Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     ne forte credas interitura quae
2     longe sonantem natus ad aufidum
sonante ego natus
3     non ante volgatas per artis
non ante volgatas per artis
vulgatas
arces – artes
4     verba loquor socianda chordis:
verba loquor socianda chordis:
loquar
codis – cordis
   
5     non, si priores maeonius tenet
meonius
6     sedes homerus, pindaricae latent
pindarichae
7     ceaeque et alcaei minaces
alcei
8     stesichorique graves camenae,
sersicoriq. – stersichorive – stesichorive – sthersichorique – sthesichoriq. – tersichoriq. – tersicoriq.
   
9     nec, siquid olim lusit anacreon,
anacroen
10     delevit aetas; spirat adhuc amor
recens
11     vivuntque conmissi calores
12     aeoliae fidibus puellae.
eolie
   
13     non sola comptos arsit adulteri
conptos
14     crinis et aurum vestibus inlitum
illitum
15     mirata regalisque cultus
regalesque
16     et comites helene lacaena,
et comites helene lacaena,
helena – helenae
lacena – lacenae – lacene
   
17     primusve teucer tela cydonio
primusve teucer tela cydonio
primusque
cidoneo
18     direxit arcu, non semel ilios
illos
19     vexata, non pugnavit ingens
vexata, non pugnavit ingens
vexat
nec
20     idomeneus sthenelusve solus
stelenusq. – stenelusque – sthelelusque – sthenelusque
   
21     dicenda musis proelia, non ferox
praelia – prelia
22     hector vel acer deiphobus gravis
hector vel acer deiphobus gravis
hector vel acer deiphobus gravis
haector
dei foebus – deiphebus – deiphoebus
graves
23     excepit ictus pro pudicis
24     coniugibus puerisque primus.
primi
   
25     vixere fortes ante agamemnona
agamennona
26     multi; sed omnes inlacrimabiles
illacrimabilis – inlacrimabilis
27     urgentur ignotique longa
ungentur – urguentur
28     nocte, carent quia vate sacro.
q,
   
29     paulum sepultae distat inertiae
inerciae – inertiæ – inertia
30     celata virtus. non ego te meis
caelata
31     chartis inornatum silebo
chartis inornatum silebo
carthis – cartis
sileri
32     totve tuos patiar labores
   
33     inpune, lolli, carpere lividas
impune
34     obliviones: est animus tibi
oblivione – oblivionis
35     rerumque prudens et secundis
rarumq. – rerum
36     temporibus dubiisque rectus,
rectis
   
37     vindex avarae fraudis et abstinens
abstines – apstinens
38     ducentis ad se cuncta pecuniae,
peccunie
39     consulque non unius anni,
40     sed quotiens bonus atque fidus
sed quotiens bonus atque fidus
set
quociens – quoties
   
41     iudex honestum praetulit utili,
utili et
42     reiecit alto dona nocentium
43     voltu, per obstantis catervas
voltu, per obstantis catervas
voltu, per obstantis catervas
vultu
et per
obstantes
44     explicuit sua victor arma.
   
45     non possidentem multa vocaveris
vocaberis – vocaris
46     recte beatum; rectius occupat
47     nomen beati, qui deorum
48     muneribus sapienter uti
   
49     duramque callet pauperiem pati
50     peiusque leto flagitium timet,
loeto
51     non ille pro caris amicis
52     aut patria timidus perire.
peribit
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘nona ode’ Diomed. 527

Ln. 8. cf ‘Stesichori graves Camenas’ Apollin. Sid. carm. VIIII 212

Ln. 18 sq. ‘non semel — nexata’ Serv. ad Aen. III 3

Ln. 29 sq. ‘paulum — inercie celata virtus’ Vincent. VII 70

Ln. 45—49. Vincent. l. c.

Ln. 45—50. Hildebert. moral. philos. p. 991

Ln. 45 sq. ‘non — beatum’ floril. Paris. 8818-a

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII