Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     o nata mecum consule manlio,
alio – mallio – mansilio
2     seu tu querellas sive geris iocos
seu tu querellas sive geris iocos
querelas
sive tu
3     seu rixam et insanos amores
4     seu facilem, pia testa, somnum,
sonnum
   
5     quocumque lectum nomine massicum
quocumque lectum nomine massicum
quocumque lectum nomine massicum
fetum numine
numine
liberum – masicum
6     servas, moveri digna bono die
7     descende corvino iubente
8     promere languidiora vina.
languiora
   
9     non ille, quamquam socraticis madet
quanquam
10     sermonibus, te neglegit horridus:
necleget – negleget – negliget – negligit
11     narratur et prisci catonis
12     saepe mero caluisse virtus.
saepe mero caluisse virtus.
sepe
incaluisse
   
13     tu lene tormentum ingenio admoves
ammoves – ammovis – amoves
14     plerumque duro, tu sapientium
te
15     curas et arcanum iocoso
archanum
16     consilium retegis lyaeo,
consilium retegis lyaeo,
regis – reteges
lieo – lyeo
   
17     tu spem reducis mentibus anxiis
tu spem reducis mentibus anxiis
reducieis
anxius
18     virisque et addis cornua pauperi
19     post te neque iratos trementi
post te neque iratos trementi
po ste – poste
nec
20     regum apices neque militum arma.
   
21     te liber et si laeta aderit venus
leta
22     segnesque nodum solvere gratiae
egnesque – urguesque
23     vivaeque producent lucernae,
24     dum rediens fugat astra phoebus.
dum rediens fugat astra phoebus.
fugit
phebus
   

TESTIMONIA


Ln. 1. Porph. ad epod. 13, 6

Ln. 1 praem. ‘sexta decima ode’ Diomed. 526

Ln. 11 sq. Victorianus 2607

Ln. 17—20. Acron volgatus ad c. I 18, 15

Ln. 22. Servius ad Aen. I 720 et mythographus III tract. 11, 2 ap. Mai auct. class. III 250

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII