Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

varia lectio et testimonia


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra
1      septimius, claudi, nimirum intellegit unus
 
septimus
 
2      quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit
 
me rogat
 
3      scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,  
4      dignum mente domoque legentis honesta neronis.
 
domuque
 
5      munere cum fungi propioris censet amici,
 
proprioris
 
6      quid possim videt ac novit me valdius ipso.
quid possim videt ac novit me valdius ipso.
 
acnovit – agnovit
validius
 
7      multa quidem dixi cur excusatus abirem,  
8      sed timui mea ne finxisse minora putarer,
sed timui mea ne finxisse minora putarer,
 
set
non
 
9      dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.  
10      sic ego maioris fugiens opprobria culpae,
sic ego maioris fugiens opprobria culpae,
 
obprobria – oppropria
culpe
 
11      frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi
frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi
 
urbane
proemia
 
12      depositum laudas ob amici iussa pudorem,  
13      scribe tui gregis hunc, et fortem crede bonumque.  

TESTIMONIA


Ln. 6. Acr. ad art. poet. 321: ‘valdius pro validius, ut alibi: nolit me valdius ipso’

Ln. 7—9. florileg. Nostradam.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII