Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

trimeter iambicus acatalectus


ŨŪ́¦UŪ|Ũ¦¦Ū́¦Ũ¦¦Ū|UŪ́¦UŨ, 311 IN 13 OPERIS

1) In trimetro iambico iambi (UŪ) tribracho (UUU), spondeo (ŪŪ), dactylo (ŪUU) et anapaesto (UUŪ) mutari solent; illi pedes pares, qui acuti sunt, mutari magis videntur:

UŪ́UŪ́UŪ́
UÚU
ŪŪ́
ŪÚU
UUŪ́
UUUUÚU
ŪŪ́
ŪÚU
UUUUÚU
ŪŪ́

2) Caesura vel penthemimeris (UŪ́¦UŪ|U¦¦Ū́¦UŪ|UŪ́¦UŨ), vel heptemimeris (UŪ́¦UŪ|UŪ́¦U¦¦Ū|UŪ́¦UŨ) est.

ep. i · iambicum · ibis liburnis inter alta navium...


1  Ibis Liburnis inter alta navium, 
3  paratus omne Caesaris periculum 
5  quid nos, quibus te vita si superstite, 
7  utrumne iussi persequemur otium 
9  an hunc laborem, mente laturi decet 
11  feremus et te vel per Alpium iuga 
13  vel occidentis usque ad ultimum sinum 
15  roges, tuum labore quid iuvem meo 
17  comes minore sum futurus in metu, 
19  ut adsidens inplumibus pullis avis 
21  magis relictis, non, ut adsit, auxili 
23  libenter hoc et omne militabitur 
25  non ut iuvencis inligata pluribus 
27  pecusve Calabris ante sidus fervidum 
29  neque ut superni villa candens Tusculi 
31  satis superque me benignitas tua 
33  quod aut avarus ut Chremes terra premam, 

ep. ii · iambicum · 'beatus ille qui procul negotiis...


1  ‘Beatus ille qui procul negotiis, 
3  paterna rura bobus exercet suis 
5  neque excitatur classico miles truci 
7  forumque vitat et superba civium 
9  ergo aut adulta vitium propagine 
11  aut in reducta valle mugientium 
13  inutilisque falce ramos amputans 
15  aut pressa puris mella condit amphoris 
17  vel cum decorum mitibus pomis caput 
19  ut gaudet insitiva decerpens pira 
21  qua muneretur te, Priape, et te, pater 
23  libet iacere modo sub antiqua ilice, 
25  labuntur altis interim ripis aquae, 
27  fontesque lymphis obstrepunt manantibus, 
29  at cum tonantis annus hibernus Iovis 
31  aut trudit acris hinc et hinc multa cane 
33  aut amite levi rara tendit retia 
35  pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 
37  quis non malarum quas amor curas habet 
39  quodsi pudica mulier in partem iuvet 
41  Sabina qualis aut perusta solibus 
43  sacrum vetustis exstruat lignis focum 
45  claudensque textis cratibus laetum pecus 
47  et horna dulci vina promens dolio 
49  non me Lucrina iuverint conchylia 
51  siquos Eois intonata fluctibus 
53  non Afra avis descendat in ventrem meum, 
55  iucundior quam lecta de pinguissimis 
57  aut herba lapathi prata amantis et gravi 
59  vel agna festis caesa Terminalibus 
61  has inter epulas ut iuvat pastas ovis 
63  videre fessos vomerem inversum boves 
65  positosque vernas, ditis examen domus, 
67  haec ubi locutus faenerator Alfius, 
69  omnem redegit idibus pecuniam, 

ep. iii · iambicum · parentis olim siquis inpia manu...


1  Parentis olim siquis inpia manu 
3  edit cicutis alium nocentius. 
5  quid hoc veneni saevit in praecordiis? 
7  incoctus herbis me fefellit? an malas 
9  ut Argonautas praeter omnis candidum 
11  ignota tauris inligaturum iuga 
13  hoc delibutis ulta donis paelicem 
15  nec tantus umquam siderum insedit vapor 
17  nec munus umeris efficacis Herculis 
19  at siquid umquam tale concupiveris, 
21  manum puella savio opponat tuo 

ep. iv · iambicum · lupis et agnis quanta sortito obtigit...


1  Lupis et agnis quanta sortito obtigit, 
3  Hibericis peruste funibus latus 
5  licet superbus ambules pecunia, 
7  videsne, sacram metiente te viam 
9  ut ora vertat huc et huc euntium 
11  sectus flagellis hic triumviralibus 
13  arat Falerni mille fundi iugera 
15  sedilibusque magnus in primis eques 
17  quid attinet tot ora navium gravi 
19  contra latrones atque servilem manum 

ep. v · iambicum · 'at o deorum quidquid in caelo regit...


1  ‘At o deorum quidquid in caelo regit 
3  quid iste fert tumultus? aut quid omnium 
5  per liberos te, si vocata partubus 
7  per hoc inane purpurae decus precor, 
9  quid ut noverca me intueris aut uti 
11  ut haec trementi questus ore constitit 
13  inpube corpus, quale posset inpia 
15  Canidia brevibus inplicata viperis 
17  iubet sepulcris caprificos erutas, 
19  et uncta turpis ova ranae sanguine 
21  herbasque quas Iolcos atque Hiberia 
23  et ossa ab ore rapta ieiunae canis 
25  at expedita Sagana per totam domum 
27  horret capillis ut marinus asperis 
29  abacta nulla Veia conscientia 
31  exhauriebat, ingemens laboribus, 
33  longo die bis terque mutatae dapis 
35  cum promineret ore, quantum exstant aqua 
37  exsecta uti medulla et aridum iecur 
39  interminato cum semel fixae cibo 
41  non defuisse masculae libidinis 
43  et otiosa credidit Neapolis 
45  quae sidera excantata voce Thessala 
47  hic inresectum saeva dente livido 
49  quid dixit aut quid tacuit? o rebus meis 
51  Nox et Diana, quae silentium regis, 
53  nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos 
55  formidulosis dum latent silvis ferae 
57  senem, quod omnes rideant, adulterum 
59  nardo perunctum, quale non perfectius 
61  quid accidit? cur dira barbarae minus 
63  quibus superbam fugit ulta paelicem, 
65  cum palla, tabo munus inbutum, novam 
67  atqui nec herba nec latens in asperis 
69  indormit unctis omnium cubilibus 
71  a a, solutus ambulat veneficae 
73  non usitatis, Vare, potionibus, 
75  ad me recurres nec vocata mens tua 
77  maius parabo, maius infundam tibi 
79  priusque caelum sidet inferius mari 
81  quam non amore sic meo flagres uti 
83  sub haec puer iam non, ut ante, mollibus 
85  sed dubius unde rumperet silentium, 
87  ‘venena magnum fas nefasque, non valent 
89  diris agam vos: dira detestatio 
91  quin, ubi perire iussus exspiravero, 
93  petamque voltus umbra curvis unguibus, 
95  et inquietis adsidens praecordiis 
97  vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens 
99  post insepulta membra different lupi 
101  neque hoc parentes, heu mihi superstites, 

ep. vi · iambicum · quid inmerentis hospites vexas canis...


1  Quid inmerentis hospites vexas canis, 
3  quin huc inanis, si potes, vertis minas 
5  nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon, 
7  agam per altas aure sublata nivis, 
9  tu, cum timenda voce complesti nemus, 
11  cave cave, namque in malos asperrimus 
13  qualis Lycambae spretus infido gener 
15  an si quis atro dente me petiverit, 

ep. vii · iambicum · quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris...


1  Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris 
3  parumne campis atque Neptuno super 
5  non ut superbas invidae Karthaginis 
7  intactus aut Britannus ut descenderet 
9  sed ut secundum vota Parthorum sua 
11  neque hic lupis mos nec fuit leonibus 
13  furorne caecus an rapit vis acrior 
15  tacent et albus ora pallor inficit 
17  sic est: acerba fata Romanos agunt 
19  ut inmerentis fluxit in terram Remi 

ep. viii · iambicum · rogare longo putidam te saeculo...


1  Rogare longo putidam te saeculo, 
3  cum sit tibi dens ater et rugis vetus 
5  hietque turpis inter aridas natis 
7  sed incitat me pectus et mammae putres, 
9  venterque mollis et femur tumentibus 
11  esto beata, funus atque imagines 
13  nec sit marita quae rotundioribus 
15  quid, quod libelli Stoici inter Sericos 
17  inlitterati num minus nervi rigent 
19  quod ut superbo provoces ab inguine, 

ep. ix · iambicum · quando repostum caecubum ad festas dapes...


1  Quando repostum Caecubum ad festas dapes 
3  tecum sub alta – sic Iovi gratum – domo, 
5  sonante mixtum tibiis carmen lyra, 
7  ut nuper, actus cum freto Neptunius 
9  minatus urbi vincla, quae detraxerat 
11  Romanus eheu – posteri negabitis – 
13  fert vallum et arma miles et spadonibus 
15  interque signa turpe militaria 
17  at huc frementis verterunt bis mille equos 
19  hostiliumque navium portu latent 
21  io Triumphe, tu moraris aureos 
23  io Triumphe, nec Iugurthino parem 
25  neque Africanum, cui super Carthaginem 
27  terra marique victus hostis punico 
29  aut ille centum nobilem Cretam urbibus 
31  exercitatas aut petit Syrtis Noto 
33  capaciores adfer huc, puer, scyphos 
35  vel quod fluentem nauseam coerceat 
37  curam metumque Caesaris rerum iuvat 

ep. x · iambicum · mala soluta navis exit alite...


1  Mala soluta navis exit alite 
3  ut horridis utrumque verberes latus, 
5  niger rudentis Eurus inverso mari 
7  insurgat Aquilo, quantus altis montibus 
9  nec sidus atra nocte amicum adpareat, 
11  quietiore nec feratur aequore 
13  cum Pallas usto vertit iram ab Ilio 
15  o quantus instat navitis sudor tuis 
17  et illa non virilis heiulatio 
19  Ionius udo cum remugiens sinus 
21  opima quodsi praeda curvo litore 
23  libidinosus immolabitur caper 

ep. xi · elegiambicum · petti, nihil me sicut antea iuvat...


1  Petti, nihil me sicut antea iuvat 
3  amore, qui me praeter omnis expetit 
5  hic tertius December, ex quo destiti 
7  heu me, per urbem – nam pudet tanti mali – 
9  in quis amantem languor et silentium 
11  ‘contrane lucrum nil valere candidum 
13  simul calentis inverecundus deus 
15  ‘quodsi meis inaestuet praecordiis 
17  fomenta volnus nil malum levantia, 
19  ubi haec severus te palam laudaveram, 
21  ad non amicos heu mihi postis et heu 
23  nunc gloriantis quamlibet mulierculam 
25  unde expedire non amicorum queant 
27  sed alius ardor aut puellae candidae 

ep. xvi · pythiambicum secundum · altera iam teritur bellis civilibus aetas...


2   suis et ipsa Roma viribus ruit. 
4   minacis aut Etrusca Porsenae manus 
6   novisque rebus infidelis Allobrox, 
8   parentibusque abominatus Hannibal: 
10   ferisque rursus occupabitur solum; 
12   eques sonante verberabit ungula; 
14   – nefas videre – dissipabit insolens. 
16   malis carere quaeritis laboribus. 
18   velut profugit exsecrata civitas 
20   apris reliquit et rapacibus lupis, 
22   Notus vocabit aut protervos Africus. 
24   ratem occupare quid moramur alite? 
26   vadis levata, ne redire sit nefas; 
28   Padus Matina laverit cacumina, 
30   novaque monstra iunxerit libidine 
32   adulteretur et columba miluo, 
34   ametque salsa levis hircus aequora. 
36   eamus omnis exsecrata civitas, 
38   inominata perpremat cubilia. 
40   Etrusca praeter et volate litora. 
42   petamus, arva divites et insulas, 
44   et inputata floret usque vinea, 
46   suamque pulla ficus ornat arborem, 
48   levis crepante lympha desilit pede. 
50   refertque tenta grex amicus ubera, 
52   nec intumescit alta viperis humus; 
54   gregem aestuosa torret inpotentia] 
56   aquosus Eurus arva radat imbribus, 
58   utrumque rege temperante caelitum. 
60   neque inpudica Colchis intulit pedem; 
62   laboriosa nec cohors Ulixei. 
64   ut inquinavit aere tempus aureum,] 
66   piis secunda vate me datur fuga. 

ep. xvii · versus trimetri iambici · iam iam efficaci do manus scientiae...


1  Iam iam efficaci do manus scientiae, 
2  supplex et oro regna per Proserpinae, 
3  per et Dianae non movenda numina, 
4  per atque libros carminum valentium 
5  refixa caelo devocare sidera, 
6  Canidia, parce vocibus tandem sacris 
7  citumque retro solve, solve turbinem. 
8  movit nepotem Telephus Nereium, 
9  in quem superbus ordinarat agmina 
10  Mysorum et in quem tela acuta torserat, 
11  unxere matres Iliae additum feris 
12  alitibus atque canibus homicidam Hectorem, 
13  postquam relictis moenibus rex procidit 
14  heu pervicacis ad pedes Achillei; 
15  saetosa duris exuere pellibus 
16  laboriosi remiges Ulixei 
17  volente Circa membra; tunc mens et sonus 
18  relapsus atque notus in voltus honor. 
19  dedi satis superque poenarum tibi, 
20  amata nautis multum et institoribus: 
21  fugit iuventas et verecundus color 
22  reliquit ossa pelle amicta lurida, 
23  tuis capillus albus est odoribus; 
24  nullum a labore me reclinat otium, 
25  urget diem nox et dies noctem neque est 
26  levare tenta spiritu praecordia. 
27  ergo negatum vincor ut credam miser, 
28  Sabella pectus increpare carmina 
29  caputque Marsa dissilire nenia. 
30  quid amplius vis? o mare et terra, ardeo, 
31  quantum neque atro delibutus Hercules 
32  Nessi cruore nec Sicana fervida 
33  virens in Aetna flamma: tu, donec cinis 
34  iniuriosis aridus ventis ferar, 
35  cales venenis officina Colchicis? 
36  quae finis aut quod me manet stipendium? 
37  effare: iussas cum fide poenas luam, 
38  paratus expiare, seu poposceris 
39  centum iuvencos, sive mendaci lyra 
40  ‘voles sonare: tu pudica, tu proba 
41  perambulabis astra sidus aureum.’ 
42  infamis Helenae Castor offensus vice 
43  fraterque magni Castoris victi prece 
44  adempta vati reddidere lumina: 
45  et tu – potes nam – solve me dementia, 
46  o nec paternis obsoleta sordibus 
47  neque in sepulcris pauperum prudens anus 
48  novendialis dissipare pulveres; 
49  tibi hospitale pectus et purae manus 
50  tuusque venter Pactumeius et tuo 
51  cruore rubros obstetrix pannos lavit, 
52  utcumque fortis exsilis puerpera. 
53  ‘quid obseratis auribus fundis preces? 
54  non saxa nudis surdiora navitis 
55  Neptunus alto tundit hibernus salo. 
56  inultus ut tu riseris Cotytia 
57  volgata, sacrum liberi Cupidinis, 
58  et Esquilini pontifex venefici 
59  inpune ut urbem nomine inpleris meo? 
60  quid proderat ditasse Paelignas anus 
61  velociusve miscuisse toxicum? 
62  sed tardiora fata te votis manent: 
63  ingrata misero vita ducenda est in hoc, 
64  novis ut usque suppetas laboribus. 
65  optat quietem Pelopis infidi pater 
66  egens benignae Tantalus semper dapis, 
67  optat Prometheus obligatus aliti, 
68  optat supremo conlocare Sisyphus 
69  in monte saxum; sed vetant leges Iovis. 
70  voles modo altis desilire turribus, 
71  modo ense pectus Norico recludere, 
72  frustraque vincla gutturi nectes tuo 
73  fastidiosa tristis aegrimonia. 
74  vectabor umeris tunc ego inimicis eques 
75  meaeque terra cedet insolentiae. 
76  an quae movere cereas imagines, 
77  ut ipse nosti curiosus, et polo 
78  deripere lunam vocibus possim meis, 
79  possim crematos excitare mortuos 
80  desiderique temperare pocula, 
81  plorem artis in te nil agentis exitus? 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII