): Nec somnos abrumpit cura salubres.

19. Numidico marmore. Sensus: numquid minus nitet herba quam marmor Numidicum? immo etiam herbae redolent, quod in marmoribus non est.

20. <plvmbvm>. Fistulas plumbeas.

22. Viridiarium dicit, ut ([Verg. Aen.] VII 172): Horrendum siluis.. et Cicero ([in Verr.] II 1, 19, 51): In silua disposita sub diuo uidimus.

24. Naturam expellit a se furca, qui habitat in ciuitate et siluas habere desiderat. Sensus: si, quae natura bona sunt, abicere ex animo uelis, recurrent latenter, nempe qui agros fugiunt, tamen intra urbem et domos rus includunt atque arbores diligent.

26. Aquinates purpurae similes sunt Tyriis; multum ergo inperiti falluntur. Hoc ergo ait: patitur quidem damnum, qui nescit dinoscere purpuras, sed maiore damno ille afficitur, qui tantae inperitiae est, ut ueritatem a falso nequeat discernere. Contendere autem conparare dixit.

39. <veritvs>. Deest fuerit; non enim participium est ueritus.

40. Mire ‘probus’ pro eo, quod est auarus et cupidus, ut ([Verg. Aen.] X 726. 727): Lauit inproba teter // Ora cruor.. et alibi ([georg. III] 430. 431): Piscibus atram // Inprobus ingluuiem.. et ([Aen. II] 356. 357): Quos inproba uentris // Exegit caecos rabies.

48. <digna>. Pecunia dignior est nos sequi quam nos illam. Hoc est: quae magis uinci debet quam uincere, trahi non trahere. Vt s<a>epe ad funem contentio est.

49. Certum nomen loci, significat aedem antiquam. Vacunam alii Cererem, alii deam uacationis dicunt, alii Victoriam, qua fauente curis uacamus. Vacunam apud Sabinos plurimum cultam quidam Mineruam [(cf. Porph.),] alii Dianam [(cf. Porph.)] putauerunt; nonnulli etiam Venerem esse dixerunt; sed Varro primo rerum diuinarum Victoriam ait, quod ea maxime hii gaudent, qui sapientiae uacent.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII