Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     caelo supinas si tuleris manus
celo
2     nascente luna, rustica phidyle,
phidile – phillide – phydilae – phydile
3     si ture placaris et horna
thure
4     fruge lares avidaque porca,
   
5     nec pestilentem sentiet africum
nec pestilentem sentiet africum
sentiat
affricum
6     fecunda vitis nec sterilem seges
7     robiginem aut dulces alumni
robiginem aut dulces alumni
robiginem aut dulces alumni
rubiginem
dulcis
alunni
8     pomifero grave tempus anno.
8–20 data in libro corrupta, non leguntur
   
9     nam quae nivali pascitur algido
10     devota quercus inter et ilices
11     aut crescit albanis in herbis
12     victima, pontificum securis
   
13     cervice tinguet; te nihil attinet
14     temptare multa caede bidentium
15     parvos coronantem marino
16     rore deos fragilique myrto.
   
17     inmunis aram si tetigit manus,
18     non sumptuosa blandior hostia,
19     mollivit aversos penatis
20     farre pio et saliente mica.
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘octava decima ode’ Diomed. 526

Ln. 3 sq. ‘et horna (orna mythographus) fruge’ Servius ad Aen. II 133 et mythographus III tract. (6, 32) ap. Mai auct. class. III p. (219)

Ln. 17—20. schol. Pers. (2, 75)

Ln. 17—19. Hildebert. moral. philos. p. 972

Ln. 18—20. Serv. volgatus ad Aen. V (785) {data in libro corrupta, non leguntur}

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII