Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     iam veris comites, quae mare temperant,
qui
2     inpellunt animae lintea thraciae,
inpellunt animae lintea thraciae,
inpellunt animae lintea thraciae,
inpellunt animae lintea thraciae,
impellunt
anime – nivee
linthea
traciae
3     iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
iam non
fluviis trepunt
fluvi
4     hiberna nive turgidi.
   
5     nidum ponit ityn flebiliter gemens
hithis – ithyn – itin – itys – ythin – ythis
6     infelix avis et cecropiae domus
caecropiae – cecropeae – cicropiae
7     aeternum opprobrium, quod male barbaras
aeternum opprobrium, quod male barbaras
obprobrium
quae
8     regum est ulta libidines.
regnum
   
9     dicunt in tenero gramine pinguium
integro
10     custodes ovium carmina fistula
11     delectantque deum, cui pecus et nigri
delectantque deum, cui pecus et nigri
delectant – delectante – delectantem
nigrae
12     colles arcadiae placent.
archadiae
   
13     adduxere sitim tempora, vergili.
virgili
14     sed pressum calibus ducere liberum
set
15     si gestis, iuvenum nobilium cliens,
clyens
16     nardo vina merebere.
nardo vina merebere.
bina
merebris
   
17     nardi parvus onyx eliciet cadum,
nardi parvus onyx eliciet cadum,
nardi parvus onyx eliciet cadum,
parvos
onix
elicet
18     qui nunc sulpiciis accubat horreis,
qui nunc sulpiciis accubat horreis,
sculpitiis – suplitiis – suppliciis
orreis
19     spes donare novas largus amaraque
20     curarum eluere efficax.
   
21     ad quae si properas gaudia, cum tua
adque – atque
22     velox merce veni: non ego te meis
23     inmunem meditor tinguere poculis,
inmunem meditor tinguere poculis,
immunem
tingere
24     plena dives ut in domo.
   
25     verum pone moras et studium lucri
mores
26     nigrorumque memor, dum licet, ignium
27     misce stultitiam consiliis brevem:
stulticiam
28     dulce est desipere in loco.
ioco
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘duodecima ode’ Diomed. 527

Ln. 2. Servius ad Aen. I 57; VIII 403

Ln. 2. schol. Pers. 1, 14

Ln. 26. Servius ad Aen. IIII 384

Ln. 27 sq. floril. Paris. 8069

Ln. 28. Porph. ad epist. I 18, 60

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII