Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     mercuri – nam te docilis magistro
mercurii
2     movit amphion lapides canendo –
anphion
3     tuque testudo resonare septem
teque
4     callida nervis,
   
5     nec loquax olim neque grata, nunc et
6     divitum mensis et amica templis:
7     dic modos, lyde quibus obstinatas
lide
8     adplicet auris,
adplicet auris,
applicet
aures
   
9     quae velut latis equa trima campis
aequa
10     ludit exsultim metuitque tangi
metutque
11     nuptiarum expers et adhuc protervo
12     cruda marito.
   
13     tu potes tigris comitesque silvas
tu potes tigris comitesque silvas
tigres – tygris
comitisque
14     ducere et rivos celeres morari;
celebres
15     cessit immanis tibi blandienti
cessit immanis tibi blandienti
inmanis
blandientis
16     ianitor aulae;
   
17     cerberus, quamvis furiale centum
quavis
18     muniant angues caput eius atque
aestus atque – exeatque – illi et usque
19     spiritus taeter saniesque manet
teter
20     ore trilingui;
   
21     quin et ixion tityosque voltu
quin et ixion tityosque voltu
quin et ixion tityosque voltu
exion – yxion
ticiosq. – titiosq. – tytyosque
vultu
22     risit invito; stetit urna paulum
risit invito; stetit urna paulum
invita – inytto
taetit
23     sicca, dum grato danai puellas
danii
24     carmine mulces.
mulcet
   
25     audiat lyde scelus atque notas
audiat lyde scelus atque notas
lide
scelus lyde
26     virginum poenas et inane lymphae
virginum poenas et inane lymphae
virginum poenas et inane lymphae
penas
poenas
limphae
27     dolium fundo pereuntis imo
per euntes
28     seraque fata,
faeta
   
29     quae manent culpas etiam sub orco:
culpis
30     inpiae – nam quid potuere maius? –
31     inpiae sponsos potuere duro
inpiae sponsos potuere duro
inpiae sponsos potuere duro
impiae – impie
putuere
potuere duro ¦¦ perdere ferro – potuere ferro ¦¦ perdere duro
32     perdere ferro.
   
33     una de multis face nuptiali
34     digna periurum fuit in parentem
per iurium – per iurum – periuram – periurium
35     splendide mendax et in omne virgo
36     nobilis aevom,
aevo – aevum – evo – evum
   
37     ‘surge’ quae dixit iuveni marito,
‘surge’ quae dixit iuveni marito,
quae
mar to – marto
38     ‘surge, ne longus tibi somnus unde
sonnus
39     non times detur; socerum et scelestas
40     falle sorores,
   
41     quae velut nactae vitulos leaenae
quae velut nactae vitulos leaenae
quae velut nactae vitulos leaenae
que
nac te – nanctae
leenae
42     singulos eheu lacerant: ego illis
ehu
43     mollior nec te feriam neque intra
te
44     claustra tenebo.
   
45     me pater saevis oneret catenis,
me pater saevis oneret catenis,
me pater saevis oneret catenis,
sevis
onerat
cathenis
46     quod viro clemens misero peperci,
demens
47     me vel extremos numidarum in agros
48     classe releget:
relieg&
   
49     i pedes quo te rapiunt et aurae,
i pedes quo te rapiunt et aurae,
rapient
aure
50     dum favet nox et venus, i secundo
i
51     omine et nostri memorem sepulcro
sepulchro
52     scalpe querelam.’
scalpe querelam
sculpe
quaerelam – querellam
   

TESTIMONIA


Ln. 1. ‘sexta ode: Mercuri — magistro’ Diomed. 525

Ln. 37—39. cf. Auson. ephemer. 17 sqq. ‘surge nugator lacerande virgis; surge, ne longus tibi sommus, unde non times, detur: rape membra molli, Parmeno, lecto!’

Ln. 47 sq. Servius ad Aen. I 39; VI 1

Ln. 51 sq. ‘licet haec antiquitas per *ἀποκοπὴν* i.e. ablata I littera enuntiaverit, ut ipse de se Hor... vatis Horati memorem sepulchro scalpe querellam’ incerti grammatici fragm. de nomine et pronomine (ed. Eichenfeld) § 2

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII