Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     rectius vives, licini, neque altum
2     semper urgendo neque, dum procellas
urguendo
3     cautus horrescis, nimium premendo
praemendo
4     litus iniquum.
iniqum
   
5     auream quisquis mediocritatem
6     diligit, tutus caret obsoleti
diligit, tutus caret obsoleti
diligit tutus, caret
obpsoletiobsoletisopsoleti
7     sordibus tecti, caret invidenda
8     sobrius aula.
   
9     saepius ventis agitatur ingens
saepius ventis agitatur ingens
saeviussepesepius
ventos
10     pinus et celsae graviore casu
celseexcelsae
11     decidunt turres feriuntque summos
feruntque
12     fulgura montis.
fulgura montis.
fulgorafulmina
montes
   
13     sperat infestis, metuit secundis
14     alteram sortem bene praeparatum
preparatampreparatum
15     pectus: informis hiemes reducit
informes
16     iuppiter, idem
iupiter
   
17     submovet; non, si male nunc, et olim
submovet; non, si male nunc, et olim
summovet
simile
18     sic erit: quondam cithara tacentem
citharaecytharaecythare
19     suscitat musam neque semper arcum
20     tendit apollo.
appollo
   
21     rebus angustis animosus atque
adque
22     fortis adpare, sapienter idem
23     contrahes vento nimium secundo
contraescontrahis
24     turgida vela.
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘decima ode’ Diomed. 524

Ln. 5. praeter ‘caret — invidenda’ Hildebert. moral. philos. p. 988

Ln. 5. cf ‘quae vocatur aurea... mediocritas’ Auson. gratiarum actio p. 710

Ln. 5. ‘auream deserens discretionis mediocritatem’ translatio S. Dionysii Areopagitae c. 6 p. 368 Pertz vol. XIII

Ln. 9—12. ‘saepius (sepe Vincent. floril.) ventis agitatur (agitur Vincent. floril. agitatus Hildeb.) ingens pinus; et celsae (celse Vincent. floril.) graviore casu (lapsu Hildeb.) decidunt turres feriuntque summos fulgura montes’ Vincent. Bellon. VII 70 floril. Par. 8818 Hildebertus l. c.

Ln. 11 sq. ‘feriuntque — montes’ Hieronymus epist. 60 ad Heliodorum (Vallars. I 342 A), idem epist. 108 ad Eustochium 18 (Vallars. I 702 C)

Ln. 11. Isidorus iunior de natura rerum c. 30, 4 (p. 57 ed. Becker)

Ln. 13—18. ‘sperat — erit’ partim mendose Hildebert. moral. philos. p. 976

Ln. 21—24. Hildebert. moral. philos. p. 979

Ln. 21 sq. ‘rebus in angustis — apparet sapienter idem’ Vincentius Bell. VII 70

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII