Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

versus alcaicus decasyllabus


ŪUU¦Ū¦¦UU|ŪU¦ŪŨ, 317 IN 37 OPERIS

Dimeter dactylicus acatalectus, sequens dimeter trochaicus acatalectus. Versus στίχος λογοειδής est. Versus est nomen ab Alcaeo adeptus.

1) Post syllabam quartam (i.e dactyli secundi arsem) caesura frequens est (ŪUU¦Ū¦¦UU|ŪU¦ŪŨ):

2) Post syllabam tertiam (i.e dactyli primi) diaeresis occurre solet, ŪUU||ŪUU|ŪU¦ŪŨ:

carm. i ix · alcaicum · vides ut alta stet nive candidum...


4   flumina constiterint acuto. 
8   o Thaliarche, merum diota. 
12   nec veteres agitantur orni. 
16   sperne puer neque tu choreas, 
20   conposita repetantur hora, 
24   aut digito male pertinaci. 

carm. i xvi · alcaicum · o matre pulcra filia pulcrior...


4   sive mari libet Hadriano. 
8   sic geminant Corybantes aera, 
12   Iuppiter ipse ruens tumultu. 
16   vim stomacho adposuisse nostro. 
20   funditus inprimeretque muris 
24   fervor et in celeres iambos 
28   opprobriis animumque reddas. 

carm. i xvii · alcaicum · velox amoenum saepe lucretilem...


4   usque meis pluviosque ventos. 
8   nec viridis metuunt colubras 
12   levia personuere saxa. 
16   ruris honorum opulenta cornu. 
20   Penelopen vitreamque Circen. 
24   proelia, nec metues protervum 
28   crinibus inmeritamque vestem. 

carm. i xxvi · alcaicum · musis amicus tristitiam et metus...


4   rex gelidae metuatur orae, 
8   necte meo Lamiae coronam, 
12   teque tuasque decet sorores. 

carm. i xxvii · alcaicum · natis in usum laetitiae scyphis...


4   sanguineis prohibete rixis. 
8   et cubito remanete presso. 
12   volnere, qua pereat sagitta. 
16   ignibus, ingenuoque semper 
20   digne puer meliore flamma. 
24   Pegasus expediet Chimaera. 

carm. i xxix · alcaicum · icci, beatis nunc arabum invides...


4   regibus horribilique Medo 
8   ad cyathum statuetur unctis 
12   montibus et Tiberim reverti, 
16   pollicitus meliora, tendis? 

carm. i xxxi · alcaicum · quid dedicatum poscit apollinem...


4   Sardiniae segetes feracis, 
8   mordet aqua taciturnus amnis. 
12   vina Syra reparata merce, 
16   me cichorea levesque malvae. 
20   degere nec cithara carentem. 

carm. i xxxiv · alcaicum · parcus deorum cultor et infrequens...


4   vela dare atque iterare cursus 
8   egit equos volucremque currum, 
12   concutitur. valet ima summis 
16   sustulit, hic posuisse gaudet. 

carm. i xxxv · alcaicum · o diva, gratum quae regis antium...


4   vertere funeribus triumphos: 
8   Carpathium pelagus carina; 
12   purpurei metuunt tyranni, 
16   concitet imperiumque frangat. 
20   uncus abest liquidumque plumbum; 
24   veste domos inimica linquis, 
28   ferre iugum pariter dolosi: 
32   partibus Oceanoque rubro. 
36   liquimus? unde manum iuventus 
40   Massagetas Arabasque ferrum. 

carm. i xxxvii · alcaicum · nunc est bibendum, nunc pede libero...


4   tempus erat dapibus, sodales. 
8   funus et imperio parabat 
12   ebria. sed minuit furorem 
16   Caesar ab Italia volantem 
20   Haemoniae, daret ut catenis 
24   classe cita reparavit oras, 
28   corpore conbiberet venenum, 
32   non humilis mulier triumpho. 

carm. ii i · alcaicum · motum ex metello consule civicum...


4   principum amicitias et arma 
8   suppositos cineri doloso. 
12   Cecropio repetes coturno, 
16   Delmatico peperit triumpho. 
20   terret equos equitumque voltus. 
24   praeter atrocem animum Catonis. 
28   rettulit inferias Iugurthae. 
32   Hesperiae sonitum ruinae? 
36   quae caret ora cruore nostro? 
40   quaere modos leviore plectro. 

carm. ii iii · alcaicum · aequam memento rebus in arduis...


4   laetitia, moriture Delli, 
8   interiore nota Falerni. 
12   lympha fugax trepidare rivo? 
16   fila trium patiuntur atra. 
20   divitiis potietur heres. 
24   victima nil miserantis Orci: 
28   exilium inpositura cumbae. 

carm. ii v · alcaicum · nondum subacta ferre iugum valet...


4   in venerem tolerare pondus. 
8   ludere cum vitulis salicto 
12   purpureo varius colore. 
16   fronte petet Lalage maritum, 
20   luna mari Cnidiusve Gyges, 
24   crinibus ambiguoque voltu. 

carm. ii vii · alcaicum · o saepe mecum tempus in ultimum...


4   dis patriis Italoque caelo, 
8   malobathro Syrio capillos? 
12   turpe solum tetigere mento: 
16   unda fretis tulit aestuosis. 
20   parce cadis tibi destinatis. 
24   deproperare apio coronas 
28   dulce mihi furere est amico. 

carm. ii ix · alcaicum · non semper imbres nubibus hispidos...


4   usque nec Armeniis in oris, 
8   et foliis viduantur orni: 
12   nec rapidum fugiente solem. 
16   Troilon aut Phrygiae sorores 
20   Caesaris et rigidum Niphaten, 
24   exiguis equitare campis. 

carm. ii xi · alcaicum · quid bellicosus cantaber et scythes...


4   quaerere nec trepides in usum 
8   canitie facilemque somnum; 
12   consiliis animum fatigas? 
16   dum licet, Assyriaque nardo 
20   pocula praetereunte lympha? 
24   more comam religata nodum. 

carm. ii xiii · alcaicum · ille et nefasto te posuit die...


4   perniciem opprobriumque pagi; 
8   hospitis; ille venena Colcha 
12   in domini caput inmerentis. 
16   caeca timet aliunde fata, 
20   vis rapuit rapietque gentis. 
24   Aeoliis fidibus querentem 
28   dura fugae mala, dura belli. 
32   densum umeris bibit aure volgus. 
36   Eumenidum recreantur angues? 
40   aut timidos agitare lyncas. 

carm. ii xiv · alcaicum · eheu fugaces, postume, postume...


4   adferet indomitaeque morti, 
8   Geryonen Tityonque tristi 
12   sive inopes erimus coloni. 
16   corporibus metuemus Austrum: 
20   Sisyphus Aeolides laboris, 
24   ulla brevem dominum sequetur. 
28   pontificum potiore cenis. 

carm. ii xv · alcaicum · iam pauca aratro iugera regiae...


4   stagna lacu platanusque caelebs 
8   fertilibus domino priori, 
12   auspiciis veterumque norma: 
16   porticus excipiebat arcton 
20   templa novo decorare saxo. 

carm. ii xvii · alcaicum · cur me querelis exanimas tuis...


4   grande decus columenque rerum. 
8   integer? ille dies utramque 
12   carpere iter comites parati. 
16   Iustitiae placitumque Parcis. 
20   Hesperiae Capricornus undae, 
24   eripuit volucrisque Fati 
28   sustulerat, nisi Faunus ictum 
32   nos humilem feriemus agnam. 

carm. ii xix · alcaicum · bacchum in remotis carmina rupibus...


4   capripedum Satyrorum acutas. 
8   parce gravi metuende thyrso. 
12   lapsa cavis iterare mella, 
16   Thracis et exitium Lycurgi. 
20   Bistonidum sine fraude crinis. 
24   unguibus horribilique mala; 
28   pacis eras mediusque belli. 
32   ore pedes tetigitque crura. 

carm. ii xx · alcaicum · non usitata nec tenui ferar...


4   longius invidiaque maior 
8   nec Stygia cohibebor unda. 
12   per digitos umerosque plumae. 
16   ales Hyperboreosque campos; 
20   discet Hiber Rhodanique potor. 
24   mitte supervacuos honores. 

carm. iii i · alcaicum · odi profanum volgus et arceo...


4   virginibus puerisque canto. 
8   cuncta supercilio moventis. 
12   moribus hic meliorque fama 
16   omne capax movet urna nomen. 
20   non avium citharaeque cantus 
24   non Zephyris agitata tempe. 
28   impetus aut orientis Haedi, 
32   sidera, nunc hiemes iniquas. 
36   cum famulis dominusque terrae 
40   post equitem sedet atra Cura. 
44   vitis Achaemeniumque costum, 
48   divitias operosiores? 

carm. iii ii · alcaicum · angustam amice pauperiem pati...


4   vexet eques metuendus hasta 
8   prospiciens et adulta virgo 
12   per medias rapit ira caedes. 
16   poplitibus timidoque tergo. 
20   arbitrio popularis aurae: 
24   spernit humum fugiente pinna. 
28   sit trabibus fragilemque mecum 
32   deseruit pede Poena claudo. 

carm. iii iii · alcaicum · iustum et tenacem propositi virum...


4   mente quatit solida neque Auster, 
8   inpavidum ferient ruinae. 
12   purpureo bibet ore nectar, 
16   Martis equis Acheronta fugit, 
20   et mulier peregrina vertit 
24   cum populo et duce fraudulento. 
28   Hectoreis opibus refringit, 
32   Troica quem peperit sacerdos, 
36   ordinibus patiar deorum. 
40   dum Priami Paridisque busto 
44   Roma ferox dare iura Medis. 
48   qua tumidus rigat arva Nilus. 
52   omne sacrum rapiente dextra, 
56   qua nebulae pluviique rores. 
60   tecta velint reparare Troiae. 
64   coniuge me Iovis et sorore. 
68   capta virum puerosque ploret.’ 
72   magna modis tenuare parvis. 

carm. iii iv · alcaicum · descende caelo et dic age tibia...


4   seu fidibus citharave Phoebi. 
8   quos et aquae subeunt et aurae. 
12   fronde nova puerum palumbes 
16   pingue tenent humilis Forenti, 
20   non sine dis animosus infans. 
24   seu liquidae placuere Baiae. 
28   nec Sicula Palinurus unda. 
32   litoris Assyrii viator, 
36   et Scythicum inviolatus amnem. 
40   Pierio recreatis antro; 
44   fulmine sustulerit caduco, 
48   imperio regit unus aequo. 
52   Pelion inposuisse Olympo. 
56   Enceladus iaculator audax 
60   numquam umeris positurus arcum, 
64   Delius et Patareus Apollo. 
68   omne nefas animo moventis. 
72   virginea domitus sagitta. 
76   inpositam celer ignis Aetnen 
80   Pirithoum cohibent catenae. 

carm. iii v · alcaicum · caelo tonantem credidimus iovem...


4   imperio gravibusque Persis. 
8   consenuit socerorum in armis, 
12   incolumi Iove et urbe Roma? 
16   perniciem veniens in aevum, 
20   militibus sine caede dixit 
24   Marte coli populata nostro. 
28   lana refert medicata fuco 
32   cerva plagis, erit ille fortis, 
36   sensit iners timuitque mortem. 
40   altior Italiae ruinis! 
44   torvus humi posuisse voltum, 
48   egregius properaret exul. 
52   et populum reditus morantem, 
56   aut Lacedaemonium Tarentum. 

carm. iii vi · alcaicum · delicta maiorum inmeritus lues...


4   foeda nigro simulacra fumo. 
8   Hesperiae mala luctuosae. 
12   torquibus exiguis renidet; 
16   missilibus melior sagittis. 
20   in patriam populumque fluxit. 
24   de tenero meditatur ungui. 
28   gaudia luminibus remotis, 
32   dedecorum pretiosus emptor. 
36   Antiochum Hannibalemque dirum, 
40   matris ad arbitrium recisos 
44   tempus agens abeunte curru. 
48   progeniem vitiosiorem. 

carm. iii xvii · alcaicum · aeli vetusto nobilis ab lamo ...


4   per memores genus omne fastus 
8   litoribus tenuisse Lirim 
12   sternet, aquae nisi fallit augur 
16   cum famulis operum solutis. 

carm. iii xxi · alcaicum · o nata mecum consule manlio...


4   seu facilem, pia testa, somnum, 
8   promere languidiora vina. 
12   saepe mero caluisse virtus. 
16   consilium retegis Lyaeo, 
20   regum apices neque militum arma. 
24   dum rediens fugat astra Phoebus. 

carm. iii xxiii · alcaicum · caelo supinas si tuleris manus...


4   fruge Lares avidaque porca, 
8   pomifero grave tempus anno. 
12   victima, pontificum securis 
16   rore deos fragilique myrto. 
20   farre pio et saliente mica. 

carm. iii xxvi · alcaicum · vixi puellis nuper idoneus...


4   barbiton hic paries habebit, 
8   oppositis foribus minacis. 
12   tange Chloen semel arrogantem. 

carm. iii xxix · alcaicum · tyrrhena regum progenies, tibi...


4   pressa tuis balanus capillis 
8   Telegoni iuga parricidae. 
12   fumum et opes strepitumque Romae. 
16   sollicitam explicuere frontem. 
20   sole dies referente siccos; 
24   ripa vagis taciturna ventis: 
28   Bactra parent Tanaisque discors. 
32   fas trepidat. quod adest memento 
36   in mare, nunc lapides adesos 
40   cum fera diluvies quietos 
44   nube polum pater occupato 
48   quod fugiens semel hora vexit. 
52   nunc mihi nunc alii benigna. 
56   pauperiem sine dote quaero. 
60   ne Cypriae Tyriaeque merces 
64   aura feret geminusque Pollux. 

carm. iv iv · alcaicum · qualem ministrum fulminis alitem...


4   Iuppiter in Ganymede flavo, 
8   insolitos docuere nisus 
12   egit amor dapis atque pugnae, 
16   dente novo peritura vidit: 
20   tempus Amazonia securi 
24   consiliis iuvenis revictae 
28   in pueros animus Nerones. 
32   progenerant aquilae columbam. 
36   indecorant bene nata culpae. 
40   ille dies Latio tenebris 
44   per Siculas equitavit undas. 
48   fana deos habuere rectos, 
52   fallere et effugere est triumphus. 
56   pertulit Ausonias ad urbis, 
60   ducit opes animumque ferro. 
64   maius Echioniaeve Thebae. 
68   proelia coniugibus loquenda. 
72   nominis Hasdrubale interempto. 
76   expediunt per acuta belli. 

carm. iv ix · alcaicum · ne forte credas interitura quae...


4   verba loquor socianda chordis: 
8   Stesichorique graves Camenae, 
12   Aeoliae fidibus puellae. 
16   et comites Helene Lacaena, 
20   Idomeneus Sthenelusve solus 
24   coniugibus puerisque primus. 
28   nocte, carent quia vate sacro. 
32   totve tuos patiar labores 
36   temporibus dubiisque rectus, 
40   sed quotiens bonus atque fidus 
44   explicuit sua victor arma. 
48   muneribus sapienter uti 
52   aut patria timidus perire. 

carm. iv xiv · alcaicum · quae cura patrum quaeve quiritium...


4   per titulos memoresque fastus 
8   Vindelici didicere nuper, 
12   Alpibus inpositas tremendis 
16   auspiciis pepulit secundis, 
20   indomitas prope qualis undas 
24   mittere equum medios per ignis. 
28   diluviem meditatur agris, 
32   stravit humum sine clade victor, 
36   et vacuam patefecit aulam, 
40   imperiis decus adrogavit. 
44   Italiae dominaeque Romae. 
48   obstrepit Oceanus Britannis, 
52   conpositis venerantur armis. 

carm. iv xv · alcaicum · phoebus volentem proelia me loqui...


4   vela darem. tua, Caesar, aetas 
8   postibus et vacuum duellis 
12   et veteres revocavit artis, 
16   solis ab Hesperio cubili. 
20   et miseras inimicat urbis; 
24   non Tanain prope flumen orti; 
28   rite deos prius adprecati 
32   progeniem Veneris canemus. 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII