Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1      audivere, lyce, di mea vota, di
audivere, lyce, di mea vota, di
audivere, lyce, di mea vota, di
 
lice
lyce
dii mea vota, dii
 
2      audivere, lyce: fis anus; et tamen
audivere, lyce: fis anus; et tamen
 
lice
fi sanus
 
3       vis formosa videri
 
formonsa
 
4       ludisque et bibis inpudens
 
impudens
 
   
5      et cantu tremulo pota cupidinem  
6      lentum sollicitas: ille virentis et
 
virentes – vires
 
7       doctae psallere chiae
doctae psallere chiae
 
docte
chie
 
8       pulcris excubat in genis.
 
ingeniis – pulchris
 
   
9      inportunus enim transvolat aridas
 
importunus
 
10      quercus et refugit te, quia luridi
 
refigit
 
11       dentes, te quia rugae
 
ruge
 
12       turpant et capitis nives.  
   
13      nec coae referunt iam tibi purpurae
 
choae – choe
 
14      nec cari lapides tempora, quae semel
 
clari – kari
 
15       notis condita fastis
 
factis – faustis
 
16       inclusit volucris dies.  
   
17      quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo fugit venus, heu, quove color, decens
 
venus
quoque
color decens?
 
18      quo motus? quid habes illius, illius,
 
illius
 
19       quae spirabat amores,
 
sperabat
 
20       quae me surpuerat mihi,
quae me surpuerat mihi,
 
suripuerat – usurpuerat
michi
 
   
21      felix post cinaram notaque et artium
 
cinara – cynaram – cynaran – cyniram
 
22      gratarum facies? sed cinarae brevis
gratarum facies? sed cinarae brevis
gratarum facies? sed cinarae brevis
gratarum facies? sed cinarae brevis
 
sed cinarae brevis ¦¦ annos – sed cinarae ¦¦ brevis annos
set
cinare – cinirae
breves
 
23       annos fata dederunt,  
24       servatura diu parem
 
servata
 
   
25      cornicis vetulae temporibus lycen,
 
licen – lycem
 
26      possent ut iuvenes visere fervidi
possent ut iuvenes visere fervidi
 
possint
ite
 
27       multo non sine risu
 
multi
 
28       dilapsam in cineres facem.
dilapsam in cineres facem.
 
delampsam – delapsam
cinerem
 
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘tertia decima ode’ Diomed. 527

Ln. 12. ‘sunt et durae (sc. translationes) i.e. a longinqua similitudine ductae ut capitis nives’ Quintilian. instit. VIII 6, 17

Ln. 16. ‘Hor. in IIII carm.: inclusit — dies’ Prisc. V 18

Ln. 20. ‘Hor. in IIII carm.: quae — mihi’ Prisc. XVII 18

Ln. 20. cf anthol. Lat. Burm. I p. 687: ‘me mihi surripuit contraria flamma sororum’

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII