Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xvi


12 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,

arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,

pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,

scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

5 continui montes si dissocientur opaca

valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,

laevum discedens curru fugiente vaporet,

temperiem laudes. quid si rubicunda benigni

corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex

10 multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?

dicas adductum propius frondere Tarentum.

fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec

frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,

infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.

15 hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae

incolumem tibi me praestant septembribus horis.

tu recte vivis, si curas esse quod audis.

iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;

sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas

20 neve putes alium sapiente bonoque beatum

neu, si te populus sanum recteque valentem

dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.

stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

25 siquis bella tibi terra pugnata marique

dicat et his verbis vacuas permulceat auris:

tene magis salvum populus velit an populum tu,

servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter,’ Augusti laudes agnoscere possis:

30 cum pateris sapiens emendatusque vocari,

respondesne tuo, dic sodes, nomine? ‘nempe

vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'

qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si

detulerit fasces indigno, detrahet idem.

35 pone, meum est,’ inquit: pono tristisque recedo.

idem si clamet furem, neget esse pudicum,

contendat laqueo collum pressisse paternum,

mordear opprobriis falsis mutemque colores?

falsus honor iuvat et mendax infamia terret

40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis?

qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,

quo multae magnaeque secantur iudice lites,

quo res sponsore et quo causae teste tenentur.’

sed videt hunc omnis domus et vicinia tota

45 introrsum turpem, speciosum pelle decora.

nec furtum feci nec fugi’ si mihi dicat

servus, ‘habes pretium, loris non ureris,’ aio.

non hominem occidi. non pasces in cruce corvos.

sum bonus et frugi.’ renuit negitatque Sabellus.

50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque

suspectos laqueos et opertum miluus hamum:

oderunt peccare boni virtutis amore.

tu nihil admittes in te formidine poenae:

sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

55 nam de mille fabae modiis cum surripis unum,

damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.

vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

quandocumque deos vel porco vel bove placat,

Iane paterclare, clare cum dixitApollo’,

60 labra movet metuens audiri: ‘pulchra Laverna,

da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,

noctem peccatis et fraudibus obice nubem.’

qui melior servo, qui liberior sit avarus,

in triviis fixum cum se demittit ob assem,

65 non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro

qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.

perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui

semper in augenda festinat et obruitur re.

vendere cum possis captivum, occidere noli:

70 serviet utiliter; sine pascat durus aretque,

naviget ac mediis hiemet mercator in undis,

annonae prosit, portet frumenta penusque.’

vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu,

rector Thebarum, quid me perferre patique

75 indignum coges?’ ‘adimam bona.’ ‘nempe pecus, rem,

lectos, argentum: tollas licet.’ ‘in manicis et

compedibus saevo te sub custode tenebo.’

ipse deus, simulatque volam, me solvet.’ opinor,

hoc sentitmoriar’. mors ultima linea rerum est.


Systema: versus heroi. Appellatur: QuinñTius Hirpinus. Nomenclatura: 1 QuinñTius Hirpinus; 6 Sol; 11 Tarentum; 12 Digentia; 13 Hebrus; 13 Thraca, Thrace, Thracia; 18 Roma; 29 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 29 Iuppiter; 49 Horatius; 49 Sabellus; 59 Apollo; 59 Ianus; 60 Laverna; 73 Pentheus; 74 Thebae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ne perconteris, fvndvs mevs. Id est: ne forte perconteris, uel προ[σ]τα[κ]τικῶς pronuntiatur, ut sit: ne perconteris, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. Scribit autem Quintio de aequanimitate ac temperantia sua, qua se paruo contentum esse demonstrat arguens alios dissimulatis uitiis magis bonos uideri uelle quam fieri.

3. amicta: uestita, maritata.

4. loqvaciter. Bene [loquaciter] quasi curiose audituro et scire cupienti.

5. continvi montes si dissocientvr. Deest ‘quidem’ et ‘sed ita’, ut sit: continui quidem, sed ita, ut dissocientur opaca ualle, unde intellegitur agrum suum uallemque inter continuos montes iacere.

6. dextrvm latvs uallis scil. Dextrum dicit latus orienti[s] soli obiectum, sinistrum occidenti.

8. temperiem lavdes. Hoc sic ait, quasi diceret, laude dignam esse temperiem regioni[oni]s illius.

11. dicas addvctvm propivs. Et hoc facete. Et nota Horatium in Italia nihil magis laudare quam Tibur et Tarentum.

12. fons etiam rivo dare. Fons Blandusiae riuo, qui Digentia dicitur. Ergo magnus fons, siquidem ab illo ortus riuus non sine nomine est.

16. septembribvs horis, quo tempore in urbe facile morbo corpora temptantur, ex autumni aestu noxio.

17. tv recte vivis, si cvras esse qvod avdis. Hoc est: si tali[ci]s es, qualem te fama testatur, ac per hoc ‘bonus’.

18. iactamvs iam pridem omnes te. Hic aperte ostendit, qui[d] supra dixerit: // Si curas esse quod audis. Et est sensus: Iam pridem omnes te iactamus beatum. Quid est [omnis Roma]? [Quid est] omnes Romani. Et est figura per metonymiam.

19. sed vereor, necvi de te. Hoc Persius aliter: // Nec te quaesiueris extra.

20. neve pvtes alivm s. b. b. In ha[e]c sententia, qua ostendit neminem beatum nisi solum sapientem [neue putes alium sapientem], deest ‘excepto’, ut sit: [me] neue putes alium beatum excepto sapiente bonoque.

24. nev si te popvlvs sanvm. Tam stultum est, inquit, alteri credere beatum [excepto sapiente] te dicenti qu[i]am populo fidem habere sanum te adseueranti, cum aegrum scias et tibi debeas temperare ab inportunis cibis.

25. siqvis bella tibi terra pvgnata. Siquis pro tuis laudibus tibi dicat Caesaris laudes et addat hos uersus: // Tene magis saluum populus uelit, an populum tu, // Seruet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi, // Iuppiter, qui sunt notissimo ex panegyrico Augusti, tu, cum possis adgnoscere et dicere ‘istae Caesaris laudes sunt, non meae’, patierisne te emendatum uocari sapientemque, quod ille est? et hoc ait:

27. tene magis salvvm: utrum magis populus uelit te saluum [seruet Iuppiter qui consulit et tibi et urbi] an magis tu populum uelis saluum, seruet Iuppiter.

28. q. c. e. t. e. v., in ambiguo. Quo sensu ostenditur tantum amorem Caesaris esse erga populum, et contra populi[s] erga Caesarem, ut [in] incertum sit, uter alterum magis diligat.

29. avgvsti lavdes .. cvm. Ordo et sensus: cum possis agnoscere. Et est figura ἀναστροφή.

31. respondesne. Ordo et sensus: respondesne tu, dic sodes: nempe uir bonus et sapiens nomine dici ita delector ego ac tu: hoc est ‘nempe tu, qui me reprehendis, in eodem uitio repperieris quo ego’, quod non negat Horatius, sed ostendit hoc ipsum non minus in se quam in altero stultum esse.

31. nomine .. dici. ᾿Αρχαϊσμὸς figura. Vergil(ius): // Et te crudelem nomine dicit.

32. ego ac tv. Atque tu, hoc est: et tu non minus, quam ego.

33. qvi dedit hoc hodie, cras, si v., a. Si ideo sum sapiens, quia me dicit populus sapientem, sequitur, ut, cum non dixerint, non sim.

40. mendosvm: uitiosum.

40. medicandvm hoc est: non sanum.

40. vir bonvs est qvis? qvi consvlta patrvm. Responsio est. Totum per hironian. Ostendit enim hoc ipsum non esse, sed uideri bonum.

44. sed videt hvnc omnis domvs, quam non est fallere. Et deest: sua.

46. nec fvrtvm feci. Hoc contra eos, qui se putant dignos, quia non commiserint, cur damnarentur.

49. sabellvs. Hoc est: ego Horat(ius). Sed in hoc nomine est quaedam facies integritatis. Vergil(ius): // Curibusque seueris.

50. cavtvs enim m. f. Nimirum, inquit, si idem cauent etiam nequam bestiae.

52. odervnt peccare. Signate locutus est; primum non ‘timent peccare’, sed ‘oderunt’, deinde non ‘metu poenarum’, sed ‘amore uirtutis’.

53. formidine poenae. Deest ‘sed’, ut sit: nihil quidem in te admittes, sed formidine poenae.

56. damnvm est, non. Minus siquid perdidit, cui furatus es, non minus fur es, quam si totum abstulisses. Et hoc secundum Stoicos, qui dicunt paria esse peccata.

57. vir bonvs, omne. Hironia.

60. laverna. Laruearum dea, quae furibus praeest.

63. qvi[n] melior servo. Ordo: qui melior seruo sit auarus, non uideo.

69. vendere cvm possis cap. Hac comparatione uult ostendere ita nos per stultitiam seruire fortunae, ut captiui seruiunt dominis uictoribus, seruati[s] scilicet non ex suo commodo, sed ex eorum [h]utilitate, qui parcunt hominibus seruituris sibi.

70. serviet vtiliter. Hoc est: ad omnia tibi dicto audiens erit, ut stultus cupiditatibus et fortunae obsequens facit et patitur uniuersa, quae dicit inferius.

76. vir bonvs et sapiens avdebit dicere[re]: pent[e]hev. Hoc παράδιγμα de tragoedia est Bacchis, in qua inducitur Liber a rege Pentheo ligari iussus ipse se soluere; quod simile sapienti est, quem car[c]ere[s] facultatibus et mori non metuentem, nulla uis potest in seruitute retinere.

79. linea. Finis uel pars. Terent(ius): // Extrema linea [est] // Amare haud nihil est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Quintium alloquitur de situ agri sui, dicens ilium amoenitate gratissimum, ita ut inter duos montes situs conuallia teneat, oppositus soli orienti simul et occidenti, et ex obliquo loquitur de aequanimitate ac temperantia, quare paruo esse contentus debeat unusquisque, arguens quosdam dissimulatis uitiis magis bonos uideri uelle quam fieri.

2. Aruus ager dicitur segetis ferax et praeparatus frumento.

4. ‘Loquaciter’, quod Graeci lalisti dicunt, non poetice, sed quasi prosa oratione et communi sermone ac simplicibus uerbis.

6. <si>. Vel ‘ni’. Hic incipit describere situm agri sui; idest totus ille ager unus mons esset, nisi dissociarentur ipsi montes ualle in medio iacente; per quod ostendit ilium agrum inter duos montes iacere.

6. <valle>. Hanc uallem in carminum libro primo (17, 11) Vrticam (Vst: [Hor.]) appellat. <sol>. Vt extremo ueniens sol accipiat.

8. <lavdes>. Laudare potes.

9. corna. Non est intellegendum, quod uepres in agro illius corna et pruna ferrent, neque quercus et ilices poma domestica, sed tantam ibi dicit habundantiam esse fructuum, quanta habundantia est ueprium, quercuum et ilicum.

10. <vepres>. Spineta, uirgulta, quae circa sepes sunt; poma habent moris similia.

11. Notandum Horatium nihil magis in Italia laudare quam Tibur et Tarentum.

12. <nomen>. Hic Blandusius. Fontem Bandusium dicit in agro suo esse, cui in libro carminum (III 13) promisit se sacrificaturum; qui fons tam magnus est, ut riuo a se procedenti statim nomen tribuat, uocaturque Digentia.

17. Hic iam narrare incipit non tam credendum esse famae uulgari quam propria conscientiae. Vnde Persius (1, 7): Ne te quaesieris ([leg.] quaesiueris) extra.

22. Trahit exemplum de febricitantibus, qui cupiditate gulae prouocati simulant se in conuiuio febre non laborare, ut liberius possint cibis quibusque uesci, donec super ipsum cibum manus tremulae reddantur. Sed sicut ille stultus est, qui plus credit conuiuantibus quam sibi, ita qui febre uitiorum mentem habet repletam, stultus computabitur, si propter fauorem uulgi se beatum putat.

25. Siquis, inquit, laudes Augusti proprie ad ilium pertinentes tibi decantet, numquid animum accommodabis illi? Addit ergo Augusti laudes, quas populus solitus erat ei decantare. Ordo: in ambiguo hoc Iuppiter seruet, qui et tibi et urbi consulit, hoc est ut in incerto semper sit, utrum tua salute magis populus an tu populi indigeas, ac per hoc ut cum populi salute pensandus sis. <siqvis bella>. Haec enim Var<i>us de Augusto scripserat.

31. <nempe vir bonvs et prvdens dici delector ego ac tv>. Hoc est: nempe tu, qui me reprehendis, in eodem uitio reperieris, quod non negat Horatius.

34. Ac si dixisset: sola uirtus potest habere perpetuam dignitatem. Sensus hic est: eas laudes amplectendas esse, anas agnoscimus, ne nos quasi alienae deserant.

35. Vox populi ‘depone’ dicentis ‘honorem’. Meus est a me tibi datus.

41. Responsio tota per yroniam est. Ostendit enim talem hominem non ueraciter esse bonum, sed uideri cupientem.

43. Nec qui disertus est et magnam apud populum dignitatem habet et iuris consultus est, <uir bonus est>. Nunc autem negat eum uirum bonum esse, qui metu legum recte facit, sed eum, qui amore uirtutis.

44. Licet bonus uideatur esse in forensibus causis, familia illius et uicini intellegunt conuersationem eius non honestam, quia scilicet turpis in domo et per hypocrisin speciosus in publico.

47. Si non es furatus mea bona, remunerationem habes, quia non constringeris loris. Et si non occidisti hominem, non suspenderis in cruce. Ecce remuneratio tua.

49. <sabellvs>. Hoc de se Horatius.

50. Allegoricos: quoniam noui cauere dolos et malitiam tuam, et his animalibus se comparat, quae decipi nequeunt. Sicut bestiae foueam et aues timent laqueos ac per hoc bona hominum non deuorant, ita serui, quia timent dominos, bona illorum non deuastant.

53. Qui falsum nomen sapientiae amplecteris, si nil admittas propter poenam, cautus es, non quod sponte sis abstinens. Post exemplum serui redit ad id, quod superius dixerat.

56. More suo contra Stoicos, qui dicunt omnia peccata esse aequalia. Ordo: isto pacto mihi, idest apud me, damnum est lenius, non facinus admissum; quo autem pacto? si unum modium fabae surripias.

59. Ironicos.

60. Lauerna uiae Salariae lucum habet; est autem dea furum. Simulacrum eius fures colunt aut qui consilia sua tacita uolunt. Fortasse dicta sit a lauando; nam fares lauatores dicuntur. Preces eius cum silentio exercentur.

65. Syllogistica conclusio. Omnis enim, qui cupit, postquam adeptus fuerit, metuit amittere illud. Et notum est, quia seruus timet; et ideo, qui timet, non est liber, sed seruus.

68. <obrvitvr re>. Occupatur diuitiis.

69. Allegoria est: nam captiuum ilium uult uideri, qui pecuniae parandae seruiat. Sensus: hunc, in quit, talem, qui pecuniae seruiet, patere ut senium laborare. Est enim et huiusmodi hominum aliquis usus, et certe prosunt aliis magis quam sibi ut mancipia. Ille, inquit, aret, ille nauiget, annonae prosit; tales enim populus probat.

72. Virgilius ([Aen.] I 704): Penum struere.. a nominatiuo ‘hic penus’.

73. Tulit locum de tragoedia. Inducitur Pentheus quendam tradens ad poenam, qui, dum diu reluctaretur, tandem ait: deus me, cum uolo, soluet. Ait poeta, et puto: hoc sentit, morte se posse liberari, quoniam sola haec omnium [est] finis malorum. Et nunc metaphora est a Libero; sic ergo sapiens ridet minas tyranni, ut deus. Item aliter: solus sapiens liber est; refert exemplum ex Bacchis Euripidis (492—498), in quibus inducit poeta Liberum Patrem dicentem Pentheo uinctum se tenenti: quid est, quod me possis cogere pati? ‘Adimam bona’. Auferas licet. ‘Vinciam’. Deus me soluet, mors me liberabit. Hoc sane ad hominem relatum est [hoc est: uirum] uere sapientem.

79. Responsio uiri sapientis et Horatii; et est ordo: hoc sentit bonus uir positus in angustia: ipse deus statim, ut uoluero, me soluet a uinculis. Quid si moriar? Mors finis rerum est.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII