Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     integer vitae scelerisque purus
vite
2     non eget mauris iaculis neque arcu
non eget mauris iaculis neque arcu
mavri
nec
3     nec venenatis gravida sagittis,
4     fusce, pharetra,
tusce
   
5     sive per syrtis iter aestuosas
sive per syrtis iter aestuosas
sirtes – sirtis
estuosas
6     sive facturus per inhospitalem
seu
7     caucasum vel quae loca fabulosus
fabulosa
8     lambit hydaspes.
idaspes
   
9     namque me silva lupus in sabina,
namque me silva lupus in sabina,
me
sapina
10     dum meam canto lalagen et ultra
lalagem
11     terminum curis vagor expeditis,
expeditus
12     fugit inermem,
inermen – inhermem
   
13     quale portentum neque militaris
militares
14     daunias latis alit aesculetis
daunias latis alit aesculetis
daunias latis alit aesculetis
daunia – daunia in – dauniae
alita esculentis
esculetis
15     nec iubae tellus generat, leonum
iuba – iube
16     arida nutrix.
   
17     pone me pigris ubi nulla campis
pigri sub in ulla
18     arbor aestiva recreatur aura,
arbor aestiva recreatur aura,
aestua
umbra
19     quod latus mundi nebulae malusque
nebule
20     iuppiter urget,
iuppiter urget,
iupiter
urgu&
   
21     pone sub curru nimium propinqui
curro
22     solis in terra domibus negata:
interea
23     dulce ridentem lalagen amabo,
dulce ridentem lalagen amabo,
ridemptem
lalagem
24     dulce loquentem.
loquemtem
   

TESTIMONIA


Ln. 1—8. ‘... Flaccus tantam esse dixit innocentiae vim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis nec viribus, quacumque iter fecerit. integer — Hydaspes’ Lactantius instit. div. V 17

Ln. 1. Acron ad c. III 2, 30

Ln. 17 sq. Victorin. 2604

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII