Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     donarem pateras grataque commodus,
commodiis – commodis
2     censorine, meis aera sodalibus,
3     donarem tripodas, praemia fortium
donarem tripodas, praemia fortium
trippodas
premia – proemia
4     graiorum, neque tu pessuma munerum
pessima
5     ferres, divite me scilicet artium
6     quas aut parrhasius protulit aut scopas,
quas aut parrhasius protulit aut scopas,
qualis
parhasius – parrasius
7     hic saxo, liquidis ille coloribus
8     sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
solers
9     sed non haec mihi vis, nec tibi talium
sed non haec mihi vis, nec tibi talium
sed non haec mihi vis, nec tibi talium
set
hec
non tibi
10     res est aut animus deliciarum egens:
deliciorum – delitiarum – diliciarum
11     gaudes carminibus; carmina possumus
12     donare, et pretium dicere muneri.
donare, et pretium dicere muneri.
precium
muneris
13     non incisa notis marmora publicis,
publica
14     per quae spiritus et vita redit bonis
perque
15     post mortem ducibus, [non celeres fugae
celeris fuga
16     reiectaeque retrorsum hannibalis minae
annibalis
17     non incendia karthaginis inpiae
non incendia karthaginis inpiae
non incendia karthaginis inpiae
non incendia karthaginis inpiae
in dispendia
impendia – stipendia
cartaginis – kartaginis
inpie
18     eius qui domita nomen ab africa
19     lucratus rediit, clarius indicant
clarus
20     laudes quam calabrae pierides, neque
21     si chartae sileant quod bene feceris,
si chartae sileant quod bene feceris,
si chartae sileant quod bene feceris,
sic arte – sic harte
cartae – carthe – charte
bone
22     mercedem tuleris. quid foret iliae
mercede
23     mavortisque puer, si taciturnitas
24     obstaret meritis invida romuli?
opstar&
25     ereptum stygiis fluctibus aeacum
ereptum stygiis fluctibus aeacum
stigiis
aequum – eacum
26     virtus et favor et lingua potentium
pavor
27     vatum divitibus consecrat insulis.
28     [dignum laude virum musa vetat mori]
29     caelo musa beat. sic iovis interest
caelo musa beat. sic iovis interest
celo
beatus
30     optatis epulis inpiger hercules,
impiger – inpigær
31     clarum tyndaridae sidus ab infimis
clarum tyndaridae sidus ab infimis
tindaride – tyndaride
sydus
32     quassas eripiunt aequoribus ratis,
quassas eripiunt aequoribus ratis,
eripinunt
equoribus
33     [ornatus viridi tempora pampino]
tympora
34     liber vota bonos ducit ad exitus.
liber vota bonos ducit ad exitus.
nota
duxit

TESTIMONIA


Ln. 1. Terentianus 2443

Ln. 1 praem. ‘octava ode’ Diomed. 527

Ln. 6—8. Servius ad Aen. VI 20

Ln. 28. Hildebert. moral. philos. p. 992

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII