Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     o saepe mecum tempus in ultimum
sepe
2     deducte bruto militiae duce,
3     quis te redonavit quiritem
quiritum
4     dis patriis italoque caelo,
dis patriis italoque caelo,
diis
celo
   
5     pompei, meorum prime sodalium,
pompei meorumpompilim eorumpompilimcorum
pompipompili
6     cum quo morantem saepe diem mero
sepe
7     fregi coronatus nitentis
fregi coronatus nitentis
fregi coronatus nitentis
nitentes coronatus
comptus
nitentes
8     malobathro syrio capillos?
malobathro syrio capillos?
malo barthomalo brathromalobatro
sirio
   
9     tecum philippos et celerem fugam
10     sensi relicta non bene parmula,
11     cum fracta virtus et minaces
freta
12     turpe solum tetigere mento:
turpe solum tetigere mento:
turpe! solum
mentes
   
13     sed me per hostis mercurius celer
hostes
14     denso paventem sustulit aere,
sustulit ab
15     te rursus in bellum resorbens
rursusin
16     unda fretis tulit aestuosis.
estuosis
   
17     ergo obligatam redde iovi dapem
dape
18     longaque fessum militia latus
19     depone sub lauru mea nec
lauro
20     parce cadis tibi destinatis.
   
21     oblivioso levia massico
22     ciboria exple, funde capacibus
capacius
23     unguenta de conchis. quis udo
ungenta
24     deproperare apio coronas
choronas
   
25     curatve myrto? quem venus arbitrum
curatve myrto? quem venus arbitrum
mirto
arbitrium
26     dicet bibendi? non ego sanius
sanus
27     bacchabor edonis: recepto
bacchabor edonis: recepto
baccaborbachabor
edoniis
28     dulce mihi furere est amico.
michi
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘septima ode’ Diomed. 524

Ln. 3. ‘qui te — Quiritem’ Sergius in Donat. 1843

Ln. 3. cf ‘qui te Quirites donavit’ Probus p. 195 K.

Ln. 3. ‘Quiritem’ Cledonius 1898

Ln. 10. cf ‘domnus Bruno quoque parmula non bene relicta... turpiter fugit’ Adalbodi vita Heinrici II imp. c. 26 Pertz monum. Germ. VI p. 690

Ln. 13 sq. ‘in carminum libris ait, Mercurii se ope servatum cum Mercurius illum paventem sustulit in aerem’ Aron ad serm. II 6, 15

Ln. 17. ‘Hor. ... in II carminum : ergo — dapem’ Prisc. VI 41

Ln. 19. ‘licet Hor. dixerit: depone sub lauru mea: melius tamen est iuxta secundam formam inflectere’ Servius ad Ecl. 2, 54

Ln. 23—25. ‘quis — curatque myrto’ Porph. ad c. II 11, 18

Ln. 25 sq. ‘quem — dicit bibendi pro designat’ schol. Vergil. georg. III 125

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII