Q. HORATIUS FLACCUS OPERA ET COMMENTARII
CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii  varialectio et testimonia  prosodia et metra
1     cur me querelis exanimas tuis?
130 data in libro desunt, pagina omissa apparet
2     nec dis amicum est nec mihi te prius
3     obire, maecenas, mearum
4     grande decus columenque rerum.
   
5     a, te meae si partem animae rapit
6     maturior vis, quid moror altera,
7     nec carus aeque nec superstes
8     integer? ille dies utramque
   
9     ducet ruinam. non ego perfidum
10     dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
11     utcumque praecedes, supremum
12     carpere iter comites parati.
   
13     me nec chimaerae spiritus igneae
14     nec si resurgat centimanus gyges
15     divellet umquam: sic potenti
16     iustitiae placitumque parcis.
   
17     seu libra seu me scorpios adspicit
18     formidolosus pars violentior
19     natalis horae seu tyrannus
20     hesperiae capricornus undae,
   
21     utrumque nostrum incredibili modo
22     consentit astrum: te iovis inpio
23     tutela saturno refulgens
24     eripuit volucrisque fati
   
25     tardavit alas, cum populus frequens
26     laetum theatris ter crepuit sonum:
27     me truncus inlapsus cerebro
28     sustulerat, nisi faunus ictum
   
29     dextra levasset, mercurialium
30     custos virorum. reddere victimas
31     aedemque votivam memento:
aedemque votivam memento:
aedumque edemque
notivam
32     nos humilem feriemus agnam.
humiles
   

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII