Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

versus alcmanicus


Ū́UU|Ū́UU|Ū́UU|Ū́Ũ, 47 IN 3 OPERIS

Tetrameter dactylicus catalectus. Versus est nomen ab Alcmano adeptus.

1) Primi tres pedes et dactyli et spondei esse possunt, ut hoc hexametro heroico est.

2) Caesura post syllabam primam vel in pedis secundi vel tertii usa est (Ū́UU|Ū¦¦́UU|Ū́UU|Ū́Ũ, Ū́UU|Ū́UU|Ū¦¦́UU|Ū́Ũ).

carm. i vii · alcmanicum · laudabunt alii claram rhodon aut mytilenen...


2   aut Epheson bimarisve Corinthi 
4   insignis aut Thessala Tempe; 
6   carmine perpetuo celebrare et 
8   plurimus in Iunonis honorem 
10   me nec tam patiens Lacedaemon 
12   quam domus Albuneae resonantis 
14   mobilibus pomaria rivis. 
16   saepe Notus neque parturit imbris 
18   tristitiam vitaeque labores 
20   castra tenent seu densa tenebit 
22   cum fugeret, tamen uda Lyaeo 
24   sic tristis adfatus amicos: 
26   ibimus, o socii comitesque, 
28   certus enim promisit Apollo 
30   o fortes peioraque passi 
32   cras ingens iterabimus aequor.’ 

carm. i xxviii · alcmanicum · te maris et terrae numeroque carentis harenae...


2   mensorem cohibent, Archyta, 
4   munera, nec quicquam tibi prodest 
6   percurrisse polum morituro. 
8   Tithonusque remotus in auras 
10   Tartara Panthoiden iterum Orco 
12   tempora testatus nihil ultra 
14   iudice te non sordidus auctor 
16   et calcanda semel via leti. 
18   exitio est avidum mare nautis: 
20   saeva caput Proserpina fugit. 
22   Illyricis Notus obruit undis. 
24   ossibus et capiti inhumato 
26   fluctibus Hesperiis, Venusinae 
28   unde potest, tibi defluat aequo 
30   neglegis inmeritis nocituram 
32   debita iura vicesque superbae 
34   teque piacula nulla resolvent. 
36   iniecto ter pulvere curras. 

ep. xii · alcmanicum · quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris...


2   munera quid mihi quidve tabellas 
4   namque sagacius unus odoror, 
6   quam canis acer ubi lateat sus. 
8   crescit odor, cum pene soluto 
10   iam manet umida creta colorque 
12   tenta cubilia tectaque rumpit, 
14   ‘Inachia langues minus ac me; 
16   mollis opus. pereat male quae te 
18   cum mihi Cous adesset Amyntas, 
20   quam nova collibus arbor inhaeret. 
22   cui properabantur? tibi nempe, 
24   diligeret mulier sua quam te. 
26   agna lupos capreaeque leones.’ 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII