Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     intermissa, venus, diu
intermisa
2     rursus bella moves? parce precor, precor.
3     non sum qualis eram bonae
4     sub regno cinarae. desine, dulcium
cinere – cinyre – cunayre – cynire
5     mater saeva cupidinum,
seva
6     circa lustra decem flectere mollibus
X
7     iam durum imperiis; abi,
iam durum imperiis; abi,
dudum
albi
8     quo blandae iuvenum te revocant preces.
quo blandae iuvenum te revocant preces.
blande
evocant
9     tempestivius in domum
tempestivius in domum
tempestivus
domo
10     pauli purpureis ales oloribus
pauli purpureis ales oloribus
porphyreis
odoribus
11     comissabere maximi,
commisis habere – commissabere – comessabere – comis habere – comisabere – comitabere – commessabere – commutabere
12     si torrere iecur quaeris idoneum.
queris
13     namque et nobilis et decens
14     et pro sollicitis non tacitus reis
tacitur
15     et centum puer artium
C
16     late signa feret militiae tuae,
late signa feret militiae tuae,
lata
milicie – militie
17     et quandoque potentior
quandocumq.
18     largi muneribus riserit aemuli,
largi muneribus riserit aemuli,
largis
emuli
19     albanos prope te lacus
prop&
20     ponet marmoream sub trabe citrea.
ciprea – cipria – ciptrea – citria – cyprea – cypria – cytrea
21     illic plurima naribus
22     duces tura lyraque et berecyntia
duces tura lyraque et berecyntia
duces tura lyraque et berecyntia
thura
liraeque – liraque – lireq. – lyraeque
berechintiae – berechyntie – berecincie – berecinthiae – berecynthia – berecythiae
23     delectabere tibia
tibiae – tibie – tybia
24     mixtis carminibus non sine fistula;
25     illic bis pueri die
26     numen cum teneris virginibus tuum
tenebris
27     laudantes pede candido
28     in morem salium ter quatient humum.
quacient – quaciunt – quatiunt
29     me nec femina nec puer
30     iam nec spes animi credula mutui
creduli – nuntia
31     nec certare iuvat mero
32     nec vincire novis tempora floribus.
tympora
33     sed cur heu, ligurine, cur
set
34     manat rara meas lacrima per genas?
35     cur facunda parum decoro
36     inter verba cadit lingua silentio?
silentii
37     nocturnis ego somniis
nocturnis ego somniis
nocturnis ego somniis
ego somniis te – ego te somniis – te ego somniis
ego
sonniis
38     iam captum teneo, iam volucrem sequor
39     te per gramina martii
40     campi, te per aquas, dure, volubilis.
volubiles

TESTIMONIA


Ln. 1. Fortunatianus 2675

Ln. 1. Victorinus 2597, 2598

Ln. 1 praem. ‘liber quartus prima ode’ Diomed 526

Ln. 4. ‘hanc (sc. Cinaram) se amasse in tertio carminum dixit’ schol. codex Parisinis 7975 saec. XI epist. I 7, 28

Ln. 10. ‘purpereis — oloribus’ Servius ad Aen. I 591

Ln. 35 sq. Servius ad Aen. IIII 76

Ln. 39 sq. Porph. ad serm. II 1, 8

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII