Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xiv


10 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli,

quem tu fastidis, habitatum quinque focis et

quinque bonos solitum Variam dimittere patres,

certemus, spinas animone ego fortius an tu

5 evellas agro, et melior sit Horatius an res.

me quamvis Lamiae pietas et cura moratur

fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

insolabiliter, tamen istuc mens animusque

fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra.

10 rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:

cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.

stultus uterque locum inmeritum causatur inique:

in culpa est animus, qui se non effugit umquam.

tu mediastinus tacita prece rura petebas,

15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:

me constare mihi scis et discedere tristem,

quandocumque trahunt invisa negotia Romam.

non eadem miramur; eo disconvenit inter

meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua

20 credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit

quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina

incutiunt urbis desiderium, video, et quod

angulus iste feret piper et tus ocius uva

nec vicina subest vinum praebere taberna

25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges

iampridem non tacta ligonibus arva bovemque

disiunctum curas et strictis frondibus exples;

addit opus pigro rivus, si decidit imber,

30 multa mole docendus aprico parcere prato.

nunc age quid nostrum concentum dividat audi.

quem tenues decuere togae nitidique capilli,

quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,

quem bibulum liquidi media de luce Falerni,

35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;

nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.

non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

limat, non odio obscuro morsuque venenat:

rident vicini glaebas et saxa moventem.

40 cum servis urbana diaria rodere mavis,

horum tu in numerum voto ruis: invidet usum

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.

optat ephippia bos piger, optat arare caballus:

quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Horatius; 3 Varia; 17 Roma; 33 Cinara; 34 Falernus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vilice silvarvm. Ad uilicum suum scribit, in qua omnem hominem uitiosum paenitere ait uoluntatis suae; simul comparat se et illum satyrice quaerens, uter peior sit.

2. habitatvm qvinqve f. Quinque uillis possessum.

3. qvinqve b. s. v. Qui olim quinque senatorum fuit. Varia autem est locus in Sabinis celeberrimus aliquando.

5. et melior sit horat. an res. Deest: Horati.

9. et amat spatiis, id est: conatur erumpere uelut quibusdam carceribus inpe[n]dientis officii, ut cursum ad uillam confecturus inuadat. [Spatiis obstantia claustra] sunt carceres, et translatio ab equis circensibus facta.

14. mediastinvs. Incola mediae ciuitatis; an in officio balneatoris mediastinus?

16. me constare mihi scis. Hoc est: eundem esse me nosti nec umquam de opere ruris mutare sententiam.

19. tesqva. Loca aspera atque siluestria.

20. amoena vocat mecvm qvi sentit. Hoc est: quod tibi displicet, hoc alteri mecum placet.

21. vncta. Opulenta. Sic ipse alibi: // Accedes siccus ad unctum.

22. et qvod angvlvs iste feret. Per hoc ostendit angulum quendam sui agri non esse aptum uitibus, quando dixit facilius illic piper et tus, quam uuam posse progigni. Sicut Vergil.: // Maria ante exurere Turno, // Quam sacras dabitur pinus. Et est ‘uua’ septimus casus.

26. terrae gravis. ῎Αχθος ἀρούρης.

26. vrgves: quasi terrae grauis.

27. bovemqve disivnctvm cvras: otiosum pascis.

30. mvlta mole doc. Hoc est praefossis tramitibus. Sic alibi ipse de fluuio: // Doctus iter melius.

32. qvem tenves d. t. Deest: me, ut sit ordo: me quem tenues decuere togae, cena breuis iuuat.

36. nec lvs[s]isse. Videtur amfibolon ‘lus[s]isse’: utrum ‘olim’ fecit an ‘nunc’ tandem modum ludo ponendum esse credamus?

38. limat. Adtenuat, inminuit, adterit.

37. obliqvo ocvlo. Id est inuido oculo.

38. morsv. Ore mordaci.

38. venenat. Fascinat.

40. cvm servis vrbana diaria. Non ‘cum seruis mouentem’, sed ‘cum seruis rodere mauis’. Ex ambiguo haec est eligenda distinctio.

40. cvm servis vrbana diaria. Deest ‘Tu uero’. Sic enim erit contexta sententia.

42. calo. Vel ab eo, quod frequenter [a]uocetur, dicitur calo, uel quia κᾶλα Graece ligna dicuntur, et ille uadit saepe lignatum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Castigat uilicum suum, quod illi ager sordeat, queü quinque aliquando possederint senatores.

2. habitatvm <qvinqve focis>. Hoc est quinque dominis aut domibus.

3. Varia oppidum in Sabinis olim, nunc uicus imminens Anieni. Sensus est: uideamus utrum tu agrum an ego animum melius colam. Ad octauum lapidem ultra Tibur, uia Valeria. Va[le]rienses ergo senatores agellum suum possedisse significat. Hic Lamia, quem in carminibus alloquitur ([carm.] 20 III 17, 1): Aeli uetusto nobilis ab Lamo.. qui fuit Formianus et omnes fere Lamiae.

14. Mediastinus, hoc est: in ciuitate et in media urbe uiuens; asty enim dicitur ciuitas. Vnde et Terentius ([eun.] V 5, 17): An in astu uenit? Ergo sic intellegendum, non ut quidam [(uid. Porph.)] quasi ministrum obsequii et officii intellegunt balnearum.

19. t[h]esqva. Loca deserta et difficilia lingua Sabinorum sic dicuntur, inde deserta et completa sentibus sic nominarunt.

23. <feret. Pro fert:> semper enim habundat. Sensus est: odisti rus, quod male colis; nam citius te uilico piper, quod in Italia non nascitur, feret, quam uinum, quod habundare consueuit. Nam per uuam uinum intellegendum.

26. Satis iucunde de inepto et pingui; iucunde ‘ad strepitum’, non cantum, ut auidum meretricis exprimeret.

29. Si riuus neglegenter fuerit ante munitus, ideo ‘pigro’ tantum ‘addit opus’.

40. <diaria>. Aliter cibaria. Diaria sunt certa stipendia cottidiana, quae et salaria. Victus scilicet cottidianus, qui mensuratim seruis attribuitur, et est sensus: mauis, inquit, rodere in urbe stipendia [diaria] cum seruis, quam liber uiuere in rure.

41. <vsvm>. Quo dicat te et lignis et oleribus habundare. Ordo est: inuidet tibi argutus calo usum lignorum et usum pecoris et usum horti, et est sensus: calo, inquit, conportans ligna, procurans pecus et hortum in urbe non sinet te aliquid horum tangere, si in urbe cum eo manseris; in rure autem manens potes libere his uti. Calo autem dicitur quilibet minister, uel a frequenti uocatione, uel quod s<a>epe eat lignatum. Nam ‘calo’ sonat ‘uoco’, ‘calon’ [sonat] ‘lignum’.

43. ‘Ephippia’: alii ‘sagmata’, nonnulli ea, quae propter iugum equis currilibus inponuntur, et hoc uerius.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII