Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     exegi monumentum aere perennius
exegi monumentum aere perennius
monimentum
perhennius
2     regalique situ pyramidum altius,
piramidum
3     quod non imber edax, non aquilo impotens
quod non imber edax, non aquilo impotens
aliquo
impotesinpotens
4     possit diruere aut innumerabilis
possunt
5     annorum series et fuga temporum.
6     non omnis moriar multaque pars mei
7     vitabit libitinam: usque ego postera
vitabit libitinam: usque ego postera
vitavit
libithinam
8     crescam laude recens, dum capitolium
9     scandet cum tacita virgine pontifex:
scandit
10     dicar, qua violens obstrepit aufidus
volens
11     et qua pauper aquae daunus agrestium
danus
12     regnavit populorum, ex humili potens
regnator
13     princeps aeolium carmen ad italos
eolium
14     deduxisse modos. sume superbiam
sume ... et mihi – mihi tu
15     quaesitam meritis et mihi delphica
quaesitam meritis et mihi delphica
quesitam
delficadelphia
16     lauro cinge volens, melpomene, comam.
melfomenemelphomenemelphone

TESTIMONIA


Ln. 1. Terentianus 2443

Ln. 1 praem. ‘vicesima quinta ode’ Diomed. 526

Ln. 10 sq. ‘Hor. ait: et — regnavit populorum pro agrestibus populis’ Servius ad Aen. XI 126

Ln. 10. ‘agrestium — populorum’ Servius ad Aen. XI 280

Ln. 13 sq. ‘Aeolium — modos’ Porphyrionis vita Horati sub fin.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII