Q. HORATIUS FLACCUS OPERA ET COMMENTARII
CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

decameter ionicus a minore acatalectus


UUŪ́Ū..., 12 IN 1 OPERIS

1) Synaphea decametri finibus constricta est.

2) Caesura non spectatur.

carm. iii xii ionicum miserarum est neque amori dare ludum neque dulci...


1  Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci 
2   mala vino lavere, aut exanimari 
3   metuentis patruae verbera linguae. 
4  tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas 
5   operosaeque Minervae studium aufert, 
6   Neobule, Liparaei nitor Hebri, 
7  simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, 
8   eques ipso melior Bellerophonte, 
9   neque pugno neque segni pede victus, 
10  catus idem per apertum fugientis agitato 
11   grege cervos iaculari et celer arto 
12   latitantem fruticeto excipere aprum. 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII