Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     phoebe silvarumque potens diana,
foebephebe
2     lucidum caeli decus, o colendi
celi
3     semper et culti, date quae precamur
4     tempore sacro,
priscopriscum
   
5     quo sibyllini monuere versus
quo sibyllini monuere versus
quo etquodquos
sibellinisibillinisybillisybillini
6     virgines lectas puerosque castos
laetasletas
7     dis, quibus septem placuere colles,
diis
8     dicere carmen.
   
9     alme sol, curru nitido diem qui
10     promis et celas aliusque et idem
caelastelas
11     nasceris, possis nihil urbe roma
nasceris, possis nihil urbe roma
posis
nichil
12     visere maius.
   
13     rite maturos aperire partus
14     lenis, ilithyia, tuere matres,
lenis, ilithyia, tuere matres,
ylythy, iacuere
ilethiailithiailithyailythiailythyiaylethya
15     sive tu lucina probas vocari
16     seu genitalis:
genetyllisgenialis
   
17     diva, producas subolem patrumque
sobolem
18     prosperes decreta super iugandis
19     feminis prolisque novae feraci
20     lege marita,
   
21     certus undenos deciens per annos
certus undenos deciens per annos
certus undenos deciens per annos
certe sunt senos
certos
ut denos
22     orbis ut cantus referatque ludos
quantus
23     ter die claro totiensque grata
fruensquepotiensquetociensquetotidemquetotiesque
24     nocte frequentis.
frequentes
   
25     vosque, veraces cecinisse parcae,
parce
26     quod semel dictum est stabilisque rerum
quod semel dictum est stabilisque rerum
quod semel dictum est stabilisque rerum
quod semel dictum est stabilisque rerum
quoquosd
dictum stabilisquedicunt stabilisque
dictum stabilis per aevom
habilisquestabile usque
27     terminus servet, bona iam peractis
servat
28     iungite fata.
iungite fata.
lungite iam fata
facta
   
29     fertilis frugum pecorisque tellus
peccorisque
30     spicea donet cererem corona;
coronam
31     nutriant fetus et aquae salubres
faetusfoetus
32     et iovis aurae.
   
33     condito mitis placidusque telo
34     supplices audi pueros, apollo;
35     siderum regina bicornis, audi,
36     luna, puellas.
   
37     roma si vestrum est opus iliaeque
38     litus etruscum tenuere turmae,
39     iussa pars mutare lares et urbem
orbemurbes
40     sospite cursu,
   
41     cui per ardentem sine fraude troiam
42     castus aeneas patriae superstes
castus aeneas patriae superstes
eneas
supestes
43     liberum munivit iter, daturus
44     plura relictis:
   
45     di, probos mores docili iuventae,
di, probos mores docili iuventae,
dii
di, probos mores docili iuventae, ¦¦ di, senectuti placidae quietem – di, senectuti placidae quietem, ¦¦ di, probos mores docili iuventae,
46     di, senectuti placidae quietem,
di, senectuti placidae quietem,
di, senectuti placidae quietem,
di, senectuti placidae quietem,
dii
senectutis
senectutis placide
placidamplacide
47     romulae genti date remque prolemque
romulae genti date remque prolemque
romule
rem
48     et decus omne.
   
49     quaeque vos bobus veneratur albis
quaeque vos bobus veneratur albis
quequequique
bubus
50     clarus anchisae venerisque sanguis,
anchiseanchyse
51     impetret, bellante prior, iacentem
imperetinpetret
52     lenis in hostem.
letusloenis
   
53     iam mari terraque manus potentis
iam mari terraque manus potentis
manum potentem
potentes
54     medus albanasque timet securis,
secures
55     iam scythae responsa petunt, superbi
iam scythae responsa petunt, superbi
scithae
ferunt
56     nuper et indi.
   
57     iam fides et pax et honos pudorque
iam fides et pax et honos pudorque
honor
pudosque
58     priscus et neglecta redire virtus
neclecta
59     audet adparetque beata pleno
60     copia cornu.
   
61     augur et fulgente decorus arcu
62     phoebus acceptusque novem camenis,
aceptusque
63     qui salutari levat arte fessos
salutare
64     corporis artus,
   
65     si palatinas videt aequos aras,
si palatinas videt aequos aras,
aequus
arces
66     remque romanam latiumque felix
laciumquelatinamque
67     alterum in lustrum meliusque semper
68     prorogat aevum,
prorogat aevum,
prerogatproroget
aevomevumin aevum
   
69     quaeque aventinum tenet algidumque,
quaeque aventinum tenet algidumque,
adventinum
alcidumque
70     quindecim diana preces virorum
quindecem
71     curat et votis puerorum amicas
curet
72     adplicat auris.
adplicat auris.
adplicetaplicatapplicatapplicet
aures
   
73     haec iovem sentire deosque cunctos
74     spem bonam certamque domum reporto,
75     doctus et phoebi chorus et dianae
phebi
76     dicere laudes.
   

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘hi versus, qui carmen saeculare appellantur, Sapphicum metrum habent...’ Diomed. 529

Ln. 1—4. praem. ‘asmate eo quo scribitur carmen seculare cuius initium’ Victorin. de metr. Hor. 2620

Ln. 2. cf Senec. Hippo. 409 sq. de Diana ‘o magna silvas inter et lucos dea clarumque caeli sidus et noctis decus’ id. Oedip. 404: ‘lucidum caeli decus’ id. Herc. fur. 592: ‘cali decus’

Ln. 15. Serv. ad Ecl. 4. 10

Ln. 21. Servii Leidensis ad ecl. 4, 5

Ln. 26 sq. ‘quod — servet’ Serv. ad Ecl. 4, 47

Ln. 33 sq. Serv. ad Ecl. 5, 66 idem ad Aen. III 138

Ln. 33 sq. ‘unde Horatius: condito — Apollo’ mythographus III. tract. 8, 16 ap. Mai auct. class. III p. 228

Ln. 41. ‘ardentem — Troiam’ Serv. ad Aen. I 242

Ln. 49. ‘Hor. in carmine saeculari: quaeque — albis’ Prisc. VII 82

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII