Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     aeli vetusto nobilis ab lamo,
a
2     quando et priores hinc lamias ferunt
feruunt
3     denominatos et nepotum
4     per memores genus omne fastus
fastos
   
5     auctore ab illo ducit originem,
ducis
6     qui formiarum moenia dicitur
qui formiarum moenia dicitur
menia
ducitur
7     princeps et innantem maricae
inantem
8     litoribus tenuisse lirim
litoribus tenuisse lirim
littoribus
lyrim
   
9     late tyrannus: cras foliis nemus
tirannus
10     multis et alga litus inutili
11     demissa tempestas ab euro
12     sternet, aquae nisi fallit augur
fallat
   
13     annosa cornix: dum potes, aridum
annosa cornix: dum potes, aridum
potestpotis
haridum
14     conpone lignum: cras genium mero
conpone lignum: cras genium mero
compone
ligno
15     curabis et porco bimenstri
curabis et porco bimenstri
porca
bimestri
16     cum famulis operum solutis.
salutis
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘duodecima ode’ Diomed. 525

Ln. 1. ‘hic Lamia, quem in carminibus alloquitur: A(e)li vetusto — Lamo’ schol. codex Parisinis 7975 saec. XI epist. I 14, 16

Ln. 3 sq. ‘et nepotum — fastos’ Servius ad Aen. XII 530

Ln. 4. ‘apud Hor. duplicem invenio scripturam et fastos et fastus in III carminum: per memores genus omne fastos, et fastus in aliis codicibus’ Prisc. VI 72

Ln. 7 sq. ‘et innantem — Lirim’ Servius ad Aen. VII 47

Ln. 12 sq. ‘Hor. in III carm. nisi — cornix’ Prisc. VII 34

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII