Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     iam pauca aratro iugera regiae
regie
2     moles relinquent, undique latius
3     extenta visentur lucrino
extensa
4     stagna lacu platanusque caelebs
stagna lacu platanusque caelebs
plananusque
celebs – celeps
   
5     evincet ulmos. tum violaria et
6     myrtus et omnis copia narium
myrtus et omnis copia narium
mirtus
narum
7     spargent olivetis odorem
8     fertilibus domino priori,
   
9     tum spissa ramis laurea fervidos
tunc
10     excludet ictus. non ita romuli
estus – ignes – itus
11     praescriptum et intonsi catonis
prescriptum
12     auspiciis veterumque norma:
forma
   
13     privatus illis census erat brevis,
bevis
14     commune magnum; nulla decempedis
commune magnum; nulla decempedis
communem agnum
decempedes
15     metata privatis opacam
meatata – metatta
16     porticus excipiebat arcton
   
17     nec fortuitum spernere caespitem
cespitem
18     leges sinebant, oppida publico
19     sumptu iubentes et deorum
sumptu iubentes et deorum
sumpto – sumtu – sunptu
iubentis
20     templa novo decorare saxo.
   

TESTIMONIA


Ln. 4—6. cf. ‘an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? Sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?’ Quintil. inst. VIII 3, 8

Ln. 14—16. ‘Hor. in II carminum: nulla — Arcton’ Prisc. VI 27; VIII 20

Ln. 17 sq. ‘nec — sinebant’ Servius ad Aen. VI 179

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII