Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     parentis olim siquis inpia manu
olim
2     senile guttur fregerit,
3     edit cicutis alium nocentius.
edit cicutis alium nocentius.
edat
allium
4     o dura messorum ilia.
5     quid hoc veneni saevit in praecordiis?
6     num viperinus his cruor
7     incoctus herbis me fefellit? an malas
an malas
8     canidia tractavit dapes?
tentavit
9     ut argonautas praeter omnis candidum
ut argonautas praeter omnis candidum
preter
omnes
10     medea mirata est ducem,
11     ignota tauris inligaturum iuga
12     perunxit hoc iasonem,
13     hoc delibutis ulta donis paelicem
pelicem
14     serpente fugit alite.
15     nec tantus umquam siderum insedit vapor
16     siticulosae apuliae
dauniae
17     nec munus umeris efficacis herculis
nec munus umeris efficacis herculis
herculis efficacis umeris
humeris
18     inarsit aestuosius.
estuosius
19     at siquid umquam tale concupiveris,
aut – quod
20     iocose maecenas, precor,
iocose maecenas, precor,
iocosa
mecenas
21     manum puella savio opponat tuo
manum puella savio opponat tuo
suavio
conponat – obponat
22     extrema et in sponda cubet.

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘tertia ode (om. Victor)’ Diomed. 528

Ln. 1. Victorin. de metr. Hor. 2618

Ln. 5. cf Petron. Sat. c. 17: ‘maior enim in praecordiis dolor saevit’

Ln. 21 sq. Porph. ad Epod. 14, 13

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII