Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xix


21 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

nulla placere diu nec vivere carmina possunt,

quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos

adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,

5 vina fere dulces oluerunt mane Camenae.

laudibus arguitur vini vinosus Homerus:

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma

prosiluit dicenda. ‘forum putealque Libonis

mandabo siccis, adimam cantare severis;’

10 hoc simul edixi, non cessavere poetae

nocturno certare mero, putere diurno.

quid? siquis voltu torvo ferus et pede nudo

exiguaeque togae simulet textore Catonem,

virtutemne repraesentet moresque Catonis?

15 rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,

dum studet urbanus tenditque disertus haberi.

decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi

pallerem casu, biberent exsangue cuminum.

o imitatores, servom pecus, ut mihi saepe

20 bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!

libera per vacuum posui vestigia princeps,

non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,

dux reget examen. Parios ego primus iambos

ostendi Latio, numeros animosque secutus

25 Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.

ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos et carminis artem:

temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,

temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,

30 nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,

nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus

volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem

ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

35 scire velis, mea cur ingratus opuscula lector

laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:

non ego ventosae plebis suffragia venor

inpensis cenarum et tritae munere vestis;

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor

40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

hinc illae lacrimae. ‘spissis indigna theatris

scripta pudet recitare et nugis addere pondus

si dixi, ‘ridesaitet Iovis auribus ista

servas; fidis enim manare poetica mella

45 te solum, tibi pulcher.’ ad haec ego naribus uti

formido et, luctantis acuto ne secer ungui,

‘displicet iste locusclamo et diludia posco.

ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

ira truces inimicitias et funebre bellum.


Composuit: 732—734 A.U.C. (22—20 Â.Ñ.) ?. Systema: versus heroi. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Cratinus; 1 Maecenas (C. Cilnius); 4 Faunus; 4 Liber; 4 Satyri; 5 Camena; 6 Homerus; 7 Ennius (Q.); 8 Libo; 13 Cato Uticensis; 15 Iarbita; 15 Timagenes; 23 Horatius; 23 Parius; 24 Latium; 25 Archilochus; 25 Lycambes; 28 Musae; 28 Sappho; 29 Alcaeus; 32 Latinus; 43 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. prisco si credis, maecenas. Ha[e]c epistula ad Maecenatem scripta pragmatiam suam uult in carminibus demonstrare. Sed prius uituperat imitatores omnes et in primis poetas, qui uirtutes eorum, quos admirati sunt, non adsecuti continuo, se his ipsis similes fore existimant, si ipsi sola illorum uitia consectentur, ueluti faciunt, qui, quod fama est Homerum uinosum fuisse, putant se bonos poetas reddi posse uinulentia. Ergo hoc totum ἰρωνικῶς dicitur, non quod Horatius id ipsum uerum existimet uel de Cratini opinione uel de Homero temulento aut Enni opinione.

3. vt male sanos adscribsit. [Vt] temporis aduerbium est, quasi dicat ‘exinde ut’. [Ad][scripsit] bene, tamquam in legionem suam. Nam hoc uerbum militare est. Et est ordo: Vt male s. a. L. S. F. q. p.

5. vina fere dvlces olv. m. c. Et haec ἰρωνία est, ipsas quoque Musas etiam mane sobrias non fuisse.

6. [lavdibvs argvitvr vini] facete addito Homero tamquam uinoso, quoniam uinum et in Iliade et in Odyssia saepe laudauit.

7. ennivs ipse pater. Hoc totum cum imitatione quadam dicitur stultae persuasionis. Pater autem Ennius ideo, quod ipse primus Latinorum ad heroici uersus imitationem adspirauerit.

7. ad arma: ad libros Annalium, quos Ennius scripsit.

8. forvm. Per forum causidicos et iuris consultos signif(icat).

8. pvtealqve libonis. Per puteal praetorem ac iudicem signif(icat). Puteal autem Libonis sedis praetoris fuit prope arcum Fabianum inde dictum, quod a Libone illic primum tribunal et subsellia collocata sunt.

9. [a]mandabo siccis: sobriis tradam.

9. adimam cantare severis. Vt ineptum est, inquit, actionem non a sobriis geri, sic absurdum est cantare ieiunos.

10. hoc simvl edixi, non cessavere poetae. Statim ut hoc, inquit, omnibus dixi, [s]ecuti stulti sunt ironiam.

11. noctvrno certare mero. Hoc est: dies noctesque potare.

12. qvid? siqvis vvltv torvo. Quid si aliqui, inquit, uestem uultumque Catonis imitetur, numquid continuo etiam uirtutibus Cato sit?

13. exigvaeqve togae simvlet t. c. Metonymia: id, quod fit, pro eo, qui facit.

15. rvpit iarbvthan t. Exemplum stulti imitatoris interposuit. Nam hic Iarbutha Maurus regio genere fuit [C]ortus, qui, dum Timaginem imitatur post conuiuium et inter pocula declamantem, propter insolentiam faciendi, quod conabatur, ipse diruptus est. Alii Timaginem ferunt multos [conabatur] adhibere solitum et cenae et declamationi suae dumque ab his multum laudatur, ad imitationem sui prouocasse Iarbuthan, qui se ex stomacho suppresso rupit, dum Ti[bi]maginem et dicendo et pascendo amicos conatur aequare.

17. decipit exemplvm vitiis imitabile. Decipiuntur, inquit, stulti, qui, cum proposuerint sibi bonorum exemplar, eosdem tantum in uitiis imitantur, ut ille, qui Catonem imitari se putat, si semper tristis ac sordidatus incedat.

17. qvod si // pallerem casv, b. e. c. Si uitiose, inquit, pallidus ego essem, imitator meus medicaminibus uteretur, ut, cum cuminum potaret, sic pallidus factus mei similis crederetur. Aiunt enim cumin[i]um dilutum et potum pallidum facere. [Exsanguem] ergo: pallidum.

19. o imitatores. Tam enim seruus ad alienum praescriptum uiuit, quam ille, qui est imitator alterius.

21. libera per vacvvm. Iam de se dicit ostendens et quae et quo modo carmina scripserit. Sic enim incipit, quasi neminem fuerit secutus, sed libero consilio sua inuenta conscripserit.

21. per vacvvm, quia nemo praecesserit.

22. qvi sibi fidet. Bene [fidet]. Praecedere, inquit, solus audet, qui recte sibi confidit, habetque alios pro examine regem ap[p]ium sequenti[bus].

23. parios. Ideo [Pari][o][s], quia Archilochus Parius primus est iambici carminis scriptor.

25. non res. De Archilocho, inquit, transtuli nil praeter metrum. Ceterum res et argumenta neglexi[t], quibus ille Lycambam persequitur, quo repudiatus est gener.

26. ac ne me foliis ideo. Timendum ait, ne me carpas, tamquam in metris nihil incoare ausum ac proferre pro meo. Multa, inquit, ex diuersis auctoribus etiam ipse conposui[t] doce[a]tque, quem ad modum ipse conposuerit.

28. temperat archilochi mvsam. Et Archilochi, inquit, utimur et Safficis uersibus.

28. mascvla autem

28. saffo, uel quia in poetico studio est inclyta, in quo saepius uiri, uel quia tribas diffamatur fuisse.

29. temperat alcaevs. Miscemus, inquit, et Alcaei metrum, sed neque isdem rebus neque eodem ordine utimur uersuum.

30. nec socervm qvaerit. Socerum Lycambam, sponsam Νεοβούλην dicit. Hos enim ad laqueum dicitur Archilochus conpulisse infami carmine.

32. hvnc e[r]go: Archilochum scilicet.

32. non alio. Inde hoc est, quod dicit nullius se imitatorem esse dum taxat inter Latinos auctores.

33. inmemorata: a nullo Latini oris ante me dicta.

34. ingenvis. Hoc uel ad Archilochum refertur multa obscena dicentem uel ad Lucil[l]ium, qui aeque multa spurc[e]a conposuit.

35. scire velis, mea. Desunt ‘si’ et ‘audies’, ut sit: si uelis scire, audies. Et hic se excusat, quod cum probetur a plurimis, non tamen habeat laudatores, uolens hanc causam esse, quod propter inuidiam, quae aemula uirtutis est, etiam ipsi sit ambiendum grammaticos cum suis auditoribus promerendo.

40. grammaticas tribvs, ipsam discipulorum multitudinem dicit, [pulpita] uero ipsos magistros.

41. hinc illae lacrimae. Hinc illa causa est, inquit, propter quam et alii laudantur et ego non.

41. spissis indigna theatris scripta. Haec quasi uerba sunt Horatii excusantis, cur non quod scripsit in publicum proferat.

42. nvgis addere pondvs. Hoc est: pro re magna sua[s] cum pondere pronuntiationis adferre et alioqui nugas peiores facere recitando.

43. rides — ait. Haec inuidi uerba sunt respondentis Horatio, ut si dicat: inrides, cum ais diffidentia[m] te non recitare uulgo, cum superbe fastidiens ceterorum aures Caesari soli legas.

44. fidis enim. Adhuc inuidi uerba sunt exprobrantis, quod Horatius multum sibi adroget de carminum suauitate.

45. tibi pvlcher. Iudicio tuo[n] contemnis laudes.

45. ad haec. Ordo: ad haec ego

47. displicet iste locvs, in quo palam recitatur.

45. naribvs: sannis uituperantium.

46. et lvctanti[bv]s acvto ne secer vngvi. Per hoc signif(icat) multos aemulos omissa arte, de qua certamen est, aliter laedere non cauentem, ut qui in luctatione[m] unguem inprimit ad lacerandum aduersarium.

47. dilvdia posco. Intermissionem ludorum uel dilationem.

48. lvdvs enim genvit. Haec causa est, cur diludia postulet.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Hanc epistolam ad M<a]>ecenatem scribit, qua demonstrat pragmaticam suam, idest causam, quare carmina composuerit [(ex Porph.).] Sed prius uituperat imitatores Cratini, qui docuit non aliorum carmina esse stabilia, nisi qui potulenti et ebrii essent, trahens occasionem ipse Cratinus ex Homero et Ennio, in quorum libris laus inuenitur uini. Sed si laudauerunt, non tamen poetas uinolentos debere esse dixerunt.

10. Cratinus, archearum comoediarum scriptor, tantae uinolentiae fuit, ut solitus fuerit super pelles recumbere, quas commeiere consueuerat; hoc etiam epigramma in monumento eius testatur eum fuisse uinosum. Idem etiam in suis fabulis negat bonum poetam, qui uinosus non fuerit, et ideo poetas in Liberi Patris esse tutela. Hic per hanc uinolentiam tantae libidinis fuit, ut cubiculum suum speculis adornaret, quatenus et coitum suum spectare posset.

4. <adscripsit>. Addidit, inseruit, connumerauit.

7. <ennivs>. Qui primus apud Latinos heroica fecit carmina ad annales conscribendos.

8. Vt Persius (4, 49): Sic puteal multa cautus.

12. <nvdo>. Hoc de quocumque philosopho, quoniam Cato nudis pedibus non fuit. Quid, si aliquis uestem uultumque Catonis imitetur, numquid continuo etiam uirtutibus Cato est? Cato enim, consul Romanorum, ut terribilior appareret hostibus, intonsis barba et capillis manebat cum duro calciamento pedum et cum toga exigua, ut uelocior esset.

15. Iarbita Maurus fuit, qui, cum Timagenem philosophum post conuiuium et inter pocula declamantem uellet imitari et non posset, inuidia quodammodo disruptus est. <lingva>. Aliter ‘cena’.

16. Quia conuiuae pastori suo etiam diserti dant gloriam. Persius (1, 38): Laudant conuiuae nunc no<n>. Decipiuntur, inquit, stulti, qui, cum posuerunt sibi exemplar bonorum, eosdem tantum in uitiis imitantur, ut ille, qui Catonem se imitari putat, Maurus eloquentem Timagenem.

18. <cvminvm>. Vt pallorem meum possent imitari, quoniam cuminum potatum reddit homines pallidos.

19. Loquitur contra malos poetas admirando dicens: o imitatores aliorum in uitiis et: o senium pecus, idest seruile. Sicut enim serui ad alienum praescriptum et imperium uiuunt, ita et uos aliorum exempla in malo semper imitamini. Quando enim uestram recordor uitam, plerumque iocor, plerumque irascor. Mire ait senium, quoniam negant Stoici quemquam liberum esse praeter sapientem.

21. Hic de se loquitur, ostendens, quomodo et qualia carmina scripserit; et sic loquitur, quasi neminem fuerit secutus, sed libero consilio sua carmina inuenta conscripserit.

28. Metrum, inquit, Archilochi, quod nos imitamur, temperamus uersibus Alc<a>ei et Sappho, quos imitor. Sed neque eodem ordine uersuum utimur neque rebus, quibus socerum insequitur.

30. Socerum Licamben dicit, quem Archilochus ita persecutus est iambis, ut eum exagitaret et filiam eius sibi negatam ad laqueum confugere cogeret.

32. <HVNC>. Alceum significat. hvnc. Alceum, sed melius Archilocum.

35. Excusat se, cur, cum probetur a plurimis bene sua carmina composuisse, non tamen habeat laudatores, ostendens, quod propter inuidiam, quae est inimica uirtutis, per domos aliorum legeretur et publice detraheretur, et quia non conducebat sibi cibo et muneribus uestium fauorem uulgi, quod solent facere amatores adulationis.

37. Persii illud (1, 53. 54): Calidum scis ponere sumen, Scis comitem horridulum trita donare lacerna.

39. <avditor>. Iuuenalis ([s.] 1, 1).

42. Illi enim pondus laudum nugis suis accumulare gaudent, qui carmina sua inhonesta laudari cupiunt.

43. ‘Si dixi’ κατά κοινοῦ, est autem pro ‘si dixero’.

45. Ad illius dicta uereor libere et urbane respondere, ne eum ad iram commoueam. ‘Naribus uti formido’: timeo esse fastidiosus et contemptor, sed honestas excusationes quaero, ne recitem.

47. Diludia dicuntur tempora, quae gladiatoribus conceduntur inter dies munerum, quibus pugnant. [Spacium enim dandi carmina clamo et intermissionem uel dilationem ludorum exposco, et subiungit causam, cur postulet diludia, quoniam excludo ([leg.] ex ludo) iram ([leg]. ira) ex ([leg.] ex ira) inimicicia et bellum generatur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII