Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i xv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,

quorum hominum regio et qualis vianam mihi Baias

Musa supervacuas Antonius, et tamen illis

me facit invisum, gelida cum perluor unda

5 per medium frigus. sane murteta relinqui

dictaque cessantem nervis elidere morbum

sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris

qui caput et stomachum supponere fontibus audent

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

10 mutandus locus est et deversoria nota

praeteragendus equus. ‘quo tendis? non mihi Cumas

est iter aut Baias’ laeva stomachosus habena

dicet eques; sed equi frenato est auris in ore

maior utrum populum frumenti copia pascat,

15 collectosne bibant imbris puteosne perennis

iugis aquaenam vina nihil moror illius orae.

rure meo possum quidvis perferre patique:

ad mare cum veni, generosum et lene requiro,

quod curas abigat, quod cum spe divite manet

20 in venas animumque meum, quod verba ministret,

quod me Lucanae iuvenem commendet amicae

tractus uter pluris lepores, uter educet apros;

utra magis piscis et echinos aequora celent,

pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,

25 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.

Maenius, ut rebus maternis atque paternis

fortiter absumptis urbanus coepit haberi,

scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,

inpransus non qui civem dignosceret hoste,

30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,

pernicies et tempestas barathrumque macelli,

quidquid quaesierat ventri donabat avaro.

hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil

aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi

35 vilis et agninae – tribus ursis quod satis esset

scilicet ut ventres lamna candente nepotum

diceret urendos correctus Bestius. idem,

quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

verterat in fumum et cinerem, ‘non hercule miror’

40 aiebat, ‘siqui comedunt bona, cum sit obeso

nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.’

nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo,

cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem

45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia villis.


Systema: versus heroi. Appellatur: Numonius Vala. Nomenclatura: 1 Numonius Vala; 1 Salernum; 1 Velia; 2 Baiae; 9 Clusinus; 9 Gabii; 11 Croesus; 11 Cumae, Cyme; 21 Lucanus; 24 Phaeax; 26 MaεNius; 37 Bestius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvae sit hiemps veliae, qvod caelvm. Scribit saturic[a]e de Baiis luxuriosis, et tangit eos, qui in penuria[m] philosophantur, idem uoluptatibus seruituri, si fruendi habeant potestatem. Et est in hac epistula ὑπέρβατον longum, quod hoc ordine soluitur: quae sit hiemps Veliae, quod caelum, Vala, S. q. h. r. et q. u., tractus uter plures lepores, uter educet apros, utra magis pisces et echinos aequora celent: scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.

2. nam mihi baias[t] mvsa svpervacvas. Nam mihi quidem ne Baiis opus sit ad curam corporis facit Antonius Musa medicus.

3. i. m. facit invisvm. Consuetudo lauationis meae, quod mediis frigoribus ψυχρολουσίαι utor.

5. myrteta. [Myrteta] aquas, quas uulgo myrtarias dicunt.

5. sane myrteta relinqvvnt. Sane, inquit, aquas frigidas petunt; propter quam rem gemit et irascitur per inuidiam uicus deseri suasu Musae.

6. cessantem morbvm. Aut generaliter quemlibet morbum, aut podagram, et arthritin.

7. svlphvra. Sulphureas aquas et Baianos uapores.

8. avdent. Bene [audent], ut pote aegri ad aquas frigidas pergentes.

10. mvtandvs locvs est. Deest: ergo. Mutandus locus est praesertim homini non tam medicum quam delicias petenti.

10. deversoria nota. Σύνλημψις, id est: mutanda.

11. qvo tendis? non mihi c. Nunc hoc tamquam ad equum loquitur consuetudine[m] deuertentem.

13. sed eqvi frenato avr. In equi ore frenato est quaedam, inquit, auricula, qua captat famam locorum, et, prout cognouerit, iter dirigit, aut deuertit. Et est suauis allegoria, qua significat magis uoluptatem homines captare quam curam corporis.

14. vtrvm popvlvm. Vtram ciuitatem, ut si diceret: utrum Cumas an Baias. Sic Vergil.: // Ac ueluti magno in populo.

16. nihil moror illivs orae: non patior.

18. generosvm et lene reqviro.]qvod me lvcanae ivv. Inter omnia, quae ex uino accidunt, etiam illius est maximum, quod uires praestat in uenerem. Hoc est ergo quod [uires] dixit, [quod iuuenem commendet amicae], id est fortem, et amabilem amicae reddat ut iuuenem.

24. feax. Pinguis et uoluptarius, ut alibi ait: // Nebulones Alcinoique // In cute curanda plus aequo op. i. Hanc enim opinionem de his Homerus tradidit in Odyssia.

26. maenivs vt rebvs maternis [m.] Hic Maenius et alibi[a] ab Horatio satyrice conpellatur ut s[i]curra[m]: // Maenius, [et satyrice] absentem Nouium cum carperet.

28. praesepe. Ταπίνωσις et saturice pro mensa. Sic Plautus in Curculione.

29. inpransvs non. Iratus scilicet ob hoc ipsum.

34. omasi: uisceris bubuli.

36. nepotvm: nequam et luxuriosorum.

41. verterat in fvmvm et cinerem. Comederat atque absumpserat.

46. pecvnia: res familiaris.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Alloquitur hac epistola Numonium Valam amicam suum, ut rescribat ei, quae regiones plus uenationibus leporum, aprorum et auium, sed et piscationibus refert<a>e essent, ut [h]ibi hieme moraretur, ue<r>nali uero tempore bene pastus et pinguis reuerteretur. Est autem longissimum hiperbaton quod hoc ordine soluitur: o Vala, par est te nobis scribere, at nos par tibi credere, quae sit hiemps Veliae, quod c<a>elmn Salerni et quorum hominum regio et qualis uia ducit ([leg.] ducat) Baias et uter tractus educet plures lepores et uter tractus educet plures apros et utra aequora c[a]elent magis pisces et echinos. Nam mihi superuacuus est Musa. Tangit autem illos in hac epistola, qui per penuriam deseruiunt philosophiae, quibus si arrideret facultas, protinus eam desererent et uoluptatibus uacarent. Velia et Salernum oppida Lucaniae; Salernum a salis copia est dictum. Consulit Valam, quid sentiat de salubritate regionis, quoniam ipse Horatius nolebat Baias ire.

2. Hic ponendus ultimus uersus ([u.] 25): Scribere te nobis, tibi nos accredere fas est. Mire, quasi Baiae hanc iniuriam sentiant, si illis frigida etiam frigoribus mediis praeferatur.

3. Musa Antonius aegritudine Augusti artem suam illustrauit. Nam cum dolore arteriae laboraret et ad summam maciem perductus esset curante Amelio medico, qui eum adeo calidis curabat, ut tectum cubiculi eius uelleribus muniret, hic postea in contrarium uersis omnibus <cum> non solum perfusionibus frigidis, sed etiam gargarizatione cicerninae aquae Atellae in domo Caesaris et potionibus uteretur, <effecit> ut intra breue tempus curasset; ob quam causam ab Augusto usque ad sestertium quadringenties ex senatus consulto accepit. Musa Antonius, Augusta (Caesaris [add.]) medicus, Horatio iusserat, ut psychrolusia uteretur propter oculorum dolorem.

5. <sane>. Valde, ut Sallustius ([hist.] II 18 M.): Belli sane sciens. Murteta proprie sunt aquae sulphureae calidae atque salubres ad quasdam infirmitates pellendas; quales erant apud Baias, ad quas frequenter ex diuersis partibus confluebant. Sed postquam ob longitudinem itineris coepissent derelinqui et ad fontes Clusinos et Gabinos, ubi erant aquae frigidae, coepissent contendere intermissis Bais, dicit, quod ipse uicus coepit ingemiscere contemptus in aquis suis. Murteta non longe ab Auerno lacu sunt calidis aquis habundantia; sed non ideo murteta, quod arbores myrti habeant, sed quasi mortueta, quod omnes animae mortuorum inde inferos petere credantur.

6. ‘Cessantem morbum’ aut generaliter quemlibet uult intellegi aut specialiter podagram, quae uix aut numquam pellitur. <cessantem>. Pigrum et neruis inh<a>rentem.

7. Baiae gemunt sulphura sua et sudationes contempni et his frigidas aquas praeferri; inuident autem sanitatem aegris, quos gemunt frigida curari.

9. Clusinae et Gabinae aquae frigidae sunt: Clusinae in Etruria, Gabinae in Sabinis.

12. Quia in laeuam detorqueatur; nam Baiae euntibus Capuam in dextra sunt. An magis ideo laeua dixit, quia equus ea manu regitur?

14. Hunc uersum quidam principiis iungendum putant.

15. <imbres>. Cisterninos.

16. <dvlcis>. Aliter iugis, semper manantis. Nil moror, hoc est dubitare, quin bona sint.

17. <rvre>. Aut in rare aut ruri aduerbialiter.

20. <ministret>. Vt supra (5, 19): Fecundi calices, quem non fecere disertum?

24. <pheaxqve>. In his enim locis habitauerunt Pheaces. Pheaces enim, quorum Alcinous rex fuit, luxuriose uiuebant; ita Homerus.

26. Hic uersus principia epistolae conclusit.

26. Quia de se ut luxurioso locutus erat, subiecit de Maenio fabulam. Maenius hic Pantolabus dictus est ab eo, quod, quicquid offerebatur, acciperet; erat autem et urbanus et mordax. Itaque dabant illi et qui urbanitate delectabantur et qui mordacitatem timebant.

33. <nil avt pavlvm abstvlerat>. Nil de parcis, parum de luxuriosis.

34. omasi. Bubulae pinguioris; alii [(ut Porph.)] intestina uolunt. Omasus proprie est caro bubulina. <omasi>. Panciae.

36. Cum non haberet, insectabatur luxuriosos, ut ab hisdem pasceretur.

45. <vos>. Potest Epicureos dicere, qui ait ([leg.] aiunt) diuitias ut non appetendas, ita nec spernendas, si contigerint.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII