Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     non ebur neque aureum
non ebur neque aureum
ebor
aurum
2     mea renidet in domo lacunar,
renitet
3     non trabes hymettiae
non trabes hymettiae
hymettiae ... recisas – hymettias ... recisae
himetiehymetthyaehymetyae
4     premunt columnas ultima recisas
colunnas
5     africa neque attali
africa neque attali
affrica
atali
6     ignotus heres regiam occupavi
haeres
7     nec laconicas mihi
8     trahunt honestae purpuras clientae.
clientesclientiae
9     at fides et ingeni
ingenii
10     benigna vena est pauperemque dives
11     me petit: nihil supra
nichil
12     deos lacesso nec potentem amicum
lacessa
13     largiora flagito,
14     satis beatus unicis sabinis.
15     truditur dies die
16     novaeque pergunt interire lunae:
17     tu secanda marmora
tu secanda marmora
te
mormora
18     locas sub ipsum funus et sepulcri
sepulchri
19     inmemor struis domos
immemor
20     marisque bais obstrepentis urges
marisque bais obstrepentis urges
bas
urgues
21     submovere litora,
submovere litora,
promoveresummoveresumovere
littora
22     parum locuples continente ripa:
23     quid quod usque proximos
24     revellis agri terminos et ultra
25     limites clientium
limitem
26     salis avarus? pellitur paternos
paternus
27     in sinu ferens deos
28     et uxor et vir sordidosque natos.
et uxor et vir sordidosque natos.
sordidos
natus
29     nulla certior tamen
cercior
30     rapacis orci fine destinata
rapacis orci fine destinata
capacis
sede
31     aula divitem manet
manebit
32     erum. quid ultra tendis? aequa tellus
erum. quid ultra tendis? aequa tellus
aevumherumhorum
equa
33     pauperi recluditur
34     regumque pueris, nec satelles orci
regnumque
35     callidum promethea
36     revexit auro captus. hic superbum
revinxitrevixit
37     tantalum atque tantali
tamtalum
38     genus coercet, hic levare functum
cohercet
39     pauperem laboribus
pauperum
40     vocatus atque non vocatus audit.

TESTIMONIA


Ln. 1 sq. Terentian. 2438

Ln. 1. Fortunat. 2683, 2704

Ln. 1. Victorin. 2586, 2621, 2622

Ln. 1 praem. ‘septima decima ode’ Diomed. 524

Ln. 1. ‘in secundo libro ode XVIII, cuius initium: ‘non — lacunar’ Victorin. de metr. Hor. 2617

Ln. 1. ‘neque — lacunar’ Isidorus orig. XV 8, 6; XVIIII 12

Ln. 1, 3, 7 cf. Plot. 5, 9: ‘non ebur nec aureas trabes Laconicas mihi’

Ln. 1. Diomed. 510

Ln. 2. Servius ad Aen. VIII 25

Ln. 2. id. ad Aen. I 726 (sed ad hunc locum in cod. Casseliensi Horatius non laudatur; ‘nec mea renidet — lacunar’ edit. Dan.) Fortunat. 2684 Prisc. partit. XII vers. Aen. 1, 5

Ln. 7 sq. ‘innenimus et clientam apud Afraniam... et apud Hor.: nec — clientae’ Charis. 100

Ln. 15 sq. Hildebert. moral. philos. p. 971

Ln. 19. Plot. 5, 8

Ln. 22—24. cf. Plot. 5, 11: ‘continente ripa. Quid quod usque proximum revellis agrum hunc’

Ln. 23 sq. cf ‘postquam proximos revellendo terminos ager locupletis latius inundavit’ Quintil. declamat. XIII 2

Ln. 26 sq. ‘hoc posse fieri ex Horati dictis intelligimus, qui, cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente: pellitur — deos’ Servius ad Aen. VI 609

Ln. 29—32. ‘sepulcrum sedes vocatur. Hor. nulla — erum’ Serv. ad Aen. VI 152

Ln. 32—34. ‘equa tellus — pueris’ Vincentius Bellon. VII 70

Ln. 36 sq. ‘hic superbum Tantalum’ Plotius 5, *

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII