Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1     quinque dies tibi pollicitus me rure futurum
2     sextilem totum mendax desideror. atqui
atque
3     si me vivere vis sanum recteque valentem,
recteque sanum valentemrecteque videre valentemrecteque vigere valentem
4     quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
egro
egrotare
5     maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
mecaenasmecenas
colorque
6     dissignatorem decorat lictoribus atris,
designatoremdisignatorem
7     dum pueris omnis pater et matercula pallet
8     officiosaque sedulitas et opella forensis
offitiosaque
9     adducit febris et testamenta resignat.
adducit febris et testamenta resignat.
adducet
febres
10     quodsi bruma nives albanis inlinet agris,
quodsi bruma nives albanis inlinet agris,
quodsi bruma nives albanis inlinet agris,
quid? si
pruma
illinet
11     ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
12     contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
13     cum zephyris, si concedes, et hirundine prima.
cum zephyris, si concedes, et hirundine prima.
cum zephyris, si concedes, et hirundine prima.
cepheriszephiris
concedasconcedis
hyrundine
14     non quo more piris vesci calaber iubet hospes
15     tu me fecisti locupletem: vescere sodes.
lucupletem
16     ‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’
‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’
‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’
‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’
quamtum
quantumvis
attolle
divine
17     ‘non invisa feres pueris munuscula parvis.’
18     ‘tam teneor dono, quam si dimittar onustus.’
honustus
19     ‘ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.’
‘ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.’
hec
relinquis
20     prodigus et stultus donat quae spernit et odit:
prodigus et stultus donat quae spernit et odit:
stultus, donat quae,
que
21     haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
ingrataingratisingrato
22     vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
prudens
dictis
agit
paratuparatum
23     nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:
qui
24     dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
prestabo
me, etiam
25     quodsi me noles usquam discedere, reddes
quodsi me noles usquam discedere, reddes
nolisnolles
unquam
26     forte latus, nigros angusta fronte capillos,
27     reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
28     inter vina fugam cinarae maerere protervae.
inter vina fugam cinarae maerere protervae.
inter vina fugam cinarae maerere protervae.
cinarecineraecinerecinyraecinyrecynirae
merere
proterve
29     forte per angustam tenuis vulpecula rimam
nitedulavolpecula
30     repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
cameramcrumeram
pulmenti
rursum
31     ire foras pleno tendebat corpore frustra.
pectore
32     cui mustela procul ‘si vis’ ait ‘effugere istinc,
mustella
33     macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’
cavom
repetas
arctum
petisti
34     hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:
hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:
haec
compellarcompellor
35     nec somnum plebis laudo satur altilium nec
36     otia divitiis arabum liberrima muto.
otia divitiis arabum liberrima muto.
ocia
diviciis
37     saepe verecundum laudasti, rexque paterque
saepe verecundum laudasti, rexque paterque
sepe
rex
38     audisti coram, nec verbo parcius absens:
partius
39     inspice, si possum donata reponere laetus.
inspice, si possum donata reponere laetus.
possim
letus
40     haud male telemachus, proles patientis ulixei:
haud male telemachus, proles patientis ulixei:
haud male telemachus, proles patientis ulixei:
atauthaut
pacientissapientis
ulixiulixis
41     ‘non est aptus equis ithace locus, ut neque planis
‘non est aptus equis ithace locus, ut neque planis
aequis
ita caeitacaeitaceithacae
42     porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
spaciis
multe
43     atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’
atridae
44     parvum parva decent: mihi iam non regia roma,
parumparvom
45     sed vacuum tibur placet aut inbelle tarentum.
sed vacuum tibur placet aut inbelle tarentum.
sed vacuum tibur placet aut inbelle tarentum.
set
tybur
imbelle
46     strenuus et fortis causisque philippus agendis
strenuus et fortis causisque philippus agendis
strennuus
phylippus
47     clarus ab officiis octavam circiter horam
offitiis
48     dum redit atque foro nimium distare carinas
charinas
49     iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
quaeritur
uti
ut
50     adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
abrasumarrasum
tensoris
51     cultello proprios purgantem leniter unguis.
cultello proprios purgantem leniter unguis.
cultello proprios purgantem leniter unguis.
proprio
resecantem
ungues
52     demetri’ – puer hic non laeve iussa philippi
‘demetri’ – puer hic non laeve iussa philippi
‘demetri’ – puer hic non laeve iussa philippi
‘demetri’ – puer hic non laeve iussa philippi
dimetri
laevuslevelevi
visa
phylippi
53     accipiebat – ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis,
quere
54     cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.'
55     it redit et narrat, volteium nomine menam,
it redit et narrat, volteium nomine menam,
it redit et narrat, volteium nomine menam,
et redit
vulteivulteium
maenam
56     praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
preconem
crimine natumpondere et arte
57     et properare loco et cessare et quaerere et uti,
et properare loco et cessare et quaerere et uti,
locum
querere
58     gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
parvis
curto
59     et ludis et post decisa negotia campo.
et ludis et post decisa negotia campo.
negocia
capo
60     ‘scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
quaequmquequodcunque
61     ad cenam veniat.’ non sane credere mena,
caenam
62     mirari secum tacitus. quid multa? ‘benigne’
63     respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te
respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te
respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te
respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te
respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te
respondit
negat ille
negat
improbus
& teaut te
64     neglegit aut horret.’ volteium mane philippus
neglegit aut horret.’ volteium mane philippus
neglegit aut horret.’ volteium mane philippus
negligit
vulteiumvulteumvuolteiumvuolteum
phylippus
65     vilia vendentem tunicato scruta popello
milia fracta
66     occupat et salvere iubet prior; ille philippo
occupat et salvere iubet prior; ille philippo
occupat et salvere iubet prior; ille philippo
ocupat
salvare
phylippo
67     excusare laborem et mercennaria vincla,
mærcennariamercenaria
68     quod non mane domum venisset, denique quod non
69     providisset eum. ‘sic ignovisse putato
providisset eum. ‘sic ignovisse putato
praevidissetprovisisset
ignovisse
70     me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘ut libet.’ ‘ergo
caenas
71     post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.’
strennuus
72     ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
caenam
est
loquutus
73     tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
dimittur
astergoesthinchuc
hic
hinc uti
74     occultum visus decurrere piscis ad hamum,
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
pisces
amumimum
75     mane cliens et iam certus conviva, iubetur
mane cliens et iam certus conviva, iubetur
mane cliens et iam certus conviva, iubetur
eciametiam
serus
coviva
76     rura suburbana indictis comes ire latinis.
rure suburbano
77     inpositus mannis arvum caelumque sabinum
inpositus mannis arvum caelumque sabinum
inpositus mannis arvum caelumque sabinum
inpositus mannis arvum caelumque sabinum
impositus
manismannasmannus
arvom
celumque
78     non cessat laudare. videt ridetque philippus,
phylippus
79     et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80     dum septem donat sestertia, mutua septem
tum
81     promittit, persuadet uti mercetur agellum.
82     mercatur. ne te longis ambagibus ultra
mercatur. ne te longis ambagibus ultra
nec
ambiguus
83     quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque
84     sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
aperit
preparat
85     inmoritur studiis et amore senescit habendi.
immoritur
86     verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
ibi
perire
capelle
87     spem mentita seges, bos est enectus arando:
arator
88     offensus damnis media de nocte caballum
dampnis
89     arripit iratusque philippi tendit ad aedis.
arripit iratusque philippi tendit ad aedis.
arripit iratusque philippi tendit ad aedis.
eripit
phylippi
aedesedeshaedes
90     quem simul adspexit scabrum intonsumque philippus,
quem simul adspexit scabrum intonsumque philippus,
aspexitasspexit
phylippus
91     ‘durus’, ait, ‘voltei, nimis attentusque videris
‘durus’, ait, ‘voltei, nimis attentusque videris
vultei
adtentusqueattendusque
92     esse mihi.’ ‘pol me miserum, patrone, vocares,
poli ne
93     si velles’ inquit ‘verum mihi ponere nomen.
dicere
94     quod te per genium dextramque deosque penatis
penates
95     obsecro et obtestor, vitae me redde priori.’
96     qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
simul aspexit
adgnovitaspexit
demissa
97     praestent, mature redeat repetatque relicta.
praestent, mature redeat repetatque relicta.
prestent
maturae
98     metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.
iustumpar

TESTIMONIA


Ln. 8. cf Apoll. Sidon. ep. II 12: ‘... satis seduli languidos multos officiosissime occidunt’

Ln. 8 sq. ‘et opella — febres’ glossar. Mai class. auct. VIII 391

Ln. 10. Acr. ad serm. II 3, 4: ‘in libris eptarum: si agris’

Ln. 12. cf Pers. s. 6, 23 (ubi etiam ad c. I 3, 8; III 17, 5 respicit): ‘tibi, dulcis amice’

Ln. 15—22. ‘Cescere sodes — paratum’ florileg. Nostradam.

Ln. 18. florilegium Paris. 8818-a

Ln. 21. Servius ad Aen. III 102

Ln. 22. Charisius p. 267 K.

Ln. 22. Servius ad Aen. II 377 (ut Hor.: vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, pro: ait se dignis paratum esse)

Ln. 29 sq. ‘forte — frumenti’ Acr. ad serm. I 1, 53

Ln. 29 sq. Hieronym. epist. ad Salvinam de virginitate servanda vol. 1 p. 121 ed. Col. Agr. 1616.

Ln. 29 sq. Augustin. contr. mend. ad Consentium c. 28

Ln. 29 sq. Isidor. orig. I 39 § 6 Otto

Ln. 29 sq. ‘forte — cumeram’ glossarium Mai [classic. auct. VIII 131]

Ln. 29—33. florileg. Nostradam.

Ln. 29—33. Vincentius Bellovacensis specul. histor. VII 68

Ln. 44. ‘parvum parva decent’ florilegia Nostradam. et Paris. 8818-a

Ln. 44. Vincentius Bellovacensis specul. histor. VII 68

Ln. 44. cf Claudian. contra poetas vanos v. 14: ‘quondam decuerunt ludicra parvum’

Ln. 44 sq. cf Petrus Cluniacensia epist. IIII 30 [biblioth. Cluniac. ed. Marrier. p. 860-e]: ‘et ut aliquid poeticum addam, iam non mihi turbida Roma, sed vacuum Tibur placet ac imbelle Tarentum’

Ln. 46—98. florileg. Nostradam.

Ln. 55. ‘it, redit ...’ ecbas captivi v. 975

Ln. 65. glossarium Mai [classic. auct. VIII 537]

Ln. 65. cf Hieronym. Hilarion.: ‘audivit Methonae a quodam Iudaeo vilia populis scruta vendente’

Ln. 67. cf Iuvenc. evang. hist. IIII 696 sq.: ‘tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris nolle pati memorat’

Ln. 72. ‘dicenda tacenda locutus’ ecbas. captivi v. 314

Ln. 72. cf Persius 4, 5: ‘dicenda tacendaque calles’

Ln. 77 sq. ‘inpositus — laudare’ glossarium Mai class. auct. VIII 349

Ln. 87. Priscianus instit. VIIII 6, 34

Ln. 87. florilegium codicis Cusani C 14

Ln. 87. ‘bos — arando’ glossarium Mai class. auct. VIII 202 et 371

Ln. 91. Priscianus instit. VII 5, 22

Ln. 98. florilegium Paris. 8069.

Ln. 98. cf Alcuinus de divinis officiis c. 18 p. 1190-a: ‘modulum enim suum unumquemque considerare prudenter nos admonet lyricus, dicens ... (sequitur epist. I 1, 32)’

Ln. 98. imitati sunt Luanus VIII 527: ‘metri sua quemque (al. regna) decet viresque fateri’ et Avianus fab. 5, 1 sq.: ‘metiri se quemque decet propriisque iuvari laudibus’

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII