Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i xiii


viribus opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ut proficiscentem docui te saepe diuque,

Augusto reddes signata volumina, Vinni,

si validus, si laetus erit, si denique poscet;

ne studio nostri pecces odiumque libellis

5 sedulus inportes opera vehemente minister.

si te forte meae gravis uret sarcina chartae,

abicito potius, quam quo perferre iuberis

clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum

cognomen vertas in risum et fabula fias.

10 viribus uteris per clivos flumina lamas.

victor propositi simul ac perveneris illuc,

sic positum servabis onus, ne forte sub ala

fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,

ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,

15 ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.

ne volgo narres te sudavisse ferendo

carmina quae possint oculos aurisque morari

Caesaris. oratus multa prece nitere porro.

vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas.


Systema: versus heroi. Appellatur: Asella Vinnius. Nomenclatura: 2 Asella Vinnius; 2 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 8 Asina; 14 Pyrrhia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vt proficiscentem docvi te saepe divqve. Ad Vinnium haec scribit, quibus docet Horatius, quem ad modum Augusto uelit exhiberi libellos suos.

6. sarcina chartae. Sarcinarii non oportune reddunt[ur], quae sibi quisque mandauerit, sed ita inportune se offerunt, ut abicere uelle uideantur.

8. asinaeqve p. Commode ostendit non aliquo uitio hoc cognomen Vinnio contigisse, sed gentile fuisse.

10. lamas. Lama est uorago ἀπὸ τοῦ λεμοῦ. Nam lemos est ingluuies, unde Lamiae quoque dicuntur deuoratrices puerorum.

14. pvrria l. Fictum aniculae nomen ancillae contemptum, ut ait Persius: // Pannucia Baucis.

15. tribvlis. Vnus ex eadem tribu, hoc est plebeius ad conuiuium pergens.

17. morari. Delectare.

19. mandataqve f. [Mandata] nunc participium est, non nom[n]en. [Frangas] autem bene quasi asina ut supra: // Clitellas ferus inpingas.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Hac epistola adloquitur Vinium, qui alio nomine Asellus uocabatur a patre, qui Asina dictus est abusiue. Per quem Vinium Asellum solitus erat Horatius carminum suorum libellos Augusto dirigere. Hortatur ergo eum, ut, sicut s<a>epe monuit, signata sua. uolumina oportune Augusto tribuat.

5. <sedvlvs>. Hoc est uelut sedulo agens, quasi sine dolo.

6. ‘Sarcina’, figura. Vinium paterni cognominis facit Asinae.

8. clitellas. Sarcinas, uncle clitellarius equus. G. Vinnius Fronto, ad quem haec scripta est epistola, patrem habuit Asinae cognomine. Alludit ergo nomini eius et quasi conuenire appellationem hanc nominis eius ingenio uult uideri.

10. ‘Lamas’ lacunas maiores continentes aquam caelestem. Ennius ([fragm.] XCIII [u]. 557 [p.] 81 [Vahlen]): Siluarum saltus latebras lamasque lutosas. Lama est aqua in uia stans ex pluuia.

12. <svb ala>. Sub ascella tua.

14. Apud Titinium ([comic. ed. Ribb. p.] 188) in quadam fabula inducitur ancilla, quae lanae glomus furatur et deprehenditur. Aspere ex comparatione stultitiae ait. Pyrria autem nomen ancillae in fabula.

15. vt cvm pilleolo. Haec apud antiquos con-suetudo ueteranorum erat. Sensus: neue sic suffarcinatus eas, quemadmodum unus de tribu, qui ad cenam uadens ipse sibi soleas fert cum pilleo. Et incertum est, quem notet.

19. Hic uersus non stat nisi sola auctoritate. Caue secundum antiquos, qui cauo, cauis dicebant.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII