Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     o diva, gratum quae regis antium,
2     praesens vel imo tollere de gradu
presens
3     mortale corpus vel superbos
sursus
4     vertere funeribus triumphos:
   
5     te pauper ambit sollicita prece
6     ruris colonus, te dominam aequoris
ruris colonus, te dominam aequoris
colonis – colunus
dominum
7     quicumque bithyna lacessit
bithina – bithinia – bythyna
8     carpathium pelagus carina;
carpathyum – carpatium
   
9     te dacus asper, te profugi scythae
schite – scitae – scithae
10     urbesque gentesque et latium ferox
laceum
11     regumque matres barbarorum et
reguntque
12     purpurei metuunt tyranni,
purpurei metuunt tyranni,
muniunt – mutuunt
tiranni
   
13     iniurioso ne pede proruas
pede tuo
14     stantem columnam neu populus frequens
stantem columnam neu populus frequens
colunnam
fremens
15     ad arma, cessantis ad arma
ad arma, cessantis ad arma
arvas
cessantes – cursantes
16     concitet imperiumque frangat.
   
17     te semper anteit saeva necessitas,
serva – seva
18     clavos trabalis et cuneos manu
trabilis – travales – travalis
19     gestans aena nec severus
aenea
20     uncus abest liquidumque plumbum;
   
21     te spes et albo rara fides colit
albora – alborata – colitur
22     velata panno nec comitem abnegat,
velata panno nec comitem abnegat,
ne
abnegas
23     utcumque mutata potentis
potentes
24     veste domos inimica linquis,
vertis
   
25     at volgus infidum et meretrix retro
at volgus infidum et meretrix retro
at volgus infidum et meretrix retro
ad – tum
vulgus
meritrix
26     periura cedit, diffugiunt cadis
periura cedit, diffugiunt cadis
per iura
fugiunt
27     cum faece siccatis amici
cum faece siccatis amici
fece
siccitas
28     ferre iugum pariter dolosi:
   
29     serves iturum caesarem in ultimos
ultimi
30     orbis britannos et iuvenum recens
orbis britannos et iuvenum recens
orbis britannos et iuvenum recens
oro
brittannos
regens
31     examen eois timendum
32     partibus oceanoque rubro.
   
33     heu heu, cicatricum et sceleris pudet
eheu – heheu – heu
34     fratrumque. quid nos dura refugimus
fratrumque. quid nos dura refugimus
durare fugimus – dure fugimus
dura
35     aetas? quid intactum nefasti
intantum
36     liquimus? unde manum iuventus
liquimus? unde manum iuventus
linquimus
manus
   
37     metu deorum continuit? quibus
38     pepercit aris? o utinam nova
39     incude diffingas retusum in
incude diffingas retusum in
deffingas – defingas – diffigas – diffindas
recoctum – recusum – refusum – retunsum
40     massagetas arabasque ferrum.
   

TESTIMONIA


Ln. 9. ‘et Dacus asper’ schol. codex Parisinis 7975 saec. XI, codex Parisinis 7974 saec. X ad c. II 20. 18

Ln. 12. cf ‘ut est hoc: purpureus tyrannus’ Serv. centimetr. p.1822

Ln. 13 sq. ‘iniurioso — columnam’ Donat. ad Terent. Phorm. II 1, 57

Ln. 21 sq. ‘canam... fidem dixit... quiod ei albo panno involuta manu sacrificabatur... unde Hor.: et — panno’ Servius ad Aen. I 292 cons. Cynthius Cretensis in eundem Vergili locum ap. Mai. auct. class. VII 344

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII