Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     lupis et agnis quanta sortito obtigit,
obtegit – optigit
2     tecum mihi discordia est,
3     hibericis peruste funibus latus
4     et crura dura compede.
5     licet superbus ambules pecunia,
peccunia
6     fortuna non mutat genus.
7     videsne, sacram metiente te viam
mentiente – mertiente
8     cum bis trium ulnarum toga,
cum bis trium ulnarum toga,
ter
vinarum
9     ut ora vertat huc et huc euntium
10     liberrima indignatio?
11     sectus flagellis hic triumviralibus
trium iuralibus
12     praeconis ad fastidium
preconis
13     arat falerni mille fundi iugera
14     et appiam mannis terit
teret
15     sedilibusque magnus in primis eques
et eques
16     othone contempto sedet.
othone contempto sedet.
ottone
contenpto
17     quid attinet tot ora navium gravi
aera
18     rostrata duci pondere
19     contra latrones atque servilem manum
latranes
20     hoc, hoc tribuno militum?'

TESTIMONIA


Ln. 1 praem. ‘quarta ode’ Diomed. 528

Ln. 8. ‘arta toga, quae bis ulnarum (sic) non sit ut epodis dixit’ Porph. ad Epist. I 18, 30

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII