Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

versus herous


Ū́UU|Ū́¦¦UU|Ū¦¦́UU|Ū́¦¦UU|Ū́UU|Ū́Ũ, 4211 IN 49 OPERIS

carm. i vii · alcmanicum · laudabunt alii claram rhodon aut mytilenen...


1  Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen 
3  moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos 
5  sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 
7  undique decerptam fronti praeponere olivam; 
9  aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas: 
11  nec tam Larisae percussit campus opimae 
13  et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda 
15  albus ut obscuro deterget nubila caelo 
17  perpetuos, sic tu sapiens finire memento 
19  molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis 
21  Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque 
23  tempora populea fertur vinxisse corona 
25  ‘quo nos cumque feret melior fortuna parente, 
27  nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro. 
29  ambiguam tellure nova Salamina futuram. 
31  mecum saepe viri, nunc vino pellite curas: 

carm. i xxviii · alcmanicum · te maris et terrae numeroque carentis harenae...


1  Te maris et terrae numeroque carentis harenae 
3  pulveris exigui prope litus parva Matinum 
5  aerias temptasse domos animoque rotundum 
7  occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, 
9  et Iovis arcanis Minos admissus, habentque 
11  demissum, quamvis clipeo Troiana refixo 
13  nervos atque cutem morti concesserat atrae, 
15  naturae verique. sed omnis una manet nox 
17  dant alios Furiae torvo spectacula Marti, 
19  mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum 
21  me quoque devexi rapidus comes Orionis 
23  at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae 
25  particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus 
27  plectantur silvae te sospite, multaque merces, 
29  ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. 
31  postmodo te natis fraudem conmittere? fors et 
33  te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, 
35  quamquam festinas, non est mora longa: licebit 

carm. iv vii · archilochium secundum · diffugere nives, redeunt iam gramina campis...


1  Diffugere nives, redeunt iam gramina campis 
3  mutat terra vices, et decrescentia ripas 
5  Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 
7  inmortalia ne speres, monet annus et almum 
9  frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, 
11  pomifer autumnus fruges effuderit, et mox 
13  damna tamen celeres reparant caelestia lunae: 
15  quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 
17  quis scit an adiciant hodiernae crastina summae 
19  cuncta manus avidas fugient heredis, amico 
21  cum semel occideris et de te splendida Minos 
23  non, Torquate, genus, non te facundia, non te 
25  infernis neque enim tenebris Diana pudicum 
27  nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro 

ep. xii · alcmanicum · quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris...


1  Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris? 
3  mittis nec firmo iuveni neque naris obesae? 
5  polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis, 
7  qui sudor vietis et quam malus undique membris 
9  indomitam properat rabiem sedare neque illi 
11  stercore fucatus crocodili iamque subando 
13  vel mea cum saevis agitat fastidia verbis: 
15  Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum 
17  Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem, 
19  cuius in indomito constantior inguine nervus 
21  muricibus Tyriis iteratae vellera lanae 
23  ne foret aequalis inter conviva, magis quem 
25  o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris 

ep. xiii · iambelegicum · horrida tempestas caelum contraxit et imbres...


1  Horrida tempestas caelum contraxit et imbres 
3  Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, 
5  et decet, obducta solvatur fronte senectus. 
7  cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna 
9  perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea 
11  nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 
13  te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi 
15  unde tibi reditum certo subtemine Parcae 
17  illic omne malum vino cantuque levato, 

ep. xiv · pythiambicum primum · mollis inertia cur tantam diffuderit imis...


1  Mollis inertia cur tantam diffuderit imis 
3  pocula Lethaeos ut si ducentia somnos 
5  candide Maecenas, occidis saepe rogando: 
7  inceptos olim, promissum carmen, iambos 
9  non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo 
11  qui persaepe cava testudine flevit amorem 
13  ureris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis 
15  gaude sorte tua: me libertina nec uno 

ep. xv · pythiambicum primum · nox erat et caelo fulgebat luna sereno...


1  Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno 
3  cum tu, magnorum numen laesura deorum, 
5  artius atque hedera procera adstringitur ilex 
7  dum pecori lupus et nautis infestus Orion 
9  intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, 
11  o dolitura mea multum virtute Neaera: 
13  non feret adsiduas potiori te dare noctes 
15  nec semel offensi cedet constantia formae, 
17  et tu, quicumque es felicior atque meo nunc 
19  sis pecore et multa dives tellure licebit 
21  nec te Pythagorae fallant arcana renati 
23  heu heu, translatos alio maerebis amores, 

ep. xvi · pythiambicum secundum · altera iam teritur bellis civilibus aetas...


1  Altera iam teritur bellis civilibus aetas, 
3  quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi 
5  aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer 
7  nec fera caerulea domuit Germania pube 
9  inpia perdemus devoti sanguinis aetas 
11  barbarus heu cineres insistet victor et urbem 
13  quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, 
15  forte quid expediat communiter aut melior pars, 
17  nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum 
19  agros atque lares patrios, habitandaque fana 
21  ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas 
23  sic placet? an melius quis habet suadere? secunda 
25  sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint 
27  neu conversa domum pigeat dare lintea, quando 
29  im mare seu celsus procurrerit Appenninus 
31  mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, 
33  credula nec ravos timeant armenta leones 
35  haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis 
37  aut pars indocili melior grege; mollis et exspes 
39  vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, 
41  nos manet Oceanus circumvagus: arva beata 
43  reddit ubi cererem tellus inarata quotannis 
45  germinat et numquam fallentis termes olivae 
47  mella cava manant ex ilice, montibus altis 
49  illic iniussae veniunt ad mulctra capellae 
51  nec vespertinus circumgemit ursus ovile 
53  [nulla nocent pecori contagia, nullius astri 
55  pluraque felices mirabimur, ut neque largis 
57  pinguia nec siccis urantur semina glaebis, 
59  non huc Argoo contendit remige pinus 
61  non huc Sidonii torserunt cornua nautae, 
63  [Iuppiter illa piae secrevit litora genti, 
65  aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum 

serm. i i · versus heroi · qui fit, maecenas, ut nemo, quam sibi sortem...


1  Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem 
2  seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa 
3  contentus vivat, laudet diversa sequentis? 
4  ‘o fortunati mercatores’ gravis annis 
5  miles ait, multo iam fractus membra labore; 
6  contra mercator navim iactantibus Austris: 
7  ‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae 
8  momento cita mors venit aut victoria laeta.’ 
9  agricolam laudat iuris legumque peritus, 
10  sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 
11  ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, 
12  solos felicis viventis clamat in urbe. 
13  cetera de genere hoc – adeo sunt multa – loquacem 
14  delassare valent Fabium. ne te morer, audi, 
15  quo rem deducam. si quis deus ‘en ego’ dicat 
16  ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, 
17  mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, 
18  vos hinc mutatis discedite partibus. eia, 
19  quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis. 
20  quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 
21  iratus buccas inflet neque se fore posthac 
22  tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? 
23  praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens 
24  percurram – quamquam ridentem dicere verum 
25  quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 
26  doctores, elementa velint ut discere prima – 
27  sed tamen amoto quaeramus seria ludo: 
28  ille gravem duro terram qui vertit aratro, 
29  perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 
30  audaces mare qui currunt, hac mente laborem 
31  sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, 
32  aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut 
33  parvola – nam exemplo est – magni formica laboris 
34  ore trahit quodcumque potest atque addit acervo 
35  quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 
36  quae, simul inversum contristat Aquarius annum, 
37  non usquam prorepit et illis utitur ante 
38  quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus 
39  demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, 
40  nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 
41  quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri 
42  furtim defossa timidum deponere terra? 
43  quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? 
44  at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? 
45  milia frumenti tua triverit area centum: 
46  non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si 
47  reticulum panis venalis inter onusto 
48  forte vehas umero, nihilo plus accipias quam 
49  qui nil portarit. vel dic quid referat intra 
50  naturae finis viventi, iugera centum an 
51  mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’ 
52  dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, 
53  cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? 
54  ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna 
55  vel cyatho et dicas ‘magno de flumine mallem 
56  quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit, 
57  plenior ut siquos delectet copia iusto, 
58  cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. 
59  at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo 
60  turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 
61  at bona pars hominum decepta cupidine falso 
62  ‘nil satis est,’ inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis:’ 
63  quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter 
64  quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis 
65  sordidus ac dives, populi contemnere voces 
66  sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo 
67  ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’ 
68  Tantalus a labris sitiens fugientia captat 
69  flumina – quid rides? mutato nomine de te 
70  fabula narratur: congestis undique saccis 
71  indormis inhians et tamquam parcere sacris 
72  cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. 
73  nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? 
74  panis ematur, holus, vini sextarius, adde 
75  quis humana sibi doleat natura negatis. 
76  an vigilare metu exanimem, noctesque diesque 
77  formidare malos fures, incendia, servos, 
78  ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum 
79  semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. 
80  at si condoluit temptatum frigore corpus 
81  aut alius casus lecto te adflixit, habes qui 
82  adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te 
83  suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? 
84  non uxor salvum te volt, non filius; omnes 
85  vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 
86  miraris, cum tu argento post omnia ponas, 
87  si nemo praestet, quem non merearis, amorem? 
88  an si cognatos, nullo natura labore 
89  quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, 
90  infelix operam perdas, ut siquis asellum 
91  in campo doceat parentem currere frenis? 
92  denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, 
93  pauperiem metuas minus et finire laborem 
94  incipias, parto quod avebas, ne facias quod 
95  Ummidius quidam; non longa est fabula: dives 
96  ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se 
97  non umquam servo melius vestiret, ad usque 
98  supremum tempus, ne se penuria victus 
99  opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi 
100  divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 
101  ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic 
102  ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum 
103  frontibus adversis conponere: non ego avarum 
104  cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: 
105  est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 
106  est modus in rebus, sunt certi denique fines, 
107  quos ultra citraque nequit consistere rectum. 
108  illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, 
109  se probet ac potius laudet diversa sequentis, 
110  quodque aliena capella gerat distentius uber, 
111  tabescat neque se maiori pauperiorum 
112  turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. 
113  sic festinanti semper locupletior obstat, 
114  ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, 
115  instat equis auriga suos vincentibus, illum 
116  praeteritum temnens extremos inter euntem. 
117  inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum 
118  dicat et exacto contentus tempore vita 
119  cedat uti conviva satur, reperire queamus. 
120  iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 
121  conpilasse putes, verbum non amplius addam. 

serm. i ii · versus heroi · ambubaiarum collegia, pharmacopolae...


1  Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, 
2  mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne 
3  maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. 
4  quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse 
5  dicatur metuens, inopi dare nolit amico, 
6  frigus quo duramque famem propellere possit. 
7  hunc si perconteris, avi cur atque parentis 
8  praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, 
9  omnia conductis coemens obsonia nummis, 
10  sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 
11  respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. 
12  Fufidius vappae famam timet ac nebulonis 
13  [dives agris, dives positis in fenore nummis:] 
14  quinas hic capiti mercedes exsecat atque 
15  quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; 
16  nomina sectatur modo sumpta veste virili 
17  sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non 
18  ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se 
19  pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis, 
20  quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 
21  fabula quem miserum gnato vixisse fugato 
22  inducit, non se peius cruciaverit atque hic. 
23  siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc: 
24  dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 
25  Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui 
26  inguen ad obscaenum subductis usque; facetus 
27  pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: 
28  nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas 
29  quarum subsuta talos tegat instita veste, 
30  contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 
31  quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte 
32  virtute esto’ inquit sententia dia Catonis; 
33  ‘nam simul ac venas inflavit taetra libido, 
34  huc iuvenes aequom est descendere, non alienas 
35  permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit 
36  ‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi. 
37  audire est operae pretium, procedere recte 
38  qui moechis non voltis, ut omni parte laborent 
39  utque illis multo corrupta dolore voluptas 
40  atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. 
41  hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis 
42  ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem 
43  praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, 
44  hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 
45  accidit, ut cuidam testis caudamque salacem 
46  demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat. 
47  tutior at quanto merx est in classe secunda, 
48  libertinarum dico – Sallustius in quas 
49  non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, 
50  qua res, qua ratio suaderet quaque modeste 
51  munifico esse licet, vellet bonus atque benignus 
52  esse, daret quantum satis esset nec sibi damno 
53  dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, 
54  hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango,’ 
55  ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, 
56  qui patrium mimae donat fundumque laremque, 
57  ‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’ 
58  verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde 
59  fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde 
60  personam satis est, non illud, quidquid ubique 
61  officit, evitare? bonam deperdere famam, 
62  rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter– 
63  est in matrona, ancilla peccesne togata? 
64  Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno 
65  nomine deceptus, poenas dedit usque superque 
66  quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, 
67  exclusus fore, cum Longarenus foret intus. 
68  huic si muttonis verbis mala tanta videnti 
69  diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te 
70  magno prognatum deposco consule cunnum 
71  velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’ 
72  quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’ 
73  at quanto meliora monet pugnantiaque istis 
74  dives opis natura suae, tu si modo recte 
75  dispensare velis ac non fugienda petendis 
76  inmiscere. tuo vitio rerumne labores, 
77  nil referre putas? quare, ne paeniteat te, 
78  desine matronas sectarier, unde laboris 
79  plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. 
80  nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos 
81  sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus 
82  rectius, atque etiam melius persaepe togatae. 
83  adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte 
84  quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, 
85  iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. 
86  regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos 
87  inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora 
88  molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, 
89  quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. 
90  hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei 
91  contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, 
92  quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia!’ verum 
93  depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. 
94  matronae praeter faciem nil cernere possis, 
95  cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 
96  si interdicta petes, vallo circumdata – nam te 
97  hoc facit insanum – multae tibi tum officient res, 
98  custodes, lectica, ciniflones, parasitae, 
99  ad talos stola demissa et circumdata palla, 
100  plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. 
101  altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est 
102  ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; 
103  metiri possis oculo latus. an tibi mavis 
104  insidias fieri pretiumque avellier ante 
105  quam mercem ostendi? ‘leporem venator ut alta 
106  in nive sectetur, positum sic tangere nolit,’ 
107  cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam 
108  transvolat in medio posita et fugientia captat.’ 
109  hiscine versiculis speras tibi posse dolores 
110  atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 
111  nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, 
112  quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, 
113  quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? 
114  num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris 
115  pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 
116  pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si 
117  ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem 
118  continuo fiat. malis tentigine rumpi? 
119  non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. 
120  illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’ 
121  Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno 
122  stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. 
123  candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa 
124  nec magis alba velit quam dat natura videri. 
125  haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, 
126  Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. 
127  nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, 
128  ianua frangatur, latret canis, undique magno 
129  pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto 
130  desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 
131  cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. 
132  discincta tunica fugiendum est et pede nudo, 
133  ne nummi pereant aut puga aut denique fama. 
134  deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. 

serm. i iii · versus heroi · omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos...


1  Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos 
2  ut numquam inducant animum cantare rogati, 
3  iniussi numquam desistant. Sardus habebat 
4  ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, 
5  si peteret per amicitiam patris atque suam, non 
6  quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo 
7  usque ad mala citaret ‘io Bacchae’ modo summa 
8  voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. 
9  nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui 
10  currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 
11  Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, 
12  saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, 
13  omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et 
14  concha salis puri et toga, quae defendere frigus 
15  quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses 
16  huic parco, paucis contento, quinque diebus 
17  nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum 
18  mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam 
19  sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu? 
20  nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora. 
21  Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’ 
22  quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis 
23  verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit. 
24  stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. 
25  cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, 
26  cur in amicorum vitiis tam cernis acutum 
27  quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra 
28  evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. 
29  iracundior est paulo, minus aptus acutis 
30  naribus horum hominum; rideri possit eo quod 
31  rusticius tonso toga defluit et male laxus 
32  in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir 
33  non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens 
34  inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum 
35  concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim 
36  natura aut etiam consuetudo mala; namque 
37  neglectis urenda filix innascitur agris. 
38  illuc praevertamur, amatorem quod amicae 
39  turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec 
40  delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. 
41  vellem in amicitia sic erraremus et isti 
42  errori nomen virtus posuisset honestum. 
43  ac pater ut gnati, sic nos debemus amici 
44  siquod sit vitium non fastidire. strabonem 
45  appellat paetum pater, et pullum, male parvos 
46  sicui filius est, ut abortivus fuit olim 
47  Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum 
48  balbutit scaurum pravis fultum male talis. 
49  parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus 
50  et iactantior hic paulo est: concinnus amicis 
51  postulat ut videatur; at est truculentior atque 
52  plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; 
53  caldior est: acris inter numeretur. opinor, 
54  haec res et iungit iunctos et servat amicos. 
55  at nos virtutes ipsas invertimus atque 
56  sincerum furimus vas incrustare. probus quis 
57  nobiscum vivit, multum demissus homo: illi 
58  tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis 
59  insidias nullique malo latus obdit apertum, 
60  cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris 
61  invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano 
62  ac non incauto fictum astutumque vocamus. 
63  simplicior quis et est, qualem me saepe libenter 
64  obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem 
65  aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus, 
66  communi sensu plane caret’ inquimus. eheu, 
67  quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. 
68  nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, 
69  qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, 
70  cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, 
71  si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari 
72  si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. 
73  qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, 
74  postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est 
75  peccatis veniam poscentem reddere rursus. 
76  denique, quatenus excidi penitus vitium irae, 
77  cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non 
78  ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res 
79  ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? 
80  siquis eum servum, patinam qui tollere iussus 
81  semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, 
82  in cruce suffigat, Labeone insanior inter 
83  sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque 
84  maius peccatum est: paulum deliquit amicus, 
85  quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus 
86  odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, 
87  qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, 
88  mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras 
89  porrecto iugulo historias captivus ut audit. 
90  conminxit lectum potus mensave catillum 
91  Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, 
92  aut positum ante mea quia pullum in parte catini 
93  sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus 
94  sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si 
95  prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? 
96  quis paria esse fere placuit peccata, laborant, 
97  cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant 
98  atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. 
99  cum prorepserunt primis animalia terris, 
100  mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 
101  unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro 
102  pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, 
103  donec verba, quibus voces sensusque notarent, 
104  nominaque invenere; dehinc absistere bello, 
105  oppida coeperunt munire et ponere leges, 
106  ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. 
107  nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli 
108  causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, 
109  quos venerem incertam rapientis more ferarum 
110  viribus editior caedebat ut in grege taurus. 
111  iura inventa metu iniusti fateare necesse est, 
112  tempora si fastosque velis evolvere mundi. 
113  nec natura potest iusto secernere iniquum, 
114  dividit ut bona diversis, fugienda petendis, 
115  nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 
116  qui teneros caules alieni fregerit horti 
117  et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit 
118  regula, peccatis quae poenas inroget aequas, 
119  ne scutica dignum horribili sectere flagello. 
120  nam ut ferula caedas meritum maiora subire, 
121  non vereor, cum dicas esse paris res 
122  furta latrociniis et magnis parva mineris 
123  falce recisurum simili te, si tibi regnum 
124  permittant homines. si dives, qui sapiens est, 
125  et sutor bonus et solus formosus et est rex, 
126  cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit 
127  ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam 
128  nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui? 
129  ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque 
130  optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni 
131  abiecto instrumento artis clausaque taberna 
132  sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis 
133  est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam 
134  lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, 
135  urgeris turba circum te stante miserque 
136  rumperis et latras, magnorum maxime regum. 
137  ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum 
138  rex ibis neque te quisquam stipator ineptum 
139  praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces 
140  ignoscent, siquid peccaro stultus, amici 
141  inque vicem illorum patiar delicta libenter 
142  privatusque magis vivam te rege beatus. 

serm. i iv · versus heroi · eupolis atque cratinus aristophanesque poetae...


1  Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae 
2  atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, 
3  siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, 
4  quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 
5  famosus, multa cum libertate notabant. 
6  hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, 
7  mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, 
8  emunctae naris, durus conponere versus. 
9  nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 
10  ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 
11  cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; 
12  garrulus atque piger scribendi ferre laborem, 
13  scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, 
14  Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis, 
15  accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, 
16  custodes; videamus, uter plus scribere possit.’ 
17  di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli 
18  finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; 
19  at tu conclusas hircinis follibus auras 
20  usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, 
21  ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro 
22  delatis capsis et imagine, cum mea nemo 
23  scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, 
24  quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris 
25  culpari dignos. quemvis media elige turba: 
26  aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. 
27  hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: 
28  hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; 
29  hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo 
30  vespertina tepet regio, quin per mala praeceps 
31  fertur uti pulvis collectus turbine, nequid 
32  summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. 
33  omnes hi metuunt versus, odere poetas. 
34  ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum 
35  excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico 
36  et quodcumque semel chartis inleverit, omnis 
37  gestiet a furno redeuntis scire lacuque 
38  et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra. 
39  primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 
40  excerpam numero: neque enim concludere versum 
41  dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos 
42  sermoni propiora, putes hunc esse poetam. 
43  ingenium cui sit, cui mens divinior atque os 
44  magna sonaturum, des nominis huius honorem. 
45  idcirco quidam comoedia necne poema 
46  esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis 
47  nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo 
48  differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens 
49  saevit, quod meretrice nepos insanus amica 
50  filius uxorem grandi cum dote recuset, 
51  ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante 
52  noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis 
53  audiret leviora, pater si viveret? ergo 
54  non satis est puris versum perscribere verbis, 
55  quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 
56  quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, 
57  olim quae scripsit Lucilius, eripias si 
58  tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est 
59  posterius facias praeponens ultima primis, 
60  non, ut si solvas postquam Discordia taetra 
61  belli ferratos postis portasque refregit, 
62  invenias etiam disiecti membra poetae. 
63  hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. 
64  nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit 
65  suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer 
66  ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, 
67  magnus uterque timor latronibus; at bene siquis 
68  et vivat puris manibus, contemnat utrumque. 
69  ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, 
70  non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? 
71  nulla taberna meos habeat neque pila libellos, 
72  quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, 
73  nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, 
74  non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui 
75  scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: 
76  suave locus voci resonat conclusus. inanis 
77  hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, 
78  tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’ 
79  inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum 
80  hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, 
81  vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum 
82  qui non defendit alio culpante, solutos 
83  qui captat risus hominum famamque dicacis, 
84  fingere qui non visa potest, conmissa tacere 
85  qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 
86  saepe tribus lectis videas cenare quaternos, 
87  e quibus unus amet quavis aspergere cunctos 
88  praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, 
89  condita cum verax aperit praecordia Liber: 
90  hic tibi comis et urbanus liberque videtur 
91  infesto nigris: ego si risi, quod ineptus 
92  pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, 
93  lividus et mordax videor tibi? mentio siquae 
94  de Capitolini furtis iniecta Petilli 
95  te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 
96  ‘me Capitolinus convictore usus amicoque 
97  a puero est causaque mea permulta rogatus 
98  fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe; 
99  sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 
100  fugerit:’ hic nigrae sucus lolliginis, haec est 
101  aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, 
102  atque animo prius, ut siquid promittere de me 
103  possum aliud vere, promitto. liberius si 
104  dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 
105  cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, 
106  ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. 
107  cum me hortaretur, parce frugaliter atque 
108  viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 
109  ‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque 
110  Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem 
111  perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore 
112  cum deterreret: ‘Scetani dissimilis sis.’ 
113  ne sequerer moechas, concessa cum venere uti 
114  possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’ 
115  aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu 
116  sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si 
117  traditum ab antiquis morem servare tuamque, 
118  dum custodis eges, vitam famamque tueri 
119  incolumem possum; simul ac duraverit aetas 
120  membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me 
121  formabat puerum dictis et, sive iubebat 
122  ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’ 
123  unum ex iudicibus selectis obiciebat, 
124  sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu 
125  necne sit, addubites, flagret rumore malo cum 
126  hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros 
127  exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, 
128  sic teneros animos aliena opprobria saepe 
129  absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis 
130  perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 
131  ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc 
132  largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, 
133  consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me 
134  porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est; 
135  hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis 
136  occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi 
137  inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum 
138  conpressis agito labris; ubi quid datur oti, 
139  inludo chartis. hoc est mediocribus illis 
140  ex vitiis unum; cui si concedere nolis, 
141  multa poetarum veniat manus, auxilio quae 
142  sit mihi – nam multo plures sumus, – ac veluti te 
143  Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. 

serm. i v · versus heroi · egressum magna me accepit aricia roma...


1  Egressum magna me accepit Aricia Roma 
2  hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, 
3  Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi 
4  differtum nautis cauponibus atque malignis. 
5  hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos 
6  praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. 
7  hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri 
8  indico bellum, cenantis haud animo aequo 
9  exspectans comites. iam nox inducere terris 
10  umbras et caelo diffundere signa parabat: 
11  tum pueri nautis, pueris convicia nautae 
12  ingerere: ‘huc adpelle;’ ‘trecentos inseris;’ ‘ohe, 
13  iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, 
14  tota abit hora. mali culices ranaeque palustres 
15  avertunt somnos; absentem cantat amicam 
16  multa prolutus vappa nauta atque viator 
17  certatim; tandem fessus dormire viator 
18  incipit ac missae pastum retinacula mulae 
19  nauta piger saxo religat stertitque supinus. 
20  iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem 
21  sentimus, donec cerebrosus prosilit unus 
22  ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno 
23  fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. 
24  ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. 
25  milia tum pransi tria repimus atque subimus 
26  inpositum saxis late candentibus Anxur. 
27  huc venturus erat Maecenas optimus atque 
28  Cocceius, missi magnis de rebus uterque 
29  legati, aversos soliti conponere amicos. 
30  hic oculis ego nigra meis collyria lippus 
31  inlinere. interea Maecenas advenit atque 
32  Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem 
33  factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. 
34  Fundos Aufidio Lusco praetore libenter 
35  linquimus, insani ridentes praemia scribae, 
36  praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. 
37  in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, 
38  Murena praebente domum, Capitone culinam. 
39  postera lux oritur multo gratissima; namque 
40  Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque 
41  occurrunt, animae, qualis neque candidiores 
42  terra tulit neque quis me sit devinctior alter. 
43  o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. 
44  nil ego contulerim iucundo sanus amico. 
45  proxima Campano ponti quae villula, tectum 
46  praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. 
47  hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. 
48  lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; 
49  namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 
50  hinc nos Coccei recipit plenissima villa, 
51  quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis 
52  Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, 
53  Musa, velim memores et quo patre natus uterque 
54  contulerit litis. Messi clarum genus Osci; 
55  Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti 
56  ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te 
57  esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse 
58  Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu 
59  ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum 
60  sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix 
61  saetosam laevi frontem turpaverat oris. 
62  Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, 
63  pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: 
64  nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. 
65  multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam 
66  ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, 
67  nilo deterius dominae ius esse; rogabat 
68  denique, cur umquam fugisset, cui satis una 
69  farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. 
70  prorsus iucunde cenam producimus illam. 
71  tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes 
72  paene macros arsit dum turdos versat in igni. 
73  nam vaga per veterem dilapso flamma culinam 
74  Volcano summum properabat lambere tectum. 
75  convivas avidos cenam servosque timentis 
76  tum rapere atque omnis restinguere velle videres. 
77  incipit ex illo montis Apulia notos 
78  ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos 
79  nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici 
80  villa recepisset lacrimoso non sine fumo, 
81  udos cum foliis ramos urente camino. 
82  hic ego mendacem stultissimus usque puellam 
83  ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert 
84  intentum veneri; tum inmundo somnia visu 
85  nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 
86  quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, 
87  mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, 
88  signis perfacile est: venit vilissima rerum 
89  hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra 
90  callidus ut soleat umeris portare viator. 
91  nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: 
92  qui locus a forti Diomede est conditus olim. 
93  flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. 
94  inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 
95  carpentes iter et factum corruptius imbri. 
96  postera tempestas melior, via peior ad usque 
97  Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis 
98  iratis exstructa dedit risusque iocosque, 
99  dum flamma sine tura liquescere limine sacro 
100  persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, 
101  non ego; namque deos didici securum agere aevom 
102  nec, siquid miri faciat natura, deos id 
103  tristis ex alto caeli demittere tecto. 
104  Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. 

serm. i vi · versus heroi · non quia, maecenas, lydorum quidquid etruscos...


1  Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos 
2  incoluit finis, nemo generosior est te, 
3  nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus 
4  olim qui magnis legionibus imperitarent, 
5  ut plerique solent, naso suspendis adunco 
6  ignotos, ut me libertino patre natum. 
7  cum referre negas, quali sit quisque parente 
8  natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, 
9  ante potestatem Tulli atque ignobile regnum 
10  multos saepe viros nullis maioribus ortos 
11  et vixisse probos amplis et honoribus auctos; 
12  contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus 
13  Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis 
14  non umquam pretio pluris licuisse, notante 
15  iudice quo nosti, populo, qui stultus honores 
16  saepe dat indignis et famae servit ineptus, 
17  qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet 
18  nos facere a volgo longe longeque remotos? 
19  namque esto: populus Laevino mallet honorem 
20  quam Decio mandare novo censorque moveret 
21  Appius, ingenuo si non essem patre natus: 
22  vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. 
23  sed fulgente trahit constrictos Gloria curru 
24  non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, 
25  sumere depositum clavom fierique tribuno? 
26  invidia adcrevit, privato quae minor esset. 
27  nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus 
28  pellibus et latum demisit pectore clavom, 
29  audit continuo quis homo hic est? quo patre natus? 
30  ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 
31  et cupiat formosus, eat quacumque, puellis 
32  iniciat curam quaerendi singula, quali 
33  sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: 
34  sic qui promittit civis, urbem sibi curae, 
35  imperium fore et Italiam, delubra deorum, 
36  quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, 
37  omnis mortalis curare et quaerere cogit. 
38  ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes 
39  deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’ 
40  ‘at Novius collega gradu post me sedet uno; 
41  namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus 
42  et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta 
43  concurrantque foro tria funera magna, sonabit, 
44  cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’ 
45  nunc ad me redeo libertino patre natum, 
46  quem rodunt omnes libertino patre natum, 
47  nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, 
48  quod mihi pareret legio Romana tribuno. 
49  dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem 
50  iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 
51  praesertim cautum dignos adsumere, prava 
52  ambitione procul. felicem dicere non hoc 
53  me possim, casu quod te sortitus amicum; 
54  nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim 
55  Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 
56  ut veni coram, singultim pauca locutus – 
57  infans namque pudor prohibebat plura profari – 
58  non ego me claro natum patre, non ego circum 
59  me Satureiano vectari rura caballo, 
60  sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 
61  pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque 
62  esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, 
63  quod placui tibi, qui turpi secernis honestum 
64  non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 
65  atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 
66  mendosa est natura, alioqui recta, velut si 
67  egregio inspersos reprendas corpore naevos, 
68  si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra 
69  obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, 
70  ut me collaudem, si et vivo carus amicis, 
71  causa fuit pater his; qui macro pauper agello 
72  noluit in Flavi ludum me mittere, magni 
73  quo pueri magnis e centurionibus orti 
74  laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 
75  ibant octonos referentes idibus aeris, 
76  sed puerum est ausus Romam portare docendum 
77  artis quas doceat quivis eques atque senator 
78  semet prognatos. vestem servosque sequentis, 
79  in magno ut populo, siqui vidisset, avita 
80  ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 
81  ipse mihi custos incorruptissimus omnis 
82  circum doctores aderat. quid multa? pudicum, 
83  qui primus virtutis honos, servavit ab omni 
84  non solum facto, verum opprobrio quoque turpi 
85  nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim 
86  si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor 
87  mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc 
88  laus illi debetur et a me gratia maior. 
89  nil me paeniteat sanum patris huius, eoque 
90  non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 
91  quod non ingenuos habeat clarosque parentes, 
92  sic me defendam. longe mea discrepat istis 
93  et vox et ratio. nam si natura iuberet 
94  a certis annis aevum remeare peractum 
95  atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes 
96  optaret sibi quisque, meis contentus honestos 
97  fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens 
98  iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod 
99  nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 
100  nam mihi continuo maior quaerenda foret res 
101  atque salutandi plures, ducendus et unus 
102  et comes alter, uti ne solus rusve peregre 
103  exirem, plures calones atque caballi 
104  pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto 
105  ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 
106  mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. 
107  obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, 
108  cum Tiburte via praetorem quinque secuntur 
109  te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 
110  hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 
111  milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, 
112  incedo solus, percontor quanti holus ac far, 
113  fallacem circum vespertinumque pererro 
114  saepe forum, adsisto divinis, inde domum me 
115  ad porri et ciceris refero laganique catinum; 
116  cena ministratur pueris tribus et lapis albus 
117  pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus 
118  vilis, cum patera guttus, Campana supellex. 
119  deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 
120  surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 
121  voltum ferre negat Noviorum posse minoris. 
122  ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto 
123  aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, 
124  non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. 
125  ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 
126  admonuit, fugio campum lusumque trigonem. 
127  pransus non avide, quantum interpellet inani 
128  ventre diem durare, domesticus otior. haec est 
129  vita solutorum misera ambitione gravique; 
130  his me consolor victurum suavius ac si 
131  quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. 

serm. i vii · versus heroi · proscripti regis rupili pus atque venenum...


1  Proscripti Regis Rupili pus atque venenum 
2  hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor 
3  omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. 
4  Persius hic permagna negotia dives habebat 
5  Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, 
6  durus homo atque odio qui posset vincere Regem, 
7  confidens, tumidus, adeo sermonis amari, 
8  Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. 
9  ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque 
10  convenit – hoc etenim sunt omnes iure molesti, 
11  quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter 
12  Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem 
13  ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, 
14  non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque 
15  summa fuit: duo si Discordia vexet inertis 
16  aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi 
17  cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro 
18  muneribus missis: Bruto praetore tenente 
19  ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non 
20  conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius 
21  acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. 
22  Persius exponit causam; ridetur ab omni 
23  conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, 
24  solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris 
25  appellat comites excepto Rege; Canem illum, 
26  invisum agricolis sidus, venisse: ruebat 
27  flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. 
28  tum Praenestinus salso multoque fluenti 
29  expressa arbusto regerit convicia, durus 
30  vindemiator et invictus, cui saepe viator 
31  cessisset magna conpellans voce cuculum. 
32  at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, 
33  Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, deos te 
34  oro, qui reges consueris tollere, cur non 
35  hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’ 

serm. i viii · versus heroi · olim truncus eram ficulnus, inutile lignum...


1  Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, 
2  cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, 
3  maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque 
4  maxima formido; nam fures dextra coercet 
5  obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, 
6  ast inportunas volucres in vertice harundo 
7  terret fixa vetatque novis considere in hortis. 
8  huc prius angustis eiecta cadavera cellis 
9  conservus vili portanda locabat in arca; 
10  hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; 
11  Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti 
12  mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum 
13  hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. 
14  nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque 
15  aggere in aprico spatiari, quo modo tristes 
16  albis informem spectabant ossibus agrum, 
17  cum mihi non tantum furesque feraeque suetae 
18  hunc vexare locum curae sunt atque labori 
19  quantum carminibus quae versant atque venenis 
20  humanos animos: has nullo perdere possum 
21  nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum 
22  protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. 
23  vidi egomet nigra succinctam vadere palla 
24  Canidiam pedibus nudis passoque capillo, 
25  cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque 
26  fecerat horrendas adspectu. scalpere terram 
27  unguibus et pullam divellere mordicus agnam 
28  coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde 
29  manis elicerent animas responsa daturas. 
30  lanea et effigies erat altera cerea: maior 
31  lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; 
32  cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae 
33  iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam 
34  altera Tisiphonen: serpentes atque videres 
35  infernas errare canes Lunamque rubentem, 
36  ne foret his testis, post magna latere sepulcra. 
37  mentior at siquid, merdis caput inquiner albis 
38  corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum 
39  Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus. 
40  singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes 
41  umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum 
42  utque lupi barbam variae cum dente colubrae 
43  abdiderint furtim terris et imagine cerea 
44  largior arserit ignis et ut non testis inultus 
45  horruerim voces furiarum et facta duarum? 
46  nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi 
47  diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. 
48  Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum 
49  excidere atque herbas atque incantata lacertis 
50  vincula cum magno risuque iocoque videres. 

serm. i ix · versus heroi · ibam forte via sacra, sicut meus est mos...


1  Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, 
2  nescio quid meditans nugarum, totus in illis: 
3  accurrit quidam notus mihi nomine tantum 
4  arreptaque manu ‘quid agis, dulcissime rerum?’ 
5  ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’ 
6  cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille 
7  ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris 
8  hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens 
9  ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 
10  dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 
11  manaret talos. ‘o te, Bolane, cerebri 
12  felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille 
13  garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi 
14  nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire: 
15  iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; 
16  persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te 
17  circumagi: quendam volo visere non tibi notum; 
18  trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’ 
19  ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’ 
20  demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 
21  cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 
22  ‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum, 
23  non Varium facies; nam quis me scribere pluris 
24  aut citius possit versus? quis membra movere 
25  mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’ 
26  interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater, 
27  cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam. 
28  omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto. 
29  confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella 
30  quod puero cecinit divina mota anus urna: 
31  hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis 
32  nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: 
33  garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, 
34  si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.’ 
35  ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 
36  praeterita, et casu tum respondere vadato 
37  debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 
38  ‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si 
39  aut valeo stare aut novi civilia iura; 
40  et propero quo scis. dubius sum, quid faciam, inquit, 
41  ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille, 
42  et praecedere coepit; ego, ut contendere durum 
43  cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’ 
44  hinc repetit. paucorum hominum et mentis bene sanae. 
45  nemo dexterius fortuna est usus. haberes 
46  magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, 
47  hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni 
48  summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic, 
49  quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est 
50  nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 
51  ditior hic aut est quia doctior; est locus uni 
52  cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui 
53  sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi 
54  proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus, 
55  expugnabis: et est qui vinci possit eoque 
56  difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero: 
57  muneribus servos corrumpam; non, hodie si 
58  exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, 
59  occurram in triviis, deducam. nil sine magno 
60  vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce 
61  Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum 
62  qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et 
63  quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi 
64  et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 
65  distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 
66  ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 
67  ‘certe nescio quid secreto velle loqui te 
68  aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore 
69  tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu 
70  curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam 
71  ‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus 
72  multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem 
73  tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me 
74  sub cultro linquit. casu venit obvius illi 
75  adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna 
76  inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero 
77  oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, 
78  undique concursus. sic me servavit Apollo. 

serm. i x · versus heroi · lucili, quam sis mendosus, teste catone...


1  Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, 
2  defensore tuo, pervincam, qui male factos 
3  emendare parat versus, hoc lenius ille, 
4  quo melior vir et est longe subtilior illo, 
5  qui multum puer et loris et funibus udis 
6  exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis 
7  antiquis posset contra fastidia nostra, 
8  grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc: 
9  Nempe inconposito dixi pede currere versus 
10  Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, 
11  ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo 
12  urbem defricuit, charta laudatur eadem. 
13  nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 
14  et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. 
15  ergo non satis est risu diducere rictum 
16  auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. 
17  est brevitate opus, ut currat sententia neu se 
18  inpediat verbis lassas onerantibus auris, 
19  et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, 
20  defendente vicem modo rhetoris atque poetae, 
21  interdum urbani, parcentis viribus atque 
22  extenuantis eas consulto. ridiculum acri 
23  fortius et melius magnas plerumque secat res. 
24  illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, 
25  hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher 
26  Hermogenes umquam legit neque simius iste 
27  nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. 
28  ‘at magnum fecit, quod verbis graeca latinis 
29  miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis 
30  difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti 
31  contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque 
32  suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’ 
33  cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 
34  dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? 
35  scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, 
36  cum Pedius causas exsudet Poplicola atque 
37  Corvinus, patriis intermiscere petita 
38  verba foris malis, Canusini more bilinguis. 
39  atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, 
40  versiculos, vetuit me tali voce Quirinus 
41  post mediam noctem visus, cum somnia vera: 
42  ‘in silvam non ligna feras insanius ac si 
43  magnas Graecorum malis inplere catervas.’ 
44  turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque 
45  diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, 
46  quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa 
47  nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 
48  arguta meretrice potes Davoque Chremeta 
49  eludente senem comis garrire libellos 
50  unus vivorum, Fundani, Pollio regum 
51  facta canit pede ter percusso; forte epos acer 
52  ut nemo Varius ducit, molle atque facetum 
53  Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: 
54  hoc erat, experto frustra Varrone Atacino 
55  atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, 
56  inventore minor; neque ego illi detrahere ausim 
57  haerentem capiti cum multa laude coronam. 
58  at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 
59  plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, 
60  tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? 
61  nil comis tragici mutat Lucilius Acci? 
62  non ridet versus Enni gravitate minores, 
63  cum de se loquitur non ut maiore reprensis? 
64  quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis 
65  quaerere, num illius, num rerum dura negarit 
66  versiculos natura magis factos et euntis 
67  mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, 
68  hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 
69  ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci 
70  quale fuit Cassi rapido ferventius amni 
71  ingenium, capsis quem fama est esse librisque 
72  ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, 
73  comis et urbanus, fuerit limatior idem 
74  quam rudis et Graecis intacti carminis auctor 
75  quamque poetarum seniorum turba; sed ille, 
76  si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, 
77  detereret sibi multa, recideret omne quod ultra 
78  perfectum traheretur, et in versu faciendo 
79  saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. 
80  saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint 
81  scripturus, neque te ut miretur turba labores, 
82  contentus paucis lectoribus. an tua demens 
83  vilibus in ludis dictari carmina malis? 
84  non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, 
85  contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. 
86  men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod 
87  vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus 
88  Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? 
89  Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, 
90  Valgius et probet haec Octavius optimus atque 
91  Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque 
92  ambitione relegata. te dicere possum, 
93  Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque 
94  vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, 
95  conpluris alios, doctos ego quos et amicos 
96  prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, 
97  adridere velim, doliturus, si placeant spe 
98  deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, 
99  discipularum inter iubeo plorare cathedras. 
100  i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. 

serm. ii i · versus heroi · 'sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra...


1  ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra 
2  legem tendere opus; sine nervis altera quidquid 
3  conposui pars esse putat similisque meorum 
4  mille die versus deduci posse. Trebati, 
5  quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis, 
6  omnino versus? aio. peream male, si non 
7  optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti 
8  transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, 
9  inriguumque mero sub noctem corpus habento. 
10  aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 
11  Caesaris invicti res dicere, multa laborum 
12  praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires 
13  deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis 
14  agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 
15  aut labentis equo describit volnera Parthi.’ 
16  ‘attamen et iustum poteras et scribere fortem, 
17  Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero, 
18  cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci 
19  verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 
20  cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’ 
21  ‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu 
22  Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, 
23  cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’ 
24  ‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 
25  accessit fervor capiti numerusque lucernis; 
26  Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem 
27  pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum 
28  milia: me pedibus delectat claudere verba 
29  Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 
30  ille velut fidis arcana sodalibus olim 
31  credebat libris neque, si male cesserat, usquam 
32  decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis 
33  votiva pateat veluti descripta tabella 
34  vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; 
35  nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 
36  missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, 
37  quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, 
38  sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum 
39  incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 
40  quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 
41  vagina tectus: quem cur destringere coner 
42  tutus ab infestis latronibus? o pater et rex 
43  Iuppiter, ut pereat positum robigine telum 
44  nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 
45  qui me conmorit – melius non tangere, clamo – 
46  flebit et insignis tota cantabitur urbe. 
47  Cervius iratus leges minitatur et urnam, 
48  Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, 
49  grande malum Turius, siquid se iudice certes. 
50  ut quo quisque valet suspectos terreat utque 
51  imperet hoc natura potens, sic collige mecum: 
52  dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus 
53  monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti 
54  matrem: nil faciet sceleris pia dextera – mirum, 
55  ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos – 
56  sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. 
57  ne longum faciam: seu me tranquilla senectus 
58  exspectat seu mors atris circumvolat alis, 
59  dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 
60  quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis 
61  vitalis metuo et maiorum nequis amicus 
62  frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus 
63  primus in hunc operis conponere carmina morem 
64  detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 
65  cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui 
66  duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen 
67  ingenio offensi aut laeso doluere Metello 
68  famosisque Lupo cooperto versibus? atqui 
69  primores populi arripuit populumque tributim, 
70  scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. 
71  quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant 
72  virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, 
73  nugari cum illo et discincti ludere, donec 
74  decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 
75  infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 
76  cum magnis vixisse invita fatebitur usque 
77  invidia et fragili quaerens inlidere dentem 
78  offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati, 
79  dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum. 
80  sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 
81  incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: 
82  si mala condiderit in quem quis carmina, ius est 
83  iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis 
84  iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 
85  opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’ 
86  ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’ 

serm. ii ii · versus heroi · quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo...


1  Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo – 
2  nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus 
3  rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – , 
4  discite non inter lances mensasque nitentis, 
5  cum stupet insanis acies fulgoribus et cum 
6  adclinis falsis animus meliora recusat, 
7  verum hic inpransi mecum disquirite. ‘cur hoc?’ 
8  dicam, si potero. male verum examinat omnis 
9  corruptus iudex. leporem sectatus equove 
10  lassus ab indomito vel, si Romana fatigat 
11  militia adsuetum graecari – seu pila velox 
12  molliter austerum studio fallente laborem, 
13  seu te discus agit, pete cedentem aera disco: 
14  cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 
15  sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 
16  ne biberis diluta. foris est promus, et atrum 
17  defendens piscis hiemat mare: cum sale panis 
18  latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut 
19  qui partum? non in caro nidore voluptas 
20  summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere 
21  sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea 
22  nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. 
23  vix tamen eripiam, posito pavone velis quin 
24  hoc potius quam gallina tergere palatum, 
25  corruptus vanis rerum, quia veneat auro 
26  rara avis et picta pandat spectacula cauda: 
27  tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, 
28  quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? 
29  carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam 
30  inparibus formis deceptum te petere esto: 
31  unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto 
32  captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis 
33  ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem 
34  mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. 
35  ducit te species, video: quo pertinet ergo 
36  proceros odisse lupos? quia scilicet illis 
37  maiorem natura modum dedit, his breve pondus: 
38  ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 
39  ‘porrectum magno magnum spectare catino 
40  vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos 
41  praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam 
42  putet aper rhombusque recens, mala copia quando 
43  aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus 
44  atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta 
45  pauperies epulis regum: nam vilibus ovis 
46  nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem 
47  Galloni praeconis erat acipensere mensa 
48  infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? 
49  tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 
50  donec vos auctor docuit praetorius. ergo 
51  siquis nunc mergos suavis edixerit assos, 
52  parebit pravi docilis Romana iuventus. 
53  sordidus a tenui victu distabit Ofello 
54  iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, 
55  si te alio pravum detorseris. Avidienus, 
56  cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, 
57  quinquennis oleas est et silvestria corna 
58  ac nisi mutatum parcit defundere vinum et 
59  cuius odorem olei nequeas perferre, licebit 
60  ille repotia, natalis aliosve dierum 
61  festos albatus celebret, cornu ipse bilibri 
62  caulibus instillat, veteris non parcus aceti. 
63  quali igitur victu sapiens utetur et horum 
64  utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. 
65  mundus erit, qua non offendat sordibus atque 
66  in neutram partem cultus miser. hic neque servis, 
67  Albuci senis exemplo, dum munia didit, 
68  saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam 
69  convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. 
70  accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 
71  adferat. in primis valeas bene; nam variae res 
72  ut noceant homini credas, memor illius escae, 
73  quae simplex olim tibi sederit. at simul assis 
74  miscueris elixa, simul conchylia turdis, 
75  dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 
76  lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis 
77  cena desurgat dubia? quin corpus onustum 
78  hesternis vitiis animum quoque praegravat una 
79  atque adfigit humo divinae particulam aurae. 
80  alter ubi dicto citius curata sopori 
81  membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. 
82  hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 
83  sive diem festum rediens advexerit annus, 
84  seu recreare volet tenuatum corpus, ubique 
85  accedent anni, tractari mollius aetas 
86  imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam 
87  quam puer et validus praesumis mollitiem, seu 
88  dura valetudo inciderit seu tarda senectus? 
89  rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 
90  illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 
91  tardius adveniens vitiatum commodius quam 
92  integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter 
93  heroas natum tellus me prima tulisset. 
94  das aliquid famae, quae carmine gratior aurem 
95  occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 
96  grande ferunt una cum damno dedecus. adde 
97  iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum 
98  et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti 
99  as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis 
100  iurgatur verbis: ego vectigalia magna 
101  divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo, 
102  quod superat non est melius quo insumere possis? 
103  cur eget indignus quisquam te divite? quare 
104  templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae 
105  non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 
106  uni nimirum recte tibi semper erunt res, 
107  o magnus posthac inimicis risus. uterne 
108  ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui 
109  pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 
110  an qui contentus parvo metuensque futuri 
111  in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? 
112  quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum 
113  integris opibus novi non latius usum 
114  quam nunc accisis. videas metato in agello 
115  cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 
116  ‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta 
117  quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. 
118  ac mihi seu longum post tempus venerat hospes 
119  sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 
120  vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 
121  sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas 
122  et nux ornabat mensas cum duplice ficu. 
123  post hoc ludus erat culpa potare magistra 
124  ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 
125  explicuit vino contractae seria frontis. 
126  saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus: 
127  quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, 
128  o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? 
129  nam propriae telluris erum natura nec illum 
130  nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 
131  illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, 
132  postremum expellet certe vivacior heres. 
133  nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli 
134  dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum 
135  nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 
136  fortiaque adversis opponite pectora rebus.’ 

serm. ii iii · versus heroi · 'sic raro scribis, ut toto non quater anno...


1  D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno 
2  membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, 
3  iratus tibi, quod vini somnique benignus 
4  nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 
5  Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 
6  dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. 
7  culpantur frustra calami inmeritusque laborat 
8  iratis natus paries dis atque poetis. 
9  atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 
10  si vacuum tepido cepisset villula tecto. 
11  quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? 
12  Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? 
13  invidiam placare paras virtute relicta? 
14  contemnere miser. vitanda est inproba Siren 
15  desidia, aut quidquid vita meliore parasti 
16  ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque 
17  verum ob consilium donent tonsore. sed unde 
18  tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum 
19  ad medium fracta est, aliena negotia curo 
20  excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 
21  quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, 
22  quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. 
23  callidus huic signo ponebam milia centum; 
24  hortos egregiasque domos mercarier unus 
25  cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 
26  inposuere mihi cognomen compita. H. novi 
27  et miror morbi purgatum te illius. D. atqui 
28  emovit veterem mire novus, ut solet, in cor 
29  traiecto lateris miseri capitisve dolore, 
30  ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 
31  H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te 
32  frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, 
33  siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira 
34  descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 
35  solatus iussit sapientem pascere barbam 
36  atque a Fabricio non tristem ponte reverti. 
37  nam male re gesta cum vellem mittere operto 
38  me capite in flumen, dexter stetit et ‘cave faxis 
39  te quicquam indignum. pudor’ inquit ‘te malus angit, 
40  insanos qui inter vereare insanus haberi.’ 
41  primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te 
42  solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 
43  quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri 
44  caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 
45  autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 
46  excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare 
47  desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen 
48  insano posuere. velut silvis, ubi passim 
49  palantis error certo de tramite pellit, 
50  ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 
51  error, sed variis inludit partibus: hoc te 
52  crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille 
53  qui te deridet caudam trahat.’ ‘est genus unum 
54  stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 
55  ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 
56  alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis 
57  per medios fluviosque ruentis: clamet amica 
58  mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 
59  ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’ 
60  non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 
61  cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 
62  ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus 
63  errori similem cunctum insanire docebo. 
64  insanit veteres statuas Damasippus emendo: 
65  integer est mentis Damasippi creditor? esto. 
66  ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: 
67  tune insanus eris, si acceperis, an magis excors 
68  reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? 
69  scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 
70  nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 
71  effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. 
72  cum rapies in ius malis ridentem alienis, 
73  fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor 
74  si male rem gerere insani est, contra bene sani: 
75  putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 
76  dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 
77  audire atque togam iubeo conponere, quisquis 
78  ambitione mala aut argenti pallet amore, 
79  quisquis luxuria tristive superstitione 
80  aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 
81  dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. 
82  danda est ellebori multo pars maxima avaris: 
83  nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. 
84  heredes Staberi summam incidere sepulcro, 
85  ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 
86  damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, 
87  frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave 
88  seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi,’ credo, 
89  hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 
90  sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 
91  heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens 
92  pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si 
93  forte minus locuples uno quadrante perisset, 
94  ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res, 
95  virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 
96  divitiis parent; quas qui construxerit, ille 
97  clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex 
98  et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum 
99  speravit magnae laudi fore. quid simile isti 
100  Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 
101  in media iussit Libya, quia tardius irent 
102  propter onus segnes. uter est insanior horum? 
103  nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. 
104  siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 
105  nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 
106  si scalpra et formas non sutor, nautica vela 
107  aversus mercaturis: delirus et amens 
108  undique dicatur merito. qui discrepat istis, 
109  qui nummos aurumque recondit, nescius uti 
110  conpositis metuensque velut contingere sacrum? 
111  siquis ad ingentem frumenti semper acervum 
112  porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc 
113  audeat esuriens dominus contingere granum 
114  ac potius foliis parcus vescatur amaris; 
115  si positis intus Chii veterisque Falerni 
116  mille cadis – nihil est: tercentum milibus, acre 
117  potet acetum; age si et stramentis incubet unde – 
118  octoginta annos natus, cui stragula vestis, 
119  blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 
120  nimirum insanus paucis videatur, eo quod 
121  maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 
122  filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, 
123  dis inimice senex custodis? ne tibi desit? 
124  quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 
125  unguere si caules oleo meliore caputque 
126  coeperis inpexa foedum porrigine? quare, 
127  si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers 
128  undique? tun sanus? populum si caedere saxis 
129  incipias servosve tuos, quos aere pararis, 
130  insanum te omnes pueri clamentque puellae; 
131  cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, 
132  incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis 
133  nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. 
134  an tu reris eum occisa insanisse parente 
135  ac non ante malis dementem actum Furiis quam 
136  in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? 
137  quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, 
138  nil sane fecit quod tu reprehendere possis: 
139  non Pyladen ferro violare aususve sororem 
140  Electran, tantum maledicit utrique vocando 
141  hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. 
142  pauper Opimius argenti positi intus et auri, 
143  qui Veientanum festis potare diebus 
144  Campana solitus trulla vappamque profestis, 
145  quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 
146  iam circum loculos et clavis laetus ovansque 
147  curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis 
148  excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque 
149  effundi saccos nummorum, accedere pluris 
150  ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 
151  ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ 
152  ‘men vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ 
153  ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque 
154  ingens accedit stomacho fultura ruenti. 
155  tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ 
156  ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, 
157  quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ 
158  ‘quisnam igitur sanus?’ ‘qui non stultus.’ ‘quid avarus?’ 
159  ‘stultus et insanus.’ ‘quid, siquis non sit avarus, 
160  ‘continuo sanus?’ ‘minime.’ ‘cur, Stoice?’ dicam. 
161  ‘non est cardiacus’ – Craterum dixisse putato – 
162  ‘hic aeger.’ ‘recte est igitur surgetque?’ negabit. 
163  [quod latus aut renes morbo temptentur acuto] 
164  non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 
165  hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 
166  naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone 
167  dones quidquid habes an numquam utare paratis? 
168  Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives 
169  antiquo censu, gnatis divisse duobus 
170  fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 
171  ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque 
172  ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, 
173  te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, 
174  extimui, ne vos ageret vesania discors, 
175  tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 
176  quare per divos oratus uterque Penatis 
177  tu cave ne minuas, tu ne maius facias id 
178  quod satis esse putat pater et natura coercet. 
179  praeterea ne vos titillet gloria, iure 
180  iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 
181  vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’ 
182  in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, 
183  latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, 
184  nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 
185  scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 
186  astuta ingenuum volpes imitata leonem? 
187  nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 
188  ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam 
189  rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 
190  dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, 
191  di tibi dent capta classem redducere Troia. 
192  ergo consulere et mox respondere licebit? 
193  ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus, 
194  putescit, totiens servatis clarus Achivis, 
195  gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 
196  per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 
197  ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen 
198  et Menelaum una mecum se occidere clamans.’ 
199  tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 
200  ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 
201  rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax 
202  fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim 
203  uxore et gnato; mala multa precatus Atridis 
204  non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 
205  ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis 
206  eriperem, prudens placavi sanguine divos.’ 
207  nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ 
208  qui species alias veris scelerisque tumultu 
209  permixtas capiet, commotus habebitur atque 
210  stultitiane erret nihilum distabit an ira. 
211  Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: 
212  cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, 
213  stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? 
214  siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 
215  huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 
216  Rufam aut Pusillam appellet fortique marito 
217  destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius 
218  praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. 
219  quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 
220  integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 
221  stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, 
222  et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, 
223  hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. 
224  nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum. 
225  vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 
226  hic simul accepit patrimoni mille talenta, 
227  edicit, piscator uti, pomarius, auceps, 
228  unguentarius ac Tusci turba inpia vici, 
229  cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum 
230  mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 
231  verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum 
232  cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’ 
233  accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 
234  ‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum 
235  cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 
236  segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, 
237  sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, 
238  unde uxor media currit de nocte vocata.’ 
239  filius Aesopi detractam ex aure Metellae, 
240  scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 
241  diluit insignem bacam: qui sanior ac si 
242  illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? 
243  Quinti progenies Arri, par nobile fratrum 
244  nequitia et nugis pravorum et amore gemellum 
245  luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 
246  quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? 
247  aedificare casas, plostello adiungere muris, 
248  ludere par inpar, equitare in harundine longa 
249  siquem delectet barbatum, amentia verset. 
250  si puerilius his ratio esse evincet amare 
251  nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus 
252  quale prius, ludas opus, an meretricis amore 
253  sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim 
254  mutatus Polemon? ponas insignia morbi, 
255  fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 
256  dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, 
257  postquam est inpransi correptus voce magistri? 
258  porrigis irato puero cum poma, recusat; 
259  ‘sume, catelle!’ negat; si non des, optet. amator 
260  exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 
261  quo rediturus erat non arcessitus, et haeret 
262  invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, 
263  accedam? an potius mediter finire dolores? 
264  exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce 
265  servos, non paulo sapientior ‘o ere, quae res 
266  nec modum habet neque consilium, ratione modoque 
267  tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, 
268  pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu 
269  mobilia et caeca fluitantia sorte laboret 
270  reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 
271  insanire paret certa ratione modoque.’ 
272  quid? cum Picenis excerpens semina pomis 
273  gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? 
274  quid? cum balba feris annoso verba palato, 
275  aedificante casas qui sanior? adde cruorem 
276  stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. 
277  Hellade percussa Marius cum praecipitat se, 
278  cerritus fuit? an commotae crimine mentis 
279  absolves hominem et sceleris damnabis eundem 
280  ex more inponens cognata vocabula rebus? 
281  libertinus erat, qui circum compita siccus 
282  lautis mane senex manibus currebat et ‘unum,’ – 
283  ‘quid tam magnum?’ addens – ‘unum me surpite morti! 
284  dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque 
285  auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 
286  exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus 
287  Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 
288  ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’ 
289  mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 
290  ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo 
291  mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus 
292  in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit 
293  aegrum ex praecipiti: mater delira necabit 
294  in gelida fixum ripa febrimque reducet, 
295  quone malo mentem concussa? timore deorum.’ 
296  haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico 
297  arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. 
298  dixerit insanum qui me, totidem audiet atque 
299  respicere ignoto discet pendentia tergo. 
300  H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 
301  qua me stultitia, quoniam non est genus unum, 
302  insanire putas? ego nam videor mihi sanus. 
303  D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave 
304  gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur? 
305  H. stultum me fateor – liceat concedere veris – 
306  atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me 
307  aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum 
308  aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo 
309  ad summum totus moduli bipedalis, et idem 
310  corpore maiorem rides Turbonis in armis 
311  spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? 
312  an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, 
313  tanto dissimilem et tanto certare minorem? 
314  absentis ranae pullis vituli pede pressis 
315  unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 
316  belua cognatos eliserit: illa rogare, 
317  quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 
318  ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque 
319  se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit, 
320  ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. 
321  adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, 
322  quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. 
323  non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum 
324  maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te. 
325  D. mille puellarum, puerorum mille furores. 
326  H. o maior tandem parcas, insane, minori. 

serm. ii iv · versus heroi · 'unde et quo catius?' 'non est mihi tempus, aventi...


1  ‘Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi 
2  ponere signa novis praeceptis, qualia vincent 
3  Pythagoran Anytique reum doctumque Platona. 
4  ‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo 
5  interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 
6  quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, 
7  sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’ 
8  ‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem 
9  utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’ 
10  ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ 
11  ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. 
12  longa quibus facies ovis erit, illa memento, 
13  ut suci melioris et ut magis alba rotundis, 
14  ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. 
15  cole suburbano qui siccis crevit in agris 
16  dulcior: inriguo nihil est elutius horto. 
17  si vespertinus subito te oppresserit hospes, 
18  ne gallina malum responset dura palato, 
19  doctus eris vivam musto mersare Falerno: 
20  hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 
21  natura est; aliis male creditur. ille salubris 
22  aestates peraget, qui nigris prandia moris 
23  finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. 
24  Aufidius forti miscebat mella Falerno: 
25  mendose, quoniam vacuis conmittere venis 
26  nil nisi lene decet: leni praecordia mulso 
27  prolueris melius. si dura morabitur alvus, 
28  mitulus et viles pellent obstantia conchae 
29  et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. 
30  lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 
31  sed non omne mare est generosae fertile testae: 
32  murice Baiano melior Lucrina peloris, 
33  ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, 
34  pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. 
35  nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 
36  non prius exacta tenui ratione saporum. 
37  nec satis est cara piscis averrere mensa 
38  ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis 
39  languidus in cubitum iam se conviva reponet. 
40  Umber et iligna nutritus glande rotundas 
41  curvat aper lances carnem vitantis inertem; 
42  nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. 
43  vinea submittit capreas non semper edulis. 
44  fecundae leporis sapiens sectabitur armos. 
45  piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 
46  ante meum nulli patuit quaesita palatum. 
47  sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. 
48  nequaquam satis in re una consumere curam, 
49  ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, 
50  quali perfundat piscis securus olivo. 
51  Massica si caelo suppones vina sereno, 
52  nocturna siquid crassi est tenuabitur aura 
53  et decedet odor nervis inimicus; at illa 
54  integrum perdunt lino vitiata saporem. 
55  Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 
56  vina, columbino limum bene colligit ovo, 
57  quatenus ima petit volvens aliena vitellus. 
58  tostis marcentem squillis recreabis et Afra 
59  potorem coclea; nam lactuca innatat acri 
60  post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 
61  flagitat inmorsus refici, quin omnia malit 
62  quaecumque inmundis fervent allata popinis. 
63  est operae pretium duplicis pernoscere iuris 
64  naturam. simplex e dulci constat olivo, 
65  quod pingui miscere mero muriaque decebit 
66  non alia quam qua Byzantia putuit orca. 
67  hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis 
68  Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes 
69  pressa Venafranae quod baca remisit olivae. 
70  Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 
71  nam facie praestant, venucula convenit ollis; 
72  rectius Albanam fumo duraveris uvam. 
73  hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, 
74  primus et invenior piper album cum sale nigro 
75  incretum puris circumposuisse catillis. 
76  inmane est vitium dare milia terna macello 
77  angustoque vagos piscis urgere catino. 
78  magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis 
79  tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, 
80  sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 
81  vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus 
82  consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. 
83  ten lapides varios lutulenta radere palma 
84  et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, 
85  oblitum, quanto curam sumptumque minorem 
86  haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, 
87  quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ 
88  ‘docte Cati, per amicitiam divosque rogatus 
89  ducere me auditum, perges quocumque, memento. 
90  nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 
91  non tamen interpres tantundem iuveris. adde 
92  voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus 
93  non magni pendis, quia contigit; at mihi cura 
94  non mediocris inest, fontis ut adire remotos 
95  atque haurire queam vitae praecepta beatae.’ 

serm. ii v · versus heroi · 'hoc quoque, tiresia, praeter narrata petenti...


1  ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti 
2  responde, quibus amissas reparare queam res 
3  artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso 
4  non satis est Ithacam revehi patriosque penatis 
5  adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut 
6  nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic 
7  aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui 
8  et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’ 
9  quando pauperiem missis ambagibus horres, 
10  accipe qua ratione queas ditescere. turdus 
11  sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, 
12  res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma 
13  et quoscumque feret cultus tibi fundus honores 
14  ante Larem gustet venerabilior Lare dives. 
15  qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus 
16  sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi 
17  tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’ 
18  ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae 
19  me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo 
20  pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo; 
21  et quondam maiora tuli. tu protinus, unde 
22  divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’ 
23  ‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique 
24  testamenta senum neu, si vafer unus et alter 
25  insidiatorem praeroso fugerit hamo, 
26  aut spem deponas aut artem inlusus omittas. 
27  magna minorve foro si res certabitur olim, 
28  vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro 
29  qui meliorem audax vocet in ius, illius esto 
30  defensor; fama civem causaque priorem 
31  sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. 
32  ‘Quinte’ puta aut ’Publi’ – gaudent praenomine molles 
33  auriculae – ‘tibi me virtus tua fecit amicum. 
34  ius anceps novi, causas defendere possum; 
35  eripiet quivis oculos citius mihi quam te 
36  contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, 
37  nequid tu perdas neu sis iocus.’ ire domum atque 
38  pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, 
39  persta atque obdura: seu rubra Canicula findet 
40  infantis statuas, seu pingui tentus omaso 
41  Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. 
42  ‘nonne vides’ aliquis cubito stantem prope tangens 
43  inquiet, ‘ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?’ 
44  plures adnabunt thynni et cetaria crescent. 
45  sicui praeterea validus male filius in re 
46  praeclara sublatus aletur, ne manifestum 
47  caelibis obsequium nudet te, leniter in spem 
48  adrepe officiosus, ut et scribare secundus 
49  heres et, siquis casus puerum egerit Orco, 
50  in vacuom venias: perraro haec alea fallit. 
51  qui testamentum tradet tibi cumque legendum, 
52  abnuere et tabulas a te removere memento, 
53  sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo 
54  cera velit versu; solus multisne coheres, 
55  veloci percurre oculo. plerumque recoctus 
56  scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem 
57  captatorque dabit risus Nasica Corano.’ 
58  ‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’ 
59  ‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: 
60  divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’ 
61  ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’ 
62  ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto 
63  demissum genus Aenea, tellure marique 
64  magnus erit, forti nubet procera Corano 
65  filia Nasicae, metuentis reddere soldum. 
66  tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque 
67  ut legat orabit; multum Nasica negatas 
68  accipiet tandem et tacitus leget invenietque 
69  nil sibi legatum praeter plorare suisque. 
70  illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa 
71  libertusve senem delirum temperet, illis 
72  accedas socius: laudes, lauderis ut absens. 
73  adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum 
74  expugnare caput. scribet mala carmina vecors: 
75  laudato. scortator erit: cave te roget; ultro 
76  Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne 
77  perduci poterit tam frugi tamque pudica, 
78  quam nequiere proci recto depellere cursu?’ 
79  ‘venit enim magnum donandi parca iuventus 
80  nec tantum veneris quantum studiosa culinae. 
81  sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno 
82  de sene gustarit tecum partita lucellum, 
83  ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. 
84  me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis 
85  ex testamento sic est elata: cadaver 
86  unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, 
87  scilicet elabi si posset mortua; credo, 
88  quod nimium institerat viventi. cautus adito 
89  neu desis operae neve immoderatus abundes. 
90  difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 
91  ‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque 
92  stes capite obstipo, multum similis metuenti. 
93  obsequio grassare; mone, si increbruit aura, 
94  cautus uti velet carum caput; extrahe turba 
95  oppositis umeris; aurem substringe loquaci. 
96  inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’ 
97  ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: 
98  crescentem tumidis infla sermonibus utrem. 
99  cum te servitio longo curaque levarit, 
100  et certum vigilans ‘quartae sit partis Ulixes’ 
101  audieris ‘heres’: ‘ergo nunc Dama sodalis 
102  nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?’ 
103  sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est 
104  gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum 
105  permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus 
106  egregie factum laudet vicinia. siquis 
107  forte coheredum senior male tussiet, huic tu 
108  dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit 
109  emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me 
110  imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’ 

serm. ii vi · versus heroi · hoc erat in votis: modus agri non ita magnus...


1  Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, 
2  hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons 
3  et paulum silvae super his foret. auctius atque 
4  di melius fecere. bene est. nil amplius oro, 
5  Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 
6  si neque maiorem feci ratione mala rem 
7  nec sum facturus vitio culpave minorem, 
8  si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille 
9  proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’ 
10  ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 
11  thesauro invento qui mercennarius agrum 
12  illum ipsum mercatus aravit, dives amico 
13  Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: 
14  pingue pecus domino facias et cetera praeter 
15  ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 
16  ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, 
17  quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? 
18  nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster 
19  autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. 
20  Matutine pater, seu Iane libentius audis, 
21  unde homines operum primos vitaeque labores 
22  instituunt – sic dis placitum, – tu carminis esto 
23  principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia, 
24  ne prior officio quisquam respondeat, urge.’ 
25  sive aquilo radit terras seu bruma nivalem 
26  interiore diem gyro trahit, ire necesse est. 
27  postmodo quod mi obsit clare certumque locuto 
28  luctandum in turba et facienda iniuria tardis. 
29  ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget 
30  iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat, 
31  ad Maecenatem memori si mente recurras.’ 
32  hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras 
33  ventum est Esquilias, aliena negotia centum 
34  per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam 
35  Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’ 
36  ‘de re communi scribae magna atque nova te 
37  orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’ 
38  ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’ 
39  dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat. 
40  septimus octavo propior iam fugerit annus, 
41  ex quo Maecenas me coepit habere suorum 
42  in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda 
43  vellet iter faciens et cui concredere nugas 
44  hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’ 
45  ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’, 
46  et quae rimosa bene deponuntur in aure. 
47  per totum hoc tempus subiectior in diem et horam 
48  invidiae noster. ludos spectaverat, una 
49  luserat in campo: ‘fortunae filius’ omnes. 
50  frigidus a rostris manat per compita rumor: 
51  quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone – nam te 
52  scire, deos quoniam propius contingis oportet, – 
53  numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu 
54  semper eris derisor.’ ‘at omnes di exagitent me, 
55  si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra 
56  praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’ 
57  iurantem me scire nihil mirantur ut unum 
58  scilicet egregii mortalem altique silenti. 
59  perditur haec inter misero lux non sine votis: 
60  o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit 
61  nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis 
62  ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? 
63  o quando faba Pythagorae cognata simulque 
64  uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? 
65  o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique 
66  ante Larem proprium vescor vernasque procacis 
67  pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, 
68  siccat inaequalis calices conviva solutus 
69  legibus insanis, seu quis capit acria fortis 
70  pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 
71  sermo oritur, non de villis domibusve alienis, 
72  nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos 
73  pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne 
74  divitiis homines an sint virtute beati, 
75  quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos 
76  et quae sit natura boni summumque quid eius. 
77  Cervius haec inter vicinus garrit anilis 
78  ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli 
79  sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim 
80  rusticus urbanum murem mus paupere fertur 
81  accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, 
82  asper et attentus quaesitis, ut tamen artum 
83  solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille 
84  sepositi ciceris nec longae invidit avenae, 
85  aridum et ore ferens acinum semesaque lardi 
86  frusta dedit, cupiens varia fastidia cena 
87  vincere tangentis male singula dente superbo, 
88  cum pater ipse domus palea porrectus in horna 
89  esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. 
90  tandem urbanus ad hunc ‘quid te iuvat’ inquit, ‘amice, 
91  praerupti nemoris patientem vivere dorso? 
92  vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? 
93  carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando 
94  mortalis animas vivunt sortita neque ulla est 
95  aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, 
96  dum licet, in rebus iucundis vive beatus, 
97  vive memor, quam sis aevi brevis.’ haec ubi dicta 
98  agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde 
99  ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 
100  moenia nocturni subrepere. iamque tenebat 
101  nox medium caeli spatium, cum ponit uterque 
102  in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco 
103  tincta super lectos canderet vestis eburnos 
104  multaque de magna superessent fercula cena, 
105  quae procul exstructis inerant hesterna canistris. 
106  ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit 
107  agrestem, veluti succinctus cursitat hospes 
108  continuatque dapes nec non verniliter ipsis 
109  fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. 
110  ille cubans gaudet mutata sorte bonisque 
111  rebus agit laetum convivam, cum subito ingens 
112  valvarum strepitus lectis excussit utrumque. 
113  currere per totum pavidi conclave magisque 
114  exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 
115  personuit canibus. tum rusticus: ‘haud mihi vita 
116  est opus hac’ ait et ‘valeas: me silva cavosque 
117  tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’ 

serm. ii vii · versus heroi · 'iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos...


1  D. Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos 
2  pauca reformido. H. Davusne? D. ita, Davus, amicum 
3  mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, 
4  ut vitale putes. H. age libertate Decembri, 
5  quando ita maiores voluerunt, utere: narra. 
6  D. pars hominum vitiis gaudet constanter et urget 
7  propositum; pars multa natat, modo recta capessens, 
8  interdum pravis obnoxia. saepe notatus 
9  cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani 
10  vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, 
11  aedibus ex magnis subito se conderet unde 
12  mundior exiret vix libertinus honeste; 
13  iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis 
14  vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis. 
15  scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra 
16  contudit articulos, qui pro se tolleret atque 
17  mitteret in phimum talos, mercede diurna 
18  conductum pavit: quanto constantior isdem 
19  in vitiis, tanto levius miser ac prior illo 
20  qui iam contento, iam laxo fune laborat. 
21  H. non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, 
22  furcifer? D. ad te, inquam. H. quo pacto, pessime? D. laudas 
23  fortunam et mores antiquae plebis, et idem, 
24  siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses, 
25  aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, 
26  aut quia non firmus rectum defendis et haeres 
27  nequiquam caeno cupiens evellere plantam. 
28  Romae rus optas; absentem rusticus urbem 
29  tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus 
30  ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam 
31  vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, 
32  quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se 
33  Maecenas serum sub lumina prima venire 
34  convivam: ‘nemon oleum fert ocius? ecquis 
35  audit?’ cum magno blateras clamore fugisque. 
36  Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, 
37  discedunt. ‘etenim fateor me’ dixerit ille 
38  ‘duci ventre levem, nasum nidore supinor, 
39  inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. 
40  tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro 
41  insectere velut melior verbisque decoris 
42  obvolvas vitium?’ quid, si me stultior ipso 
43  quingentis empto drachmis deprenderis? aufer 
44  me voltu terrere; manum stomachumque teneto, 
45  dum quae Crispini docuit me ianitor edo. 
46  te coniunx aliena capit, meretricula Davum: 
47  peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me 
48  natura intendit, sub clara nuda lucerna 
49  quaecumque excepit turgentis verbera caudae 
50  clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, 
51  dimittit neque famosum neque sollicitum, ne 
52  ditior aut formae melioris meiat eodem. 
53  tu cum proiectis insignibus, anulo equestri 
54  Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, 
55  turpis odoratum caput obscurante lacerna, 
56  non es quod simulas? metuens induceris atque 
57  altercante libidinibus tremis ossa pavore. 
58  quid refert, uri virgis ferroque necari 
59  auctoratus eas, an turpi clausus in arca, 
60  quo te demisit peccati conscia erilis, 
61  contractum genibus tangas caput? estne marito 
62  matronae peccantis in ambo iusta potestas, 
63  in corruptorem vel iustior? illa tamen se 
64  non habitu mutatve loco peccatve superne, 
65  cum te formidet mulier neque credat amanti. 
66  ibis sub furcam prudens dominoque furenti 
67  conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam 
68  evasti: credo, metues doctusque cavebis: 
69  quaeres, quando iterum paveas iterumque perire 
70  possis, o totiens servus. quae belua ruptis, 
71  cum semel effugit, reddit se prava catenis? 
72  ‘non sum moechus’ ais. neque ego hercule fur, ubi vasa 
73  praetereo sapiens argentea. tolle periclum: 
74  iam vaga prosiliet frenis natura remotis. 
75  tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque 
76  tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque 
77  inposita haud umquam misera formidine privet? 
78  adde super, dictis quod non levius valeat; nam, 
79  sive vicarius est, qui servo paret, uti mos 
80  vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe 
81  tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque 
82  duceris ut nervis alienis mobile lignum. 
83  quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, 
84  quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, 
85  responsare cupidinibus, contemnere honores 
86  fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, 
87  externi nequid valeat per leve morari, 
88  in quem manca ruit semper fortuna. potesne 
89  ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta 
90  poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 
91  perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi 
92  colla iugo liber, ‘liber sum’ dic age. non quis. 
93  urget enim dominus mentem non lenis et acris 
94  subiectat lasso stimulos versatque negantem. 
95  vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, 
96  qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque 
97  aut Pacideiani contento poplite miror 
98  proelia rubrica picta aut carbone, velut si 
99  re vera pugnent, feriant vitentque moventes 
100  arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse 
101  subtilis veterum iudex et callidus audis. 
102  nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens 
103  virtus atque animus cenis responsat opimis? 
104  obsequium ventris mihi perniciosius est cur? 
105  tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, 
106  quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? 
107  nempe inamarescunt epulae sine fine petitae 
108  inlusique pedes vitiosum ferre recusant 
109  corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam 
110  furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, 
111  nil servile gulae parens habet? adde, quod idem 
112  non horam tecum esse potes, non otia recte 
113  ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, 
114  iam vino quaerens, iam somno fallere curam, 
115  frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem. 
116  H. unde mihi lapidem? D. quorsum est opus? H. unde sagittas? 
117  D. aut insanit homo aut versus facit. H. ocius hinc te 
118  ni rapis, accedes opera agro nona Sabino. 

serm. ii viii · versus heroi · 'ut nasidieni iuvit te cena beati...


1  H. Ut Nasidieni iuvit te cena beati? 
2  nam mihi quaerenti convivam dictus here illic 
3  de medio potare die. F. sic, ut mihi numquam 
4  in vita fuerit melius. H. da, si grave non est, 
5  quae prima iratum ventrem placaverit esca. 
6  F. in primis Lucanus aper: leni fuit austro 
7  captus, ut aiebat cenae pater: acria circum 
8  rapula, lactucae, radices, qualia lassum 
9  pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. 
10  his ut sublatis puer alte cinctus acernam 
11  gausape purpureo mensam pertersit et alter 
12  sublegit quodcumque iaceret inutile quodque 
13  posset cenantis offendere, ut Attica virgo 
14  cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes 
15  Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 
16  hic erus ‘Albanum, Maecenas, sive Falernum 
17  te magis adpositis delectat, habemus utrumque’. 
18  H. divitias miseras! sed quis cenantibus una, 
19  Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro. 
20  F. summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 
21  si memini, Varius; cum Servilio Balatrone 
22  Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. 
23  Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, 
24  ridiculus totas semel absorbere placentas; 
25  Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, 
26  indice monstraret digito; nam cetera turba, 
27  nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, 
28  longe dissimilem noto celantia sucum, 
29  ut vel continuo patuit, cum passeris atque 
30  ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. 
31  post hoc me docuit melimela rubere minorem 
32  ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso 
33  audieris melius. tum Vibidius Balatroni 
34  ‘nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti’, 
35  et calices poscit maiores. vertere pallor 
36  tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris 
37  potores, vel quod maledicunt liberius vel 
38  fervida quod subtile exsurdant vina palatum. 
39  invertunt Allifanis vinaria tota 
40  Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi 
41  convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. 
42  adfertur squillas inter murena natantis 
43  in patina porrecta. sub hoc erus ‘haec gravida’ inquit 
44  ‘capta est, deterior post partum carne futura. 
45  his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 
46  pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; 
47  vino quinquenni, verum citra mare nato, 
48  dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non 
49  hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto, 
50  quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 
51  erucas viridis, inulas ego primus amaras 
52  monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, 
53  ut melius muria quod testa marina remittat’. 
54  interea suspensa gravis aulaea ruinas 
55  in patinam fecere, trahentia pulveris atri 
56  quantum non Aquilo Campanis excitat agris. 
57  nos maius veriti, postquam nihil esse pericli 
58  sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si 
59  filius inmaturus obisset, flere. quis esset 
60  finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum 
61  tolleret: ‘heu, Fortuna, quis est crudelior in nos 
62  te deus? ut semper gaudes inludere rebus 
63  humanis!’ Varius mappa conpescere risum 
64  vix poterat. Balatro suspendens omnia naso 
65  ‘haec est condicio vivendi’ aiebat, ‘eoque 
66  responsura tuo numquam est par fama labori. 
67  tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni 
68  sollicitudine districtum, ne panis adustus, 
69  ne male conditum ius adponatur, ut omnes 
70  praecincti recte pueri comptique ministrent. 
71  adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, 
72  ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. 
73  sed convivatoris, uti ducis, ingenium res 
74  adversae nudare solent, celare secundae’. 
75  Nasidienus ad haec ‘tibi di, quaecumque preceris, 
76  commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis’ 
77  et soleas poscit. tum in lecto quoque videres 
78  stridere secreta divisos aure susurros. 
79  H. nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 
80  redde age quae deinceps risisti. F. Vibidius dum 
81  quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, 
82  quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque 
83  ridetur fictis rerum Balatrone secundo, 
84  Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 
85  emendaturus fortunam; deinde secuti 
86  mazonomo pueri magno discerpta ferentes 
87  membra gruis sparsi sale multo non sine farre, 
88  pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae 
89  et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, 
90  quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto 
91  vidimus et merulas poni et sine clune palumbis, 
92  suavis res, si non causas narraret earum et 
93  naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, 
94  ut nihil omnino gustaremus, velut illis 
95  Canidia adflasset, peior serpentibus Afris. 

epist. i i · versus heroi · prima dicte mihi, summa dicende camena...


1  Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 
2  spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 
3  Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? 
4  non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 
5  Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 
6  ne populum extrema totiens exoret harena. 
7  est mihi purgatam crebro qui personet aurem: 
8  ‘solve senescentem mature sanus equum, ne 
9  peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’ 
10  nunc itaque et versus et cetera ludicra pono: 
11  quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum: 
12  condo et conpono quae mox depromere possim. 
13  ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: 
14  nullius addictus iurare in verba magistri, 
15  quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 
16  nunc agilis fio et mersor civilibus undis 
17  virtutis verae custos rigidusque satelles, 
18  nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 
19  et mihi res, non me rebus subiungere conor. 
20  ut nox longa quibus mentitur amica diesque 
21  longa videtur opus debentibus, ut piger annus 
22  pupillis quos dura premit custodia matrum: 
23  sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem 
24  consiliumque morantur agendi naviter id quod 
25  aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, 
26  aeque neglectum pueris senibusque nocebit. 
27  restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. 
28  non possis oculo quantum contendere Lynceus: 
29  non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 
30  nec, quia desperes invicti membra Glyconis, 
31  nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 
32  est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 
33  fervet avaritia miseroque cupidine pectus: 
34  sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 
35  possis et magnam morbi deponere partem. 
36  laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te 
37  ter pure lecto poterunt recreare libello. 
38  invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, 
39  nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 
40  si modo culturae patientem commodet aurem. 
41  virtus est vitium fugere et sapientia prima 
42  stultitia caruisse. vides, quae maxima credis 
43  esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 
44  quanto devites animi capitisque labore: 
45  inpiger extremos curris mercator ad Indos, 
46  per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis: 
47  ne cures ea quae stulte miraris et optas, 
48  discere et audire et meliori credere non vis? 
49  quis circum pagos et circum compita pugnax 
50  magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 
51  cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? 
52  vilius argentum est auro, virtutibus aurum. 
53  ‘o cives, cives, quaerenda pecunia primum est; 
54  virtus post nummos’: haec Ianus summus ab imo 
55  prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. 
56  [laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.] 
57  est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 
58  sed quadringentis sex septem milia desunt: 
59  plebs eris. at pueri ludentes ‘rex eris’ aiunt, 
60  ‘si recte facies’. hic murus aeneus esto: 
61  nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 
62  Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 
63  nenia, quae regnum recte facientibus offert, 
64  et maribus Curiis et decantata Camillis? 
65  isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem, 
66  si possis, recte, si non, quocumque modo, rem, 
67  ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi, 
68  an qui Fortunae te responsare superbae 
69  liberum et erectum praesens hortatur et aptat? 
70  quodsi me populus Romanus forte roget, cur 
71  non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem 
72  nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit: 
73  olim quod volpes aegroto cauta leoni 
74  respondit, referam: ‘quia me vestigia terrent, 
75  omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum’. 
76  belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem? 
77  pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 
78  frustis et pomis viduas venentur avaras 
79  excipiantque senes, quos in vivaria mittant; 
80  multis occulto crescit res fenore. verum 
81  esto aliis alios rebus studiisque teneri: 
82  idem eadem possunt horam durare probantes? 
83  ‘nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’ 
84  si dixit dives, lacus et mare sentit amorem 
85  festinantis eri; cui si vitiosa libido 
86  fecerit auspicium: ‘cras ferramenta Teanum 
87  tolletis, fabri’. lectus genialis in aula est: 
88  nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; 
89  si non est, iurat bene solis esse maritis. 
90  quo teneam voltus mutantem Protea nodo? 
91  quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos, 
92  balnea, tonsores, conducto navigio aeque 
93  nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. 
94  si curatus inaequali tonsore capillos 
95  occurri, rides; si forte subucula pexae 
96  trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar, 
97  rides: quid? mea cum pugnat sententia secum, 
98  quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 
99  aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 
100  diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 
101  insanire putas sollemnia me neque rides 
102  nec medici credis nec curatoris egere 
103  a praetore dati, rerum tutela mearum 
104  cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 
105  de te pendentis, te respicientis amici. 
106  ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, 
107  liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 
108  praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est. 

epist. i ii · versus heroi · troiani belli scriptorem, maxime lolli...


1  Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli, 
2  dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; 
3  qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non, 
4  planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 
5  cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. 
6  fabula qua Paridis propter narratur amorem 
7  Graecia barbariae lento conlisa duello, 
8  stultorum regum et populorum continet aestus. 
9  Antenor censet belli praecidere causam: 
10  quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus, 
11  cogi posse negat. Nestor componere litis 
12  inter Peliden festinat et inter Atriden: 
13  hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. 
14  quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. 
15  seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 
16  Iliacos intra muros peccatur et extra. 
17  rursus, quid virtus et quid sapientia possit, 
18  utile proposuit nobis exemplar Ulixen, 
19  qui domitor Troiae multorum providus urbes 
20  et mores hominum inspexit latumque per aequor, 
21  dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa 
22  pertulit, adversis rerum inmersabilis undis. 
23  Sirenum voces et Circae pocula nosti; 
24  quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 
25  sub domina meretrice fuisset turpis et excors; 
26  vixisset canis inmundus vel amica luto sus. 
27  nos numerus sumus et fruges consumere nati, 
28  sponsi Penelopae nebulones Alcinoique 
29  in cute curanda plus aequo operata iuventus, 
30  cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 
31  ad strepitum citharae cessatum ducere somnum. 
32  ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: 
33  ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui 
34  si noles sanus, curres hydropicus; et ni 
35  posces ante diem librum cum lumine, si non 
36  intendes animum studiis et rebus honestis, 
37  invidia vel amore vigil torquebere. nam cur 
38  quae laedunt oculum, festinas demere: siquid 
39  est animum, differs curandi tempus in annum? 
40  dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude, 
41  incipe. vivendi qui recte prorogat horam, 
42  rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille 
43  labitur et labetur in omne volubilis aevum. 
44  quaeritur argentum puerisque beata creandis 
45  uxor et incultae pacantur vomere silvae: 
46  quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. 
47  non domus et fundus, non aeris acervus et auri 
48  aegroto domini deduxit corpore febris, 
49  non animo curas; valeat possessor oportet, 
50  si conportatis rebus bene cogitat uti. 
51  qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res 
52  ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, 
53  auriculas citharae collecta sorde dolentis. 
54  sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit. 
55  sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas. 
56  semper avarus eget: certum voto pete finem. 
57  invidus alterius macrescit rebus opimis; 
58  invidia Siculi non invenere tyranni 
59  maius tormentum. qui non moderabitur irae, 
60  infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, 
61  dum poenas odio per vim festinat inulto. 
62  ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret, 
63  imperat: hunc frenis, hunc tu conpesce catena. 
64  fingit equum tenera docilem cervice magister 
65  ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo 
66  tempore cervinam pellem latravit in aula, 
67  militat in silvis catulus. nunc adbibe puro 
68  pectore verba, puer, nunc te melioribus offer. 
69  quo semel est inbuta recens servabit odorem 
70  testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis, 
71  nec tardum opperior nec praecedentibus insto. 

epist. i iii · versus heroi · iuli flore, quibus terrarum militet oris...


1  Iuli Flore, quibus terrarum militet oris 
2  Claudius Augusti privignus, scire laboro. 
3  Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus 
4  an freta vicinas inter currentia turris 
5  an pingues Asiae campi collesque morantur? 
6  quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo. 
7  quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? 
8  bella quis et paces longum diffundit in aevum? 
9  quid Titius, Romana brevi venturus in ora, 
10  Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 
11  fastidire lacus et rivos ausus apertos? 
12  ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis 
13  Thebanos aptare modos studet auspice Musa, 
14  an tragica desaevit et ampullatur in arte? 
15  quid mihi Celsus agit – monitus multumque monendus, 
16  privatas ut quaerat opes et tangere vitet 
17  scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, 
18  ne, si forte suas repetitum venerit olim 
19  grex avium plumas, moveat cornicula risum 
20  furtivis nudata coloribus? ipse quid audes? 
21  quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum 
22  ingenium, non incultum est et turpiter hirtum: 
23  seu linguam causis acuis seu civica iura 
24  respondere paras seu condis amabile carmen, 
25  prima feres hederae victricis praemia. quodsi 
26  frigida curarum fomenta relinquere posses, 
27  quo te caelestis sapientia duceret, ires. 
28  hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli, 
29  si patriae volumus, si nobis vivere cari. 
30  debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 
31  quantae conveniat Munatius. an male sarta 
32  gratia nequiquam coit et rescinditur ac vos 
33  seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat 
34  indomita cervice feros? ubicumque locorum 
35  vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, 
36  pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. 

epist. i iv · versus heroi · albi, nostrorum sermonum candide iudex...


1  Albi, nostrorum sermonum candide iudex, 
2  quid nunc te dicam facere in regione Pedana? 
3  scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat 
4  an tacitum silvas inter reptare salubris 
5  curantem quidquid dignum sapiente bonoque est? 
6  non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam, 
7  di tibi divitias dederunt artemque fruendi. 
8  quid voveat dulci nutricula maius alumno, 
9  qui sapere et fari possit quae sentiat et cui 
10  gratia fama valetudo contingat abunde 
11  et mundus victus non deficiente crumina? 
12  inter spem curamque, timores inter et iras 
13  omnem crede diem tibi diluxisse supremum: 
14  grata superveniet quae non sperabitur hora. 
15  me pinguem et nitidum bene curata cute vises, 
16  cum ridere voles, Epicuri de grege porcum. 

epist. i v · versus heroi · si potes archiacis conviva recumbere lectis...


1  Si potes Archiacis conviva recumbere lectis 
2  nec modica cenare times holus omne patella, 
3  supremo te sole domi, Torquate, manebo. 
4  vina bibes iterum Tauro diffusa palustris 
5  inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 
6  si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer. 
7  iamdudum splendet focus et tibi munda supellex: 
8  mitte levis spes et certamina divitiarum 
9  et Moschi causam: cras nato Caesare festus 
10  dat veniam somnumque dies; inpune licebit 
11  aestivam sermone benigno tendere noctem. 
12  quo mihi fortunam, si non conceditur uti? 
13  parcus ob heredis curam nimiumque severus 
14  adsidet insano: potare et spargere flores 
15  incipiam patiarque vel inconsultus haberi. 
16  quid non ebrietas dissignat? operta recludit, 
17  spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, 
18  sollicitis animis onus eximit, addocet artis. 
19  fecundi calices quem non fecere disertum, 
20  contracta quem non in paupertate solutum? 
21  haec ego procurare et idoneus imperor et non 
22  invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa 
23  corruget naris, ne non et cantharus et lanx 
24  ostendat tibi te, ne fidos inter amicos 
25  sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 
26  iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque 
27  et nisi cena prior potiorque puella Sabinum 
28  detinet adsumam; locus est et pluribus umbris; 
29  sed nimis arta premunt olidae convivia caprae. 
30  tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis 
31  atria servantem postico falle clientem. 

epist. i vi · versus heroi · nil admirari prope res est una, numici...


1  Nil admirari prope res est una, Numici, 
2  solaque, quae possit facere et servare beatum. 
3  hunc solem et stellas et decedentia certis 
4  tempora momentis sunt qui formidine nulla 
5  inbuti spectent: quid censes munera terrae, 
6  quid maris extremos Arabas ditantis et Indos 
7  ludicra, quid plausus et amici dona Quiritis, 
8  quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? 
9  qui timet his adversa, fere miratur eodem 
10  quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus, 
11  inprovisa simul species exterret utrumque. 
12  gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 
13  si, quidquid vidit melius peiusve sua spe, 
14  defixis oculis animoque et corpore torpet? 
15  insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 
16  ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. 
17  i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis 
18  suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 
19  gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 
20  navus mane forum et vespertinus pete tectum, 
21  ne plus frumenti dotalibus emetat agris 
22  Mutus et – indignum, quod sit peioribus ortus – 
23  hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 
24  quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 
25  defodiet condetque nitentia. cum bene notum 
26  porticus Agrippae, via te conspexerit Appi, 
27  ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus. 
28  si latus aut renes morbo temptantur acuto, 
29  quaere fugam morbi. vis recte vivere – quis non? – 
30  si virtus hoc una potest dare, fortis omissis 
31  hoc age deliciis. virtutem verba putas et 
32  lucum ligna: cave ne portus occupet alter, 
33  ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 
34  mille talenta rotundentur, totidem altera porro et 
35  tertia succedant et quae pars quadret acervum. 
36  scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 
37  et genus et formam regina Pecunia donat 
38  ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. 
39  mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: 
40  ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt, 
41  si posset centum scaenae praebere rogatus, 
42  ‘qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo 
43  mittam’; post paulo scribit sibi milia quinque 
44  esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis. 
45  exilis domus est, ubi non et multa supersunt 
46  et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo 
47  si res sola potest facere et servare beatum, 
48  hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 
49  si fortunatum species et gratia praestat, 
50  mercemur servum, qui dictet nomina, laevum 
51  qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 
52  porrigere: ‘hic multum in Fabia valet, ille Velina; 
53  cui libet hic fascis dabit eripietque curule 
54  cui volet inportunus ebur’. ‘frater’ ‘pater’ adde; 
55  ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 
56  si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus 
57  quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim 
58  Gargilius – qui mane plagas, venabula, servos 
59  differtum transire forum populumque iubebat, 
60  unus ut e multis populo spectante referret 
61  emptum mulus aprum – crudi tumidique lavemur, 
62  quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera 
63  digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, 
64  cui potior patria fuit interdicta voluptas. 
65  si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 
66  nil est iucundum, vivas in amore iocisque. 
67  vive, vale. siquid novisti rectius istis, 
68  candidus inperti; si nil, his utere mecum. 

epist. i vii · versus heroi · quinque dies tibi pollicitus me rure futurum...


1  Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum 
2  Sextilem totum mendax desideror. atqui 
3  si me vivere vis sanum recteque valentem, 
4  quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, 
5  Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque 
6  dissignatorem decorat lictoribus atris, 
7  dum pueris omnis pater et matercula pallet 
8  officiosaque sedulitas et opella forensis 
9  adducit febris et testamenta resignat. 
10  quodsi bruma nives Albanis inlinet agris, 
11  ad mare descendet vates tuus et sibi parcet 
12  contractusque leget: te, dulcis amice, reviset 
13  cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. 
14  non quo more piris vesci Calaber iubet hospes 
15  tu me fecisti locupletem: vescere sodes. 
16  ‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne.’ 
17  ‘non invisa feres pueris munuscula parvis.’ 
18  ‘tam teneor dono, quam si dimittar onustus.’ 
19  ‘ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.’ 
20  prodigus et stultus donat quae spernit et odit: 
21  haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. 
22  vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, 
23  nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis: 
24  dignum praestabo me etiam pro laude merentis. 
25  quodsi me noles usquam discedere, reddes 
26  forte latus, nigros angusta fronte capillos, 
27  reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et 
28  inter vina fugam Cinarae maerere protervae. 
29  forte per angustam tenuis vulpecula rimam 
30  repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 
31  ire foras pleno tendebat corpore frustra. 
32  cui mustela procul ‘si vis’ ait ‘effugere istinc, 
33  macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’ 
34  hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno: 
35  nec somnum plebis laudo satur altilium nec 
36  otia divitiis Arabum liberrima muto. 
37  saepe verecundum laudasti, rexque paterque 
38  audisti coram, nec verbo parcius absens: 
39  inspice, si possum donata reponere laetus. 
40  haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: 
41  ‘non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis 
42  porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: 
43  Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.’ 
44  parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, 
45  sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. 
46  strenuus et fortis causisque Philippus agendis 
47  clarus ab officiis octavam circiter horam 
48  dum redit atque foro nimium distare Carinas 
49  iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 
50  adrasum quendam vacua tonsoris in umbra 
51  cultello proprios purgantem leniter unguis. 
52  ‘Demetri’ – puer hic non laeve iussa Philippi 
53  accipiebat – ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis, 
54  cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.' 
55  it redit et narrat, Volteium nomine Menam, 
56  praeconem, tenui censu, sine crimine, notum 
57  et properare loco et cessare et quaerere et uti, 
58  gaudentem parvisque sodalibus et lare certo 
59  et ludis et post decisa negotia campo. 
60  ‘scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic 
61  ad cenam veniat.’ non sane credere Mena, 
62  mirari secum tacitus. quid multa? ‘benigne’ 
63  respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te 
64  neglegit aut horret.’ Volteium mane Philippus 
65  vilia vendentem tunicato scruta popello 
66  occupat et salvere iubet prior; ille Philippo 
67  excusare laborem et mercennaria vincla, 
68  quod non mane domum venisset, denique quod non 
69  providisset eum. ‘sic ignovisse putato 
70  me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘ut libet.’ ‘ergo 
71  post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.’ 
72  ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus 
73  tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe 
74  occultum visus decurrere piscis ad hamum, 
75  mane cliens et iam certus conviva, iubetur 
76  rura suburbana indictis comes ire Latinis. 
77  inpositus mannis arvum caelumque Sabinum 
78  non cessat laudare. videt ridetque Philippus, 
79  et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, 
80  dum septem donat sestertia, mutua septem 
81  promittit, persuadet uti mercetur agellum. 
82  mercatur. ne te longis ambagibus ultra 
83  quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque 
84  sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, 
85  inmoritur studiis et amore senescit habendi. 
86  verum ubi oves furto, morbo periere capellae, 
87  spem mentita seges, bos est enectus arando: 
88  offensus damnis media de nocte caballum 
89  arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. 
90  quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, 
91  ‘durus’, ait, ‘Voltei, nimis attentusque videris 
92  esse mihi.’ ‘pol me miserum, patrone, vocares, 
93  si velles’ inquit ‘verum mihi ponere nomen. 
94  quod te per Genium dextramque deosque Penatis 
95  obsecro et obtestor, vitae me redde priori.’ 
96  qui semel adspexit, quantum dimissa petitis 
97  praestent, mature redeat repetatque relicta. 
98  metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. 

epist. i viii · versus heroi · celso gaudere et bene rem gerere albinovano...


1  Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano 
2  Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. 
3  si quaeret quid agam, dic multa et pulcra minantem 
4  vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando 
5  contuderit vitis oleamve momorderit aestus, 
6  nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; 
7  sed quia mente minus validus quam corpore toto 
8  nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum, 
9  fidis offendar medicis, irascar amicis, 
10  cur me funesto properent arcere veterno, 
11  quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, 
12  Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam. 
13  post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, 
14  ut placeat iuveni percontare utque cohorti. 
15  si dicet ‘recte’, primum gaudere, subinde 
16  praeceptum auriculis hoc instillare memento: 
17  ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. 

epist. i ix · versus heroi · septimius, claudi, nimirum intellegit unus...


1  Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus, 
2  quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit, 
3  scilicet ut tibi se laudare et tradere coner, 
4  dignum mente domoque legentis honesta Neronis, 
5  munere cum fungi propioris censet amici: 
6  quid possim videt ac novit me valdius ipso. 
7  multa quidem dixi, cur excusatus abirem, 
8  sed timui, mea ne finxisse minora putarer, 
9  dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. 
10  sic ego maioris fugiens opprobria culpae 
11  frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi 
12  depositum laudas ob amici iussa pudorem, 
13  scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque. 

epist. i x · versus heroi · urbis amatorem fuscum salvere iubemus...


1  Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus 
2  ruris amatores. hac in re scilicet una 
3  multum dissimiles, at cetera paene gemelli 
4  fraternis animis, quidquid negat alter, et alter, 
5  adnuimus pariter. vetuli notique columbi 
6  tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni 
7  rivos et musco circumlita saxa nemusque. 
8  quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui, 
9  quae vos ad caelum fertis rumore secundo, 
10  utque sacerdotis fugitivus liba recuso: 
11  pane egeo iam mellitis potiore placentis. 
12  vivere naturae si convenienter oportet 
13  ponendaeque domo quaerenda est area primum: 
14  novistine locum potiorem rure beato? 
15  est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura 
16  leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, 
17  cum semel accepit solem furibundus acutum? 
18  est ubi divellat somnos minus invida cura? 
19  deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? 
20  purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum 
21  quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? 
22  nempe inter varias nutritur silva columnas 
23  laudaturque domus, longos quae prospicit agros: 
24  naturam expelles furca, tamen usque recurret 
25  et mala perrumpet furtim fastidia victrix. 
26  non qui Sidonio contendere callidus ostro 
27  nescit Aquinatem potantia vellera fucum 
28  certius accipiet damnum propiusve medullis 
29  quam qui non poterit vero distinguere falsum. 
30  quem res plus nimio delectavere secundae, 
31  mutatae quatient. siquid mirabere, pones 
32  invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto 
33  reges et regum vita praecurrere amicos. 
34  cervus equum pugna melior communibus herbis 
35  pellebat, donec minor in certamine longo 
36  inploravit opes hominis frenumque recepit. 
37  sed postquam victor violens discessit ab hoste, 
38  non equitem dorso, non frenum depulit ore. 
39  sic, qui pauperiem veritus potiore metallis 
40  libertate caret, dominum vehet inprobus atque 
41  serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. 
42  cui non conveniet sua res, ut calceus olim, 
43  si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. 
44  laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, 
45  nec me dimittes incastigatum, ubi plura 
46  cogere quam satis est ac non cessare videbor. 
47  imperat aut servit collecta pecunia cuique, 
48  tortum digna sequi potius quam ducere funem. 
49  haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, 
50  excepto quod non simul esses, cetera laetus. 

epist. i xi · versus heroi · quid tibi visa chios, bullati, notaque lesbos...


1  Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, 
2  quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, 
3  Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama? 
4  cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? 
5  an venit in votum Attalicis ex urbibus una? 
6  an Lebedum laudas odio maris atque viarum: 
7  ‘scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque 
8  Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem 
9  oblitusque meorum, obliviscendus et illis, 
10  Neptunum procul e terra spectare furentem?’ 
11  sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque 
12  adspersus volet in caupona vivere; nec qui 
13  frigus collegit, furnos et balnea laudat 
14  ut fortunatam plene praestantia vitam; 
15  nec si te validus iactaverit Auster in alto, 
16  idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. 
17  incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod 
18  paenula solstitio, campestre nivalibus auris, 
19  per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. 
20  dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, 
21  Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. 
22  tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam 
23  grata sume manu neu dulcia differ in annum, 
24  ut quocumque loco fueris, vixisse libenter 
25  te dicas: nam si ratio et prudentia curas, 
26  non locus effusi late maris arbiter aufert, 
27  caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. 
28  strenua nos exercet inertia: navibus atque 
29  quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hic est, 
30  est Ulubris, animus si te non deficit aequus. 

epist. i xii · versus heroi · fructibus agrippae siculis, quos colligis, icci...


1  Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci, 
2  si recte frueris, non est ut copia maior 
3  ab Iove donari possit tibi. tolle querellas; 
4  pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. 
5  si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 
6  divitiae poterunt regales addere maius. 
7  si forte in medio positorum abstemius herbis 
8  vivis et urtica, sic vives protinus, ut te 
9  confestim liquidus Fortunae rivus inauret, 
10  vel quia naturam mutare pecunia nescit, 
11  vel quia cuncta putas una virtute minora. 
12  miramur, si Democriti pecus edit agellos 
13  cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox, 
14  cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri 
15  nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: 
16  quae mare conpescant causae, quid temperet annum, 
17  stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, 
18  quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, 
19  quid velit et possit rerum concordia discors, 
20  Empedocles an Stertinium deliret acumen. 
21  verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, 
22  utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro 
23  defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. 
24  vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. 
25  ne tamen ignores, quo sit Romana loco res: 
26  Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis 
27  Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates 
28  Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges 
29  Italiae pleno defudit Copia cornu. 

epist. i xiii · versus heroi · ut proficiscentem docui te saepe diuque...


1  Ut proficiscentem docui te saepe diuque, 
2  Augusto reddes signata volumina, Vinni, 
3  si validus, si laetus erit, si denique poscet; 
4  ne studio nostri pecces odiumque libellis 
5  sedulus inportes opera vehemente minister. 
6  si te forte meae gravis uret sarcina chartae, 
7  abicito potius, quam quo perferre iuberis 
8  clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum 
9  cognomen vertas in risum et fabula fias. 
10  viribus uteris per clivos flumina lamas. 
11  victor propositi simul ac perveneris illuc, 
12  sic positum servabis onus, ne forte sub ala 
13  fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum, 
14  ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae, 
15  ut cum pilleolo soleas conviva tribulis. 
16  ne volgo narres te sudavisse ferendo 
17  carmina quae possint oculos aurisque morari 
18  Caesaris. oratus multa prece nitere porro. 
19  vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas. 

epist. i xiv · versus heroi · vilice silvarum et mihi me reddentis agelli...


1  Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, 
2  quem tu fastidis, habitatum quinque focis et 
3  quinque bonos solitum Variam dimittere patres, 
4  certemus, spinas animone ego fortius an tu 
5  evellas agro, et melior sit Horatius an res. 
6  me quamvis Lamiae pietas et cura moratur 
7  fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis 
8  insolabiliter, tamen istuc mens animusque 
9  fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra. 
10  rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum: 
11  cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. 
12  stultus uterque locum inmeritum causatur inique: 
13  in culpa est animus, qui se non effugit umquam. 
14  tu mediastinus tacita prece rura petebas, 
15  nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: 
16  me constare mihi scis et discedere tristem, 
17  quandocumque trahunt invisa negotia Romam. 
18  non eadem miramur; eo disconvenit inter 
19  meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua 
20  credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit 
21  quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina 
22  incutiunt urbis desiderium, video, et quod 
23  angulus iste feret piper et tus ocius uva 
24  nec vicina subest vinum praebere taberna 
25  quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius 
26  ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges 
27  iampridem non tacta ligonibus arva bovemque 
28  disiunctum curas et strictis frondibus exples; 
29  addit opus pigro rivus, si decidit imber, 
30  multa mole docendus aprico parcere prato. 
31  nunc age quid nostrum concentum dividat audi. 
32  quem tenues decuere togae nitidique capilli, 
33  quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci, 
34  quem bibulum liquidi media de luce Falerni, 
35  cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba; 
36  nec lusisse pudet, sed non incidere ludum. 
37  non istic obliquo oculo mea commoda quisquam 
38  limat, non odio obscuro morsuque venenat: 
39  rident vicini glaebas et saxa moventem. 
40  cum servis urbana diaria rodere mavis, 
41  horum tu in numerum voto ruis: invidet usum 
42  lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. 
43  optat ephippia bos piger, optat arare caballus: 
44  quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem. 

epist. i xv · versus heroi · quae sit hiems veliae, quod caelum, vala, salerni...


1  Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, 
2  quorum hominum regio et qualis via – nam mihi Baias 
3  Musa supervacuas Antonius, et tamen illis 
4  me facit invisum, gelida cum perluor unda 
5  per medium frigus. sane murteta relinqui 
6  dictaque cessantem nervis elidere morbum 
7  sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris 
8  qui caput et stomachum supponere fontibus audent 
9  Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. 
10  mutandus locus est et deversoria nota 
11  praeteragendus equus. ‘quo tendis? non mihi Cumas 
12  est iter aut Baias’ laeva stomachosus habena 
13  dicet eques; sed equi frenato est auris in ore – 
14  maior utrum populum frumenti copia pascat, 
15  collectosne bibant imbris puteosne perennis 
16  iugis aquae – nam vina nihil moror illius orae. 
17  rure meo possum quidvis perferre patique: 
18  ad mare cum veni, generosum et lene requiro, 
19  quod curas abigat, quod cum spe divite manet 
20  in venas animumque meum, quod verba ministret, 
21  quod me Lucanae iuvenem commendet amicae – 
22  tractus uter pluris lepores, uter educet apros; 
23  utra magis piscis et echinos aequora celent, 
24  pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, 
25  scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. 
26  Maenius, ut rebus maternis atque paternis 
27  fortiter absumptis urbanus coepit haberi, 
28  scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, 
29  inpransus non qui civem dignosceret hoste, 
30  quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, 
31  pernicies et tempestas barathrumque macelli, 
32  quidquid quaesierat ventri donabat avaro. 
33  hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil 
34  aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi 
35  vilis et agninae – tribus ursis quod satis esset – 
36  scilicet ut ventres lamna candente nepotum 
37  diceret urendos correctus Bestius. idem, 
38  quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne 
39  verterat in fumum et cinerem, ‘non hercule miror’ 
40  aiebat, ‘siqui comedunt bona, cum sit obeso 
41  nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.’ 
42  nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo, 
43  cum res deficiunt, satis inter vilia fortis; 
44  verum ubi quid melius contingit et unctius, idem 
45  vos sapere et solos aio bene vivere, quorum 
46  conspicitur nitidis fundata pecunia villis. 

epist. i xvi · versus heroi · ne perconteris, fundus meus, optime quincti...


1  Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, 
2  arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, 
3  pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, 
4  scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. 
5  continui montes si dissocientur opaca 
6  valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol, 
7  laevum discedens curru fugiente vaporet, 
8  temperiem laudes. quid si rubicunda benigni 
9  corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex 
10  multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra? 
11  dicas adductum propius frondere Tarentum. 
12  fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec 
13  frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus, 
14  infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. 
15  hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae 
16  incolumem tibi me praestant septembribus horis. 
17  tu recte vivis, si curas esse quod audis. 
18  iactamus iam pridem omnis te Roma beatum; 
19  sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas 
20  neve putes alium sapiente bonoque beatum 
21  neu, si te populus sanum recteque valentem 
22  dictitet, occultam febrem sub tempus edendi 
23  dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. 
24  stultorum incurata pudor malus ulcera celat. 
25  siquis bella tibi terra pugnata marique 
26  dicat et his verbis vacuas permulceat auris: 
27  ‘tene magis salvum populus velit an populum tu, 
28  servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi 
29  Iuppiter,’ Augusti laudes agnoscere possis: 
30  cum pateris sapiens emendatusque vocari, 
31  respondesne tuo, dic sodes, nomine? ‘nempe 
32  vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.' 
33  qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si 
34  detulerit fasces indigno, detrahet idem. 
35  ‘pone, meum est,’ inquit: pono tristisque recedo. 
36  idem si clamet furem, neget esse pudicum, 
37  contendat laqueo collum pressisse paternum, 
38  mordear opprobriis falsis mutemque colores? 
39  falsus honor iuvat et mendax infamia terret 
40  quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis? 
41  ‘qui consulta patrum, qui leges iuraque servat, 
42  quo multae magnaeque secantur iudice lites, 
43  quo res sponsore et quo causae teste tenentur.’ 
44  sed videt hunc omnis domus et vicinia tota 
45  introrsum turpem, speciosum pelle decora. 
46  ‘nec furtum feci nec fugi’ si mihi dicat 
47  servus, ‘habes pretium, loris non ureris,’ aio. 
48  non hominem occidi. non pasces in cruce corvos. 
49  ‘sum bonus et frugi.’ renuit negitatque Sabellus. 
50  cautus enim metuit foveam lupus accipiterque 
51  suspectos laqueos et opertum miluus hamum: 
52  oderunt peccare boni virtutis amore. 
53  tu nihil admittes in te formidine poenae: 
54  sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. 
55  nam de mille fabae modiis cum surripis unum, 
56  damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto. 
57  vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, 
58  quandocumque deos vel porco vel bove placat, 
59  ‘Iane pater’ clare, clare cum dixit ‘Apollo’, 
60  labra movet metuens audiri: ‘pulchra Laverna, 
61  da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, 
62  noctem peccatis et fraudibus obice nubem.’ 
63  qui melior servo, qui liberior sit avarus, 
64  in triviis fixum cum se demittit ob assem, 
65  non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro 
66  qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam. 
67  perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui 
68  semper in augenda festinat et obruitur re. 
69  ‘vendere cum possis captivum, occidere noli: 
70  serviet utiliter; sine pascat durus aretque, 
71  naviget ac mediis hiemet mercator in undis, 
72  annonae prosit, portet frumenta penusque.’ 
73  vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu, 
74  rector Thebarum, quid me perferre patique 
75  indignum coges?’ ‘adimam bona.’ ‘nempe pecus, rem, 
76  lectos, argentum: tollas licet.’ ‘in manicis et 
77  compedibus saevo te sub custode tenebo.’ 
78  ‘ipse deus, simulatque volam, me solvet.’ opinor, 
79  hoc sentit ‘moriar’. mors ultima linea rerum est. 

epist. i xvii · versus heroi · quamvis, scaeva, satis per te tibi consulis et scis...


1  Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, 
2  quo tandem pacto deceat maioribus uti, 
3  disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si 
4  caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid 
5  et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. 
6  si te grata quies et primam somnus in horam 
7  delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, 
8  si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; 
9  nam neque divitibus contingunt gaudia solis 
10  nec vixit male, qui natus moriensque fefellit: 
11  si prodesse tuis pauloque benignius ipsum 
12  te tractare voles, accedes siccus ad unctum. 
13  ‘si pranderet holus patienter, regibus uti 
14  nollet Aristippus.’ ‘si sciret regibus uti, 
15  fastidiret holus, qui me notat.’ utrius horum 
16  verba probes et facta, doce, vel iunior audi, 
17  cur sit Aristippi potior sententia. namque 
18  mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: 
19  ‘scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et 
20  splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex, 
21  officium facio: tu poscis vilia – verum 
22  dante minor, quamvis fers te nullius egentem.’ 
23  omnis Aristippum decuit color et status et res, 
24  temptantem maiora, fere praesentibus aequum. 
25  contra, quem duplici panno patientia velat, 
26  mirabor, vitae via si conversa decebit. 
27  alter purpureum non exspectabit amictum, 
28  quidlibet indutus celeberrima per loca vadet 
29  personamque feret non inconcinnus utramque; 
30  alter Mileti textam cane peius et angui 
31  vitabit chlanidem, morietur frigore, si non 
32  rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. 
33  res gerere et captos ostendere civibus hostis 
34  attingit solium Iovis et caelestia temptat: 
35  principibus placuisse viris non ultima laus est. 
36  ‘non cuivis homini contingit adire Corinthum.’ 
37  sedit qui timuit, ne non succederet. ‘esto. 
38  quid? qui pervenit, fecitne viriliter?’ atqui 
39  hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret 
40  ut parvis animis et parvo corpore maius, 
41  hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est, 
42  aut decus et pretium recte petit experiens vir. 
43  coram rege suo de paupertate tacentes 
44  plus poscente ferent – distat, sumasne pudenter 
45  an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons. 
46  ‘indotata mihi soror est, paupercula mater 
47  et fundus nec vendibilis nec pascere firmus’ 
48  qui dicit, clamat: ‘victum date.’ succinit alter: 
49  ‘et mihi.’ dividuo findetur munere quadra. 
50  sed tacitus pasci si posset corvus, haberet 
51  plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. 
52  Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum 
53  qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris 
54  aut cistam effractam et subducta viatica plorat, 
55  nota refert meretricis acumina, saepe catellam, 
56  saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox 
57  nulla fides damnis verisque doloribus adsit. 
58  nec semel inrisus triviis attollere curat 
59  fracto crure planum. licet illi plurima manet 
60  lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: 
61  ‘credite, non ludo; crudeles, tollite claudum’: 
62  ‘quaere peregrinum’ vicinia rauca reclamat. 

epist. i xviii · versus heroi · si bene te novi, metues, liberrime lolli...


1  Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, 
2  scurrantis speciem praebere, professus amicum. 
3  ut matrona meretrici dispar erit atque 
4  discolor, infido scurrae distabit amicus. 
5  est huic diversum vitio vitium prope maius, 
6  asperitas agrestis et inconcinna gravisque, 
7  quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, 
8  dum volt libertas dici mera veraque virtus. 
9  virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. 
10  alter in obsequium plus aequo pronus et imi 
11  derisor lecti sic nutum divitis horret, 
12  sic iterat voces et verba cadentia tollit, 
13  ut puerum saevo credas dictata magistro 
14  reddere vel partis mimum tractare secundas; 
15  alter rixatur de lana saepe caprina, 
16  propugnat nugis armatus: ‘scilicet ut non 
17  sit mihi prima fides?’ et ‘vere quod placet ut non 
18  acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.’ 
19  ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus; 
20  Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. 
21  quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat, 
22  gloria quem supra vires et vestit et unguit, 
23  quem tenet argenti sitis inportuna famesque, 
24  quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, 
25  saepe decem vitiis instructior, odit et horret, 
26  aut, si non odit, regit ac veluti pia mater 
27  plus quam se sapere et virtutibus esse priorem 
28  volt et ait prope vera: ‘meae – contendere noli – 
29  stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est: 
30  arta decet sanum comitem toga: desine mecum 
31  certare.’ Eutrapelus cuicumque nocere volebat 
32  vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam 
33  cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, 
34  dormiet in lucem, scorto postponet honestum 
35  officium, nummos alienos pascet, ad imum 
36  Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum. 
37  arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, 
38  conmissumque teges et vino tortus et ira. 
39  nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, 
40  nec, cum venari volet ille, poemata panges. 
41  gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque 
42  Zethi dissiluit, donec suspecta severo 
43  conticuit lyra. fraternis cessisse putatur 
44  moribus Amphion: tu cede potentis amici 
45  lenibus imperiis, quotiensque educet in agros 
46  Aetolis onerata plagis iumenta canesque, 
47  surge et inhumanae senium depone Camenae, 
48  cenes ut pariter pulmenta laboribus empta: 
49  Romanis sollemne viris opus, utile famae 
50  vitaeque et membris, praesertim cum valeas et 
51  vel cursu superare canem vel viribus aprum 
52  possis. adde, virilia quod speciosius arma 
53  non est qui tractet: scis, quo clamore coronae 
54  proelia sustineas campestria. denique saevam 
55  militiam puer et Cantabrica bella tulisti 
56  sub duce, qui templis Parthorum signa refigit 
57  nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis. 
58  ac ne te retrahas et inexcusabilis absis: 
59  quamvis nil extra numerum fecisse modumque 
60  curas, interdum nugaris rure paterno: 
61  partitur lintres exercitus, Actia pugna 
62  te duce per pueros hostili more refertur; 
63  adversarius est frater, lacus Hadria, donec 
64  alterutrum velox Victoria fronde coronet. 
65  consentire suis studiis qui crediderit te, 
66  fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. 
67  protinus ut moneam – siquid monitoris eges – tu 
68  quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto. 
69  percontatorem fugito; nam garrulus idem est 
70  nec retinent patulae conmissa fideliter aures 
71  et semel emissum volat inrevocabile verbum. 
72  non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve 
73  intra marmoreum venerandi limen amici, 
74  ne dominus pueri pulchri caraeve puellae 
75  munere te parvo beet aut incommodus angat. 
76  qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox 
77  incutiant aliena tibi peccata pudorem. 
78  fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo 
79  quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, 
80  ut penitus notum, si temptent crimina, serves 
81  tuterisque tuo fidentem praesidio: qui 
82  dente Theonino cum circumroditur, ecquid 
83  ad te post paulo ventura pericula sentis? 
84  nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, 
85  et neglecta solent incendia sumere vires. 
86  dulcis inexpertis cultura potentis amici: 
87  expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est, 
88  hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. 
89  oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, 
90  sedatum celeres, agilem navumque remissi; 
91  oderunt porrecta negantem pocula, quamvis 
92  nocturnos iures te formidare tepores. 
93  deme supercilio nubem: plerumque modestus 
94  occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. 
95  inter cuncta leges et percontabere doctos, 
96  qua ratione queas traducere leniter aevum, 
97  num te semper inops agitet vexetque cupido, 
98  num pavor et rerum mediocriter utilium spes, 
99  virtutem doctrina paret naturane donet, 
100  quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, 
101  quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum 
102  an secretum iter et fallentis semita vitae. 
103  me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, 
104  quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 
105  quid sentire putas, quid credis, amice, precari? 
106  ‘sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam 
107  quod superest aevi, siquid superesse volunt di; 
108  sit bona librorum et provisae frugis in annum 
109  copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.’ 
110  sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert: 
111  det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo. 

epist. i xix · versus heroi · prisco si credis, maecenas docte, cratino...


1  Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, 
2  nulla placere diu nec vivere carmina possunt, 
3  quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos 
4  adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas, 
5  vina fere dulces oluerunt mane Camenae. 
6  laudibus arguitur vini vinosus Homerus: 
7  Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma 
8  prosiluit dicenda. ‘forum putealque Libonis 
9  mandabo siccis, adimam cantare severis;’ 
10  hoc simul edixi, non cessavere poetae 
11  nocturno certare mero, putere diurno. 
12  quid? siquis voltu torvo ferus et pede nudo 
13  exiguaeque togae simulet textore Catonem, 
14  virtutemne repraesentet moresque Catonis? 
15  rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, 
16  dum studet urbanus tenditque disertus haberi. 
17  decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi 
18  pallerem casu, biberent exsangue cuminum. 
19  o imitatores, servom pecus, ut mihi saepe 
20  bilem, saepe iocum vestri movere tumultus! 
21  libera per vacuum posui vestigia princeps, 
22  non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet, 
23  dux reget examen. Parios ego primus iambos 
24  ostendi Latio, numeros animosque secutus 
25  Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. 
26  ac ne me foliis ideo brevioribus ornes, 
27  quod timui mutare modos et carminis artem: 
28  temperat Archilochi musam pede mascula Sappho, 
29  temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, 
30  nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, 
31  nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. 
32  hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus 
33  volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem 
34  ingenuis oculisque legi manibusque teneri. 
35  scire velis, mea cur ingratus opuscula lector 
36  laudet ametque domi, premat extra limen iniquus: 
37  non ego ventosae plebis suffragia venor 
38  inpensis cenarum et tritae munere vestis; 
39  non ego nobilium scriptorum auditor et ultor 
40  grammaticas ambire tribus et pulpita dignor. 
41  hinc illae lacrimae. ‘spissis indigna theatris 
42  scripta pudet recitare et nugis addere pondus’ 
43  si dixi, ‘rides’ ait ‘et Iovis auribus ista 
44  servas; fidis enim manare poetica mella 
45  te solum, tibi pulcher.’ ad haec ego naribus uti 
46  formido et, luctantis acuto ne secer ungui, 
47  ‘displicet iste locus’ clamo et diludia posco. 
48  ludus enim genuit trepidum certamen et iram, 
49  ira truces inimicitias et funebre bellum. 

epist. i xx · versus heroi · vortumnum ianumque, liber, spectare videris...


1  Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris, 
2  scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus; 
3  odisti clavis et grata sigilla pudico, 
4  paucis ostendi gemis et communia laudas, 
5  non ita nutritus: fuge quo descendere gestis. 
6  non erit emisso reditus tibi. ‘quid miser egi? 
7  quid volui?’ dices, ubi quid te laeserit; et scis 
8  in breve te cogi, cum plenus languet amator. 
9  quodsi non odio peccantis desipit augur, 
10  carus eris Romae, donec te deserat aetas: 
11  contrectatus ubi manibus sordescere volgi 
12  coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis 
13  aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam. 
14  ridebit monitor non exauditus, ut ille 
15  qui male parentem in rupis protrusit asellum 
16  iratus; quis enim invitum servare laboret? 
17  hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem 
18  occupet extremis in vicis balba senectus. 
19  cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris, 
20  me libertino natum patre et in tenui re 
21  maiores pinnas nido extendisse loqueris, 
22  ut, quantum generi demas, virtutibus addas; 
23  me primis urbis belli placuisse domique, 
24  corporis exigui, praecanum, solibus aptum, 
25  irasci celerem, tamen ut placabilis essem. 
26  forte meum siquis te percontabitur aevum, 
27  me quater undenos sciat inplevisse Decembris, 
28  conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno. 

epist. ii i · versus heroi · cum tot sustineas et tanta negotia solus...


1  Cum tot sustineas et tanta negotia solus, 
2  res Italas armis tuteris, moribus ornes, 
3  legibus emendes, in publica commoda peccem, 
4  si longo sermone morer tua tempora, Caesar. 
5  Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, 
6  post ingentia facta deorum in templa recepti, 
7  dum terras hominumque colunt genus, aspera bella 
8  conponunt, agros adsignant, oppida condunt, 
9  ploravere suis non respondere favorem 
10  speratum meritis. diram qui contudit hydram 
11  notaque fatali portenta labore subegit, 
12  comperit invidiam supremo fine domari. 
13  urit enim fulgore suo qui praegravat artis 
14  infra se positas; exstinctus amabitur idem: 
15  praesenti tibi maturos largimur honores 
16  iurandasque tuum per numen ponimus aras, 
17  nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. 
18  sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno 
19  te nostris ducibus, te Grais anteferendo, 
20  cetera nequaquam simili ratione modoque 
21  aestimat et, nisi quae terris semota suisque 
22  temporibus defuncta videt, fastidit et odit, 
23  sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, 
24  quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum 
25  vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, 
26  pontificum libros, annosa volumina vatum 
27  dictitet Albano Musas in monte locutas. 
28  si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque 
29  scripta vel optima, Romani pensantur eadem 
30  scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 
31  nil intra est olea, nil extra est in nuce duri; 
32  venimus ad summum fortunae: pingimus atque 
33  psallimus et luctamur Achivis doctius unctis. 
34  si meliora dies, ut vina, poemata reddit, 
35  scire velim, chartis pretium quotus adroget annus. 
36  scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter 
37  perfectos veteresque referri debet an inter 
38  vilis atque novos? excludat iurgia finis. 
39  ‘est vetus atque probus, centum qui perficit annos.’ 
40  quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, 
41  inter quos referendus erit? veteresne poetas 
42  an quos et praesens et postera respuat aetas? 
43  ‘iste quidem veteres inter ponetur honeste, 
44  qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.’ 
45  utor permisso caudaeque pilos ut equinae 
46  paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, 
47  dum cadat elusus ratione ruentis acervi 
48  qui redit ad fastus et virtutem aestimat annis 
49  miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. 
50  Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 
51  ut critici dicunt, leviter curare videtur 
52  quo promissa cadant et somnia Pythagorea; 
53  Naevius in manibus non est et mentibus haeret 
54  paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema. 
55  ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert 
56  Pacuvius docti famam senis, Accius alti, 
57  dicitur Afrani toga convenisse Menandro, 
58  Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, 
59  vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. 
60  hos ediscit et hos arto stipata theatro 
61  spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas 
62  ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. 
63  interdum volgus rectum videt, est ubi peccat: 
64  si veteres ita miratur laudatque poetas, 
65  ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat; 
66  si quaedam nimis antique, si pleraque dure 
67  dicere credit eos, ignave multa fatetur, 
68  et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo. 
69  non equidem insector delendave carmina Livi 
70  esse reor, memini quae plagosum mihi parvo 
71  Orbilium dictare; sed emendata videri 
72  pulchraque et exactis minimum distantia miror. 
73  inter quae verbum emicuit si forte decorum, 
74  si versus paulo concinnior unus et alter, 
75  iniuste totum ducit venditque poema. 
76  indignor quicquam reprendi, non quia crasse 
77  conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper, 
78  nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci. 
79  recte necne crocum floresque perambulet Attae 
80  fabula si dubitem, clament periisse pudorem 
81  cuncti paene patres, ea cum reprendere coner, 
82  quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit: 
83  vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, 
84  vel quia turpe putant parere minoribus et quae 
85  inberbes didicere, senes perdenda fateri. 
86  iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, 
87  quod mecum ignorat, solus volt scire videri, 
88  ingeniis non ille favet plauditque sepultis, 
89  nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit. 
90  quod si tam Graecis novitas invisa fuisset 
91  quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet 
92  quod legeret tereretque viritim publicus usus? 
93  ut primum positis nugari Graecia bellis 
94  coepit et in vitium fortuna labier aequa, 
95  nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 
96  marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, 
97  suspendit picta voltum mentemque tabella, 
98  nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; 
99  sub nutrice puella velut si luderet infans, 
100  quod cupide petiit, mature plena reliquit. 
101  [quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?] 
102  hoc paces habuere bonae ventique secundi. 
103  Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa 
104  mane domo vigilare, clienti promere iura, 
105  cautos nominibus rectis expendere nummos, 
106  maiores audire, minori dicere per quae 
107  crescere res posset, minui damnosa libido. 
108  mutavit mentem populus levis et calet uno 
109  scribendi studio: pueri patresque severi 
110  fronde comas vincti cenant et carmina dictant. 
111  ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, 
112  invenior Parthis mendacior et prius orto 
113  sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. 
114  navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro 
115  non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est 
116  promittunt medici, tractant fabrilia fabri: 
117  scribimus indocti doctique poemata passim. 
118  hic error tamen et levis haec insania quantas 
119  virtutes habeat, sic collige: vatis avarus 
120  non temere est animus: versus amat, hoc studet unum; 
121  detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; 
122  non fraudem socio puerove incogitat ullam 
123  pupillo; vivit siliquis et pane secundo, 
124  militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, 
125  si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. 
126  os tenerum pueri balbumque poeta figurat, 
127  torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem, 
128  mox etiam pectus praeceptis format amicis, 
129  asperitatis et invidiae corrector et irae; 
130  recte facta refert, orientia tempora notis 
131  instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. 
132  castis cum pueris ignara puella mariti 
133  disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? 
134  poscit opem chorus et praesentia numina sentit, 
135  caelestis inplorat aquas docta prece blandus, 
136  avertit morbos, metuenda pericula pellit, 
137  inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum: 
138  carmine di superi placantur, carmine Manes. 
139  agricolae prisci, fortes parvoque beati, 
140  condita post frumenta levantes tempore festo 
141  corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem 
142  cum sociis operum et pueris et coniuge fida 
143  Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, 
144  floribus et vino Genium memorem brevis aevi. 
145  Fescennina per hunc inventa licentia morem 
146  versibus alternis opprobria rustica fudit, 
147  libertasque recurrentis accepta per annos 
148  lusit amabiliter, donec iam saevos apertam 
149  in rabiem coepit verti iocus et per honestas 
150  ire domos inpune minax. doluere cruento 
151  dente lacessiti; fuit intactis quoque cura 
152  condicione super communi; quin etiam lex 
153  poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam 
154  describi: vertere modum, formidine fustis 
155  ad bene dicendum delectandumque redacti. 
156  Graecia capta ferum victorem cepit et artis 
157  intulit agresti Latio. sic horridus ille 
158  defluxit numerus Saturnius et grave virus 
159  munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum 
160  manserunt hodieque manent vestigia ruris. 
161  serus enim Graecis admovit acumina chartis 
162  et post Punica bella quietus quaerere coepit, 
163  quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent. 
164  temptavit quoque rem si digne vertere posset, 
165  et placuit sibi, natura sublimis et acer; 
166  nam spirat tragicum satis et feliciter audet; 
167  sed turpem putat inscite metuitque lituram. 
168  creditur, ex medio quia res accersit, habere 
169  sudoris minimum, sed habet comoedia tanto 
170  plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus 
171  quo pacto partis tutetur amantis ephebi, 
172  ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, 
173  quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, 
174  quam non adstricto percurrat pulpita socco. 
175  gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 
176  securus, cadat an recto stet fabula talo. 
177  quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru, 
178  exanimat lentus spectator, sedulus inflat: 
179  sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum 
180  subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me 
181  palma negata macrum, donata reducit opimum. 
182  saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, 
183  quod numero plures, virtute et honore minores, 
184  indocti stolidique et depugnare parati, 
185  si discordet eques, media inter carmina poscunt 
186  aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet. 
187  verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas 
188  omnis ad incertos oculos et gaudia vana. 
189  quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas, 
190  dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; 
191  mox trahitur manibus regum fortuna retortis, 
192  esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, 
193  captivum portatur ebur, captiva Corinthus. 
194  si foret in terris, rideret Democritus, seu 
195  diversum confusa genus panthera camelo 
196  sive elephans albus volgi converteret ora; 
197  spectaret populum ludis attentius ipsis, 
198  ut sibi praebentem nimio spectacula plura; 
199  scriptores autem narrare putaret asello 
200  fabellam surdo. nam quae pervincere voces 
201  evaluere sonum, referunt quem nostra theatra? 
202  Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum: 
203  tanto cum strepitu ludi spectantur et artes 
204  divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor 
205  cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae. 
206  ‘dixit adhuc aliquid?’ ‘nil sane.’ ‘quid placet ergo?’ 
207  ‘lana Tarentino violas imitata veneno.’ 
208  ac ne forte putes me quae facere ipse recusem, 
209  cum recte tractent alii, laudare maligne: 
210  ille per extentum funem mihi posse videtur 
211  ire poeta meum qui pectus inaniter angit, 
212  inritat, mulcet, falsis terroribus inplet, 
213  ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. 
214  verum age et his, qui se lectori credere malunt 
215  quam spectatoris fastidia ferre superbi, 
216  curam redde brevem, si munus Apolline dignum 
217  vis conplere libris et vatibus addere calcar, 
218  ut studio maiore petant Helicona virentem. 
219  multa quidem nobis facimus mala saepe poetae – 
220  ut vineta egomet caedam mea – cum tibi librum 
221  sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum 
222  siquis amicorum est ausus reprehendere versum; 
223  cum loca iam recitata revolvimus inrevocati; 
224  cum lamentamur non adparere labores 
225  nostros et tenui deducta poemata filo; 
226  cum speramus eo rem venturam, ut simul atque 
227  carmina rescieris nos fingere, commodus ultro 
228  arcessas et egere vetes et scribere cogas. 
229  sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis 
230  aedituos habeat belli spectata domique 
231  virtus, indigno non committenda poetae. 
232  gratus Alexandro regi magno fuit ille 
233  Choerilus, incultis qui versibus et male natis 
234  rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos. 
235  sed veluti tractata notam labemque remittunt 
236  atramenta, fere scriptores carmine foedo 
237  splendida facta linunt. idem rex ille, poema 
238  qui tam ridiculum tam care prodigus emit, 
239  edicto vetuit, nequis se praeter Apellen 
240  pingeret aut alius Lysippo duceret aera 
241  fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi 
242  iudicium subtile videndis artibus illud 
243  ad libros et ad haec Musarum dona vocares, 
244  Boeotum in crasso iurares aere natum. 
245  at neque dedecorant tua de se iudicia atque 
246  munera quae multa dantis cum laude tulerunt 
247  dilecti tibi Vergilius Variusque poetae 
248  nec magis expressi voltus per aenea signa 
249  quam per vatis opus mores animique virorum 
250  clarorum adparent. nec sermones ego mallem 
251  repentis per humum quam res conponere gestas 
252  terrarumque situs et flumina dicere et arces 
253  montibus inpositas et barbara regna tuisque 
254  auspiciis totum confecta duella per orbem 
255  claustraque custodem pacis cohibentia Ianum 
256  et formidatam Parthis te principe Romam, 
257  si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom 
258  carmen maiestas recipit tua nec meus audet 
259  rem temptare pudor quam vires ferre recusent. 
260  sedulitas autem, stulte quem diligit, urget, 
261  praecipue cum se numeris commendat et arte. 
262  discit enim citius meminitque libentius illud 
263  quod quis deridet quam quod probat et veneratur. 
264  nil moror officium quod me gravat ac neque ficto 
265  in peius voltu proponi cereus usquam 
266  nec prave factis decorari versibus opto, 
267  ne rubeam pingui donatus munere et una 
268  cum scriptore meo capsa porrectus operta 
269  deferar in vicum vendentem tus et odores 
270  et piper et quidquid chartis amicitur ineptis. 

epist. ii ii · versus heroi · flore, bono claroque fidelis amice neroni...


1  Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, 
2  siquis forte velit puerum tibi vendere natum 
3  Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: ‘hic et 
4  candidus et talos a vertice pulcher ad imos 
5  fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 
6  verna ministeriis ad nutus aptus erilis, 
7  litterulis Graecis imbutus, idoneus arti 
8  cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda; 
9  quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti. 
10  multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo 
11  laudat venalis qui volt extrudere merces: 
12  res urget me nulla; meo sum pauper in aere. 
13  nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me 
14  quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, 
15  in scalis latuit metuens pendentis habenae,’ 
16  des nummos, excepta nihil te si fuga laedat: 
17  ille ferat pretium poenae securus, opinor. 
18  prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex: 
19  insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? 
20  dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 
21  talibus officiis prope mancum, ne mea saevus 
22  iurgares ad te quod epistula nulla rediret. 
23  quid tum profeci, mecum facientia iura 
24  si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod 
25  exspectata tibi non mittam carmina mendax. 
26  Luculli miles collecta viatica multis 
27  aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem 
28  perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti 
29  iratus pariter, ieiunis dentibus acer, 
30  praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 
31  summe munito et multarum divite rerum. 
32  clarus ob id factum donis ornatur honestis 
33  accipit et bis dena super sestertia nummum. 
34  forte sub hoc tempus castellum evertere praetor 
35  nescio quod cupiens hortari coepit eundem 
36  verbis quae timido quoque possent addere mentem: 
37  ‘i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, 
38  grandia laturus meritorum praemia. quid stas?’ 
39  post haec ille catus, quantumvis rusticus, ‘ibit, 
40  ibit eo quo vis qui zonam perdidit’ inquit. 
41  Romae nutriri mihi contigit atque doceri, 
42  iratus Grais quantum nocuisset Achilles. 
43  adiecere bonae paulo plus artis Athenae, 
44  scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum 
45  atque inter silvas Academi quaerere verum. 
46  dura sed emovere loco me tempora grato 
47  civilisque rudem belli tulit aestus in arma 
48  Caesaris Augusti non responsura lacertis. 
49  unde simul primum me dimisere Philippi, 
50  decisis humilem pinnis inopemque paterni 
51  et laris et fundi paupertas inpulit audax 
52  ut versus facerem; sed quod non desit habentem 
53  quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, 
54  ni melius dormire putem quam scribere versus? 
55  singula de nobis anni praedantur euntes: 
56  eripuere iocos, venerem, convivia, ludum; 
57  tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? 
58  denique non omnes eadem mirantur amantque: 
59  carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 
60  ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 
61  tres mihi convivae prope dissentire videntur 
62  poscentes vario multum diversa palato: 
63  quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter; 
64  quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. 
65  praeter cetera me Romaene poemata censes 
66  scribere posse inter tot curas totque labores? 
67  hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis 
68  omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, 
69  hic extremo in Aventino, visendus uterque; 
70  intervalla vides humane commoda. ‘verum 
71  purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’ 
72  festinat calidus mulis gerulisque redemptor, 
73  torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, 
74  tristia robustis luctantur funera plaustris, 
75  hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: 
76  i nunc et versus tecum meditare canoros. 
77  scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, 
78  rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: 
79  tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 
80  vis canere et contracta sequi vestigia vatum? 
81  ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas 
82  et studiis annos septem dedit insenuitque 
83  libris et curis, statua taciturnius exit 
84  plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum 
85  fluctibus in mediis et tempestatibus urbis 
86  verba lyrae motura sonum conectere digner? 
87  frater erat Romae consulti rhetor, ut alter 
88  alterius sermone meros audiret honores, 
89  Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. 
90  qui minus argutos vexat furor iste poetas? 
91  carmina compono, hic elegos: mirabile visu 
92  caelatumque novem Musis opus. adspice primum, 
93  quanto cum fastu, quanto molimine circum– 
94  spectemus vacuam Romanis vatibus aedem; 
95  mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, 
96  quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam: 
97  caedimur et totidem plagis consumimus hostem 
98  lento Samnites ad lumina prima duello; 
99  discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? 
100  quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, 
101  fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. 
102  multa fero, ut placem genus inritabile vatum, 
103  cum scribo et supplex populi suffragia capto; 
104  idem finitis studiis et mente recepta 
105  obturem patulas inpune legentibus auris. 
106  ridentur mala qui conponunt carmina; verum 
107  gaudent scribentes et se venerantur et ultro, 
108  si taceas, laudant quidquid scripsere beati. 
109  at qui legitimum cupiet fecisse poema, 
110  cum tabulis animum censoris sumet honesti: 
111  audebit, quaecumque parum splendoris habebunt 
112  et sine pondere erunt et honore indigna ferentur 
113  verba movere loco, quamvis invita recedant 
114  et versentur adhuc inter penetralia Vestae; 
115  obscurata diu populo bonus eruet atque 
116  proferet in lucem speciosa vocabula rerum, 
117  quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis 
118  nunc situs informis premit et deserta vetustas; 
119  adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. 
120  vemens et liquidus puroque simillimus amni 
121  fundet opes Latiumque beabit divite lingua; 
122  luxuriantia conpescet, nimis aspera sano 
123  levabit cultu, virtute carentia tollet: 
124  ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui 
125  nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. 
126  praetulerim scriptor delirus inersque videri, 
127  dum mea delectent mala me vel denique fallant, 
128  quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, 
129  qui se credebat miros audire tragoedos 
130  in vacuo laetus sessor plausorque theatro, 
131  cetera qui vitae servaret munia recto 
132  more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, 
133  comis in uxorem, posset qui ignoscere servis 
134  et signo laeso non insanire lagoenae, 
135  posset qui rupem et puteum vitare patentem. 
136  hic ubi cognatorum opibus curisque refectus 
137  expulit elleboro morbum bilemque meraco 
138  et redit ad sese, ‘pol me occidistis, amici, 
139  non servastis,’ ait, ‘cui sic extorta voluptas 
140  et demptus per vim mentis gratissimus error.’ 
141  nimirum sapere est abiectis utile nugis 
142  et tempestivum pueris concedere ludum 
143  ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, 
144  sed verae numerosque modosque ediscere vitae. 
145  quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 
146  si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, 
147  narrares medicis: quod quanto plura parasti, 
148  tanto plura cupis, nulline faterier audes? 
149  si volnus tibi monstrata radice vel herba 
150  non fieret levius, fugeres radice vel herba 
151  proficiente nihil curarier: audieras, cui 
152  rem di donarent, illi decedere pravam 
153  stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo 
154  plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? 
155  at si divitiae prudentem reddere possent, 
156  si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, 
157  viveret in terris te siquis avarior uno. 
158  si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, 
159  quaedam, si credis consultis, mancipat usus: 
160  qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, 
161  cum segetes occat tibi mox frumenta daturus, 
162  te dominum sentit. das nummos, accipis uvam, 
163  pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto 
164  paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis 
165  aut etiam supra nummorum milibus emptum. 
166  quid refert, vivas numerato nuper an olim, 
167  emptor Aricini quoniam Veientis et arvi 
168  emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis 
169  sub noctem gelidam lignis calefactat aenum; 
170  sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 
171  limitibus vicina refugit iurgia: tamquam 
172  sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae 
173  nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema 
174  permutet dominos et cedat in altera iura. 
175  sic quia perpetuus nulli datur usus et heres 
176  heredem alterius velut unda supervenit undam, 
177  quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris 
178  saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus 
179  grandia cum parvis, non exorabilis auro? 
180  gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 
181  argentum, vestis Gaetulo murice tinctas 
182  sunt qui non habeant, est qui non curat habere. 
183  cur alter fratrum cessare et ludere et ungui 
184  praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 
185  dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu 
186  silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, 
187  scit Genius, natale comes qui temperat astrum, 
188  naturae deus humanae mortalis, in unum. 
189  quodque caput voltu mutabilis, albus et ater. 
190  utar et ex modico, quantum res poscet, acervo 
191  tollam nec metuam, quid de me iudicet heres, 
192  quod non plura datis invenerit; et tamen idem 
193  scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti 
194  discrepet et quantum discordet parcus avaro. 
195  distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum 
196  invitus facias neque plura parare labores 
197  ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, 
198  exiguo gratoque fruaris tempore raptim. 
199  pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum 
200  nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. 
201  non agimur tumidis velis aquilone secundo, 
202  non tamen adversis aetatem ducimus austris, 
203  viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re 
204  extremi primorum, extremis usque priores. 
205  non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto 
206  cum vitio fugere? caret tibi pectus inani 
207  ambitione? caret mortis formidine et ira? 
208  somnia, terrores magicos, miracula, sagas, 
209  nocturnos lemures portentaque Thessala rides? 
210  natalis grate numeras? ignoscis amicis? 
211  lenior et melior fis accedente senecta? 
212  quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? 
213  vivere si recte nescis, decede peritis. 
214  lusisti satis, edisti satis atque bibisti: 
215  tempus abire tibi est, ne potum largius aequo 
216  rideat et pulset lasciva decentius aetas. 

a. p. i · versus heroi · humano capiti cervicem pictor equinam...


1  Humano capiti cervicem pictor equinam 
2  iungere si velit et varias inducere plumas 
3  undique conlatis membris, ut turpiter atrum 
4  desinat in piscem mulier formosa superne, 
5  spectatum admissi risum teneatis, amici? 
6  credite, Pisones, isti tabulae fore librum 
7  persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae 
8  fingentur species, ut nec pes nec caput uni 
9  reddatur formae. pictoribus atque poetis 
10  quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.’ 
11  scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; 
12  sed non ut placidis coeant inmitia, non ut 
13  serpentes avibus geminentur, tigribus agni. 
14  inceptis gravibus plerumque et magna professis 
15  purpureus, late qui splendeat, unus et alter 
16  adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae 
17  et properantis aquae per amoenos ambitus agros 
18  aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; 
19  sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum 
20  scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes 
21  navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit 
22  institui: currente rota cur urceus exit? 
23  denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum. 
24  maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, 
25  decipimur specie recti: brevis esse laboro, 
26  obscurus fio; sectantem levia nervi 
27  deficiunt animique; professus grandia turget; 
28  serpit humi tutus nimium timidusque procellae: 
29  qui variare cupit rem prodigialiter unam, 
30  delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum: 
31  in vitium ducit culpae fuga, si caret arte. 
32  Aemilium circa ludum faber imus et unguis 
33  exprimet et mollis imitabitur aere capillos, 
34  infelix operis summa, quia ponere totum 
35  nesciet: hunc ego me, si quid componere curem, 
36  non magis esse velim quam naso vivere pravo, 
37  spectandum nigris oculis nigroque capillo. 
38  sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam 
39  viribus et versate diu, quid ferre recusent, 
40  quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res, 
41  nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. 
42  ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, 
43  ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, 
44  pleraque differat et praesens in tempus omittat. 
45  [46] in verbis etiam tenuis cautusque serendis 
46  [45] hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. 
47  dixeris egregie, notum si callida verbum 
48  reddiderit iunctura novum. si forte necesse est 
49  indiciis monstrare recentibus abdita rerum et 
50  fingere cinctutis non exaudita Cethegis, 
51  continget dabiturque licentia sumpta pudenter, 
52  et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si 
53  Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem 
54  Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum 
55  Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca 
56  si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni 
57  sermonem patrium ditaverit et nova rerum 
58  nomina protulerit? licuit semperque licebit 
59  signatum praesente nota producere nomen. 
60  ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 
61  prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, 
62  et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. 
63  debemur morti nos nostraque: sive receptus 
64  terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, 
65  regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 
66  vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, 
67  seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis 
68  doctus iter melius: mortalia facta peribunt, 
69  nedum sermonum stet honos et gratia vivax. 
70  multa renascentur quae iam cecidere cadentque 
71  quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, 
72  quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. 
73  res gestae regumque ducumque et tristia bella 
74  quo scribi possent numero, monstravit Homerus; 
75  versibus inpariter iunctis querimonia primum, 
76  post etiam inclusa est voti sententia compos; 
77  quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, 
78  grammatici certant et adhuc sub iudice lis est; 
79  Archilochum proprio rabies armavit iambo; 
80  hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, 
81  alternis aptum sermonibus et popularis 
82  vincentem strepitus et natum rebus agendis; 
83  Musa dedit fidibus divos puerosque deorum 
84  et pugilem victorem et equum certamine primum 
85  et iuvenum curas et libera vina referre: 
86  descriptas servare vices operumque colores 
87  cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor? 
88  cur nescire pudens prave quam discere malo? 
89  versibus exponi tragicis res comica non volt; 
90  indignatur item privatis ac prope socco 
91  dignis carminibus narrari cena Thyestae: 
92  singula quaeque locum teneant sortita decentem. 
93  interdum tamen et vocem comoedia tollit 
94  iratusque Chremes tumido delitigat ore; 
95  et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, 
96  Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque 
97  proicit ampullas et sesquipedalia verba, 
98  si curat cor spectantis tetigisse querella. 
99  non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto 
100  et quocumque volent animum auditoris agunto. 
101  ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent 
102  humani voltus. si vis me flere, dolendum est 
103  primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent, 
104  Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris, 
105  aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum 
106  voltum verba decent, iratum plena minarum, 
107  ludentem lasciva, severum seria dictu. 
108  format enim natura prius nos intus ad omnem 
109  fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram 
110  aut ad humum maerore gravi deducit et angit: 
111  post effert animi motus interprete lingua. 
112  si dicentis erunt fortunis absona dicta, 
113  Romani tollent equites peditesque cachinnum. 
114  intererit multum, Davosne loquatur an heros, 
115  maturusne senex an adhuc florente iuventa 
116  fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, 
117  mercatorne vagus cultorne virentis agelli, 
118  Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. 
119  aut famam sequere aut sibi convenientia finge 
120  scriptor. honoratum si forte reponis Achillem, 
121  inpiger, iracundus, inexorabilis, acer 
122  iura neget sibi nata, nihil non adroget armis. 
123  sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, 
124  perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes. 
125  siquid inexpertum scaenae conmittis et audes 
126  personam formare novam, servetur ad imum, 
127  qualis ab incepto processerit, et sibi constet. 
128  difficile est proprie communia dicere, tuque 
129  rectius Iliacum carmen deducis in actus 
130  quam si proferres ignota indictaque primus: 
131  publica materies privati iuris erit, si 
132  non circa vilem patulumque moraberis orbem 
133  nec verbo verbum curabis reddere fidus 
134  interpres nec desilies imitator in artum, 
135  unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex, 
136  nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim: 
137  ‘fortunam Priami cantabo et nobile bellum.’ 
138  quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? 
139  parturient montes, nascetur ridiculus mus. 
140  quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 
141  ‘dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae 
142  qui mores hominum multorum vidit et urbes. 
143  non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem 
144  cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 
145  Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim; 
146  nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri 
147  nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo: 
148  semper ad eventum festinat et in medias res 
149  non secus ac notas auditorem rapit et quae 
150  desperat tractata nitescere posse relinquit 
151  atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, 
152  primo ne medium, medio ne discrepet imum. 
153  tu, quid ego et populus mecum desideret, audi, 
154  si plausoris eges aulaea manentis et usque 
155  sessuri, donec cantor ‘vos plaudite’ dicat. 
156  aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, 
157  mobilibusque decor naturis dandus et annis. 
158  reddere qui voces iam scit puer et pede certo 
159  signat humum, gestit paribus conludere et iram 
160  colligit ac ponit temere et mutatur in horas. 
161  inberbis iuvenis, tandem custode remoto, 
162  gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, 
163  cereus in vitium flecti, monitoribus asper, 
164  utilium tardus provisor, prodigus aeris, 
165  sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. 
166  conversis studiis aetas animusque virilis 
167  quaerit opes et amicitias, inservit honori, 
168  conmisisse cavet quod mox mutare laboret. 
169  multa senem circumveniunt incommoda, vel quod 
170  quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 
171  vel quod res omnis timide gelideque ministrat, 
172  dilator, spe longus, iners avidusque futuri, 
173  difficilis, querulus, laudator temporis acti 
174  se puero, castigator censorque minorum. 
175  multa ferunt anni venientes commoda secum, 
176  multa recedentes adimunt: ne forte seniles 
177  mandentur iuveni partes pueroque viriles: 
178  semper in adiunctis aevoque morabitur aptis. 
179  aut agitur res in scaenis aut acta refertur. 
180  segnius inritant animos demissa per aurem 
181  quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae 
182  ipse sibi tradit spectator: non tamen intus 
183  digna geri promes in scaenam multaque tolles 
184  ex oculis, quae mox narret facundia praesens: 
185  ne pueros coram populo Medea trucidet 
186  aut humana palam coquat exta nefarius Atreus 
187  aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. 
188  quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. 
189  neve minor neu sit quinto productior actu 
190  fabula quae posci volt et spectanda reponi. 
191  nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus 
192  inciderit, nec quarta loqui persona laboret. 
193  actoris partis chorus officiumque virile 
194  defendat, neu quid medios intercinat actus 
195  quod non proposito conducat et haereat apte. 
196  ille bonis faveatque et consilietur amice 
197  et regat iratos et amet pacare tumentis, 
198  ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem 
199  iustitiam legesque et apertis otia portis, 
200  ille tegat conmissa deosque precetur et oret, 
201  ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis. 
202  tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque 
203  aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco 
204  adspirare et adesse choris erat utilis atque 
205  nondum spissa nimis complere sedilia flatu; 
206  quo sane populus numerabilis, utpote parvos, 
207  et frugi castusque verecundusque coibat. 
208  postquam coepit agros extendere victor et urbis 
209  latior amplecti murus vinoque diurno 
210  placari Genius festis inpune diebus, 
211  accessit numerisque modisque licentia maior. 
212  indoctus quid enim saperet liberque laborum 
213  rusticus urbano confusus, turpis honesto? 
214  sic priscae motumque et luxuriem addidit arti 
215  tibicen traxitque vagus per pulpita vestem; 
216  sic etiam fidibus voces crevere severis, 
217  et tulit eloquium insolitum facundia praeceps 
218  utiliumque sagax rerum et divina futuri 
219  sortilegis non discrepuit sententia Delphis. 
220  carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 
221  mox etiam agrestis satyros nudavit et asper 
222  incolumi gravitate iocum temptavit eo quod 
223  inlecebris erat et grata novitate morandus 
224  spectator functusque sacris et potus et exlex. 
225  verum ita risores, ita commendare dicacis 
226  conveniet satyros, ita vertere seria ludo, 
227  ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, 
228  regali conspectus in auro nuper et ostro, 
229  migret in obscuras humili sermone tabernas 
230  aut, dum vitat humum, nubis et inania captet. 
231  effutire levis indigna tragoedia versus, 
232  ut festis matrona moveri iussa diebus, 
233  intererit satyris paulum pudibunda protervis. 
234  non ego inornata et dominantia nomina solum 
235  verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo 
236  nec sic enitar tragico differre colori, 
237  ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax 
238  Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, 
239  an custos famulusque dei Silenus alumni. 
240  ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis 
241  speret idem, sudet multum frustraque laboret 
242  ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, 
243  tantum de medio sumptis accedit honoris. 
244  silvis deducti caveant me iudice Fauni, 
245  ne velut innati triviis ac paene forenses 
246  aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam 
247  aut inmunda crepent ignominiosaque dicta. 
248  offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, 
249  nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, 
250  aequis accipiunt animis donantve corona. 
251  syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, 
252  pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit 
253  nomen iambeis, cum senos redderet ictus, 
254  primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, 
255  tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, 
256  spondeos stabilis in iura paterna recepit 
257  commodus et patiens, non ut de sede secunda 
258  cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci 
259  nobilibus trimetris adparet rarus et Enni 
260  in scaenam missos cum magno pondere versus 
261  aut operae celeris nimium curaque carentis 
262  aut ignoratae premit artis crimine turpi. 
263  non quivis videt inmodulata poemata iudex 
264  et data Romanis venia est indigna poetis. 
265  idcircone vager scribamque licenter? an omnis 
266  visuros peccata putem mea, tutus et intra 
267  spem veniae cautus? vitavi denique culpam, 
268  non laudem merui. vos exemplaria Graeca 
269  nocturna versate manu, versate diurna. 
270  at vestri proavi Plautinos et numeros et 
271  laudavere sales, nimium patienter utrumque, 
272  ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos 
273  scimus inurbanum lepido seponere dicto 
274  legitimumque sonum digitis callemus et aure. 
275  ignotum tragicae genus invenisse Camenae 
276  dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, 
277  quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. 
278  post hunc personae pallaeque repertor honestae 
279  Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis 
280  et docuit magnumque loqui nitique cothurno. 
281  successit vetus his comoedia, non sine multa 
282  laude; sed in vitium libertas excidit et vim 
283  dignam lege regi: lex est accepta chorusque 
284  turpiter obticuit sublato iure nocendi. 
285  nil intemptatum nostri liquere poetae 
286  nec minimum meruere decus vestigia Graeca 
287  ausi deserere et celebrare domestica facta 
288  vel qui praetextas vel qui docuere togatas. 
289  nec virtute foret clarisve potentius armis 
290  quam lingua Latium, si non offenderet unum 
291  quemque poetarum limae labor et mora. vos, o 
292  Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non 
293  multa dies et multa litura coercuit atque 
294  praesectum deciens non castigavit ad unguem. 
295  ingenium misera quia fortunatius arte 
296  credit et excludit sanos Helicone poetas 
297  Democritus, bona pars non unguis ponere curat, 
298  non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. 
299  nanciscetur enim pretium nomenque poetae, 
300  si tribus Anticyris caput insanabile numquam 
301  tonsori Licino conmiserit. o ego laevus, 
302  qui purgor bilem sub verni temporis horam. 
303  non alius faceret meliora poemata; verum 
304  nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum 
305  reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; 
306  munus et officium, nil scribens ipse, docebo, 
307  unde parentur opes, quid alat formetque poetam, 
308  quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. 
309  scribendi recte sapere est et principium et fons. 
310  rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae 
311  verbaque provisam rem non invita sequentur. 
312  qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, 
313  quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, 
314  quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 
315  partes in bellum missi ducis, ille profecto 
316  reddere personae scit convenientia cuique. 
317  respicere exemplar vitae morumque iubebo 
318  doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. 
319  interdum speciosa locis morataque recte 
320  fabula nullius veneris, sine pondere et arte, 
321  valdius oblectat populum meliusque moratur 
322  quam versus inopes rerum nugaeque canorae. 
323  Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo 
324  Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. 
325  Romani pueri longis rationibus assem 
326  discunt in partis centum diducere. ‘dicat 
327  filius Albini: si de quincunce remota est 
328  uncia, quid superat? poteras dixisse’. ‘triens’. ‘eu, 
329  rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit? 
330  ‘semis.’ an, haec animos aerugo et cura peculi 
331  cum semel imbuerit, speremus carmina fingi 
332  posse linenda cedro et levi servanda cupresso? 
333  aut prodesse volunt aut delectare poetae 
334  aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. 
335  quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta 
336  percipiant animi dociles teneantque fideles: 
337  omne supervacuum pleno de pectore manat. 
338  ficta voluptatis causa sint proxima veris: 
339  ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi 
340  neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. 
341  centuriae seniorum agitant expertia frugis, 
342  celsi praetereunt austera poemata Ramnes: 
343  omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci 
344  lectorem delectando pariterque monendo. 
345  hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit 
346  et longum noto scriptori prorogat aevum. 
347  sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus: 
348  nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens, 
349  poscentique gravem persaepe remittit acutum, 
350  nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. 
351  verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis 
352  offendar maculis, quas aut incuria fudit 
353  aut humana parum cavit natura. quid ergo est? 
354  ut scriptor si peccat idem librarius usque, 
355  quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus 
356  ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, 
357  sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, 
358  quem bis terve bonum cum risu miror; et idem 
359  indignor, quandoque bonus dormitat Homerus; 
360  verum operi longo fas est obrepere somnum. 
361  ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, 
362  te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; 
363  haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, 
364  iudicis argutum quae non formidat acumen; 
365  haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 
366  o maior iuvenum, quamvis et voce paterna 
367  fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum 
368  tolle memor, certis medium et tolerabile rebus 
369  recte concedi: consultus iuris et actor 
370  causarum mediocris abest virtute diserti 
371  Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, 
372  sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis 
373  non homines, non di, non concessere columnae. 
374  ut gratas inter mensas symphonia discors 
375  et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 
376  offendunt, poterat duci quia cena sine istis: 
377  sic animis natum inventumque poema iuvandis, 
378  si paulum summo decessit, vergit ad imum. 
379  ludere qui nescit, campestribus abstinet armis 
380  indoctusque pilae discive trochive quiescit, 
381  ne spissae risum tollant inpune coronae: 
382  qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni? 
383  liber et ingenuus, praesertim census equestrem 
384  summam nummorum vitioque remotus ab omni. 
385  tu nihil invita dices faciesve Minerva: 
386  id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim 
387  scripseris, in Maeci descendat iudicis auris 
388  et patris et nostras nonumque prematur in annum 
389  membranis intus positis: delere licebit, 
390  quod non edideris, nescit vox missa reverti. 
391  silvestris homines sacer interpresque deorum 
392  caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, 
393  dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; 
394  dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, 
395  saxa movere sono testudinis et prece blanda 
396  ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam, 
397  publica privatis secernere, sacra profanis, 
398  concubitu prohibere vago, dare iura maritis, 
399  oppida moliri, leges incidere ligno. 
400  sic honor et nomen divinis vatibus atque 
401  carminibus venit. post hos insignis Homerus 
402  Tyrtaeusque mares animos in Martia bella 
403  versibus exacuit; dictae per carmina sortes 
404  et vitae monstrata via est et gratia regum 
405  Pieriis temptata modis ludusque repertus 
406  et longorum operum finis: ne forte pudori 
407  sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. 
408  natura fieret laudabile carmen an arte, 
409  quaesitum est: ego nec studium sine divite vena 
410  nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic 
411  altera poscit opem res et coniurat amice. 
412  qui studet optatam cursu contingere metam, 
413  multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, 
414  abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat 
415  tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. 
416  nunc satis est dixisse ‘ego mira poemata pango; 
417  occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est 
418  et quod non didici sane nescire fateri’. 
419  ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 
420  adsentatores iubet ad lucrum ire poeta 
421  dives agris, dives positis in fenore nummis. 
422  si vero est, unctum qui recte ponere possit 
423  et spondere levi pro paupere et eripere artis 
424  litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter– 
425  noscere mendacem verumque beatus amicum. 
426  tu seu donaris seu quid donare voles cui, 
427  nolito ad versus tibi factos ducere plenum 
428  laetitiae; clamabit enim ‘pulchre, bene, recte’, 
429  pallescet, super his etiam stillabit amicis 
430  ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 
431  ut, qui conducti plorant in funere, dicunt 
432  et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic 
433  derisor vero plus laudatore movetur. 
434  reges dicuntur multis urgere culillis 
435  et torquere mero, quem perspexisse laborent 
436  an sit amicitia dignus; si carmina condes, 
437  numquam te fallent animi sub vulpe latentes. 
438  Quintilio siquid recitares, ‘corrige sodes 
439  hoc’ aiebat ‘et hoc’. mulius te posse negares 
440  bis terque expertum frustra: delere iubebat 
441  et male tornatos incudi reddere versus. 
442  si defendere delictum quam vertere malles, 
443  nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, 
444  quin sine rivali teque et tua solus amares. 
445  vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, 
446  culpabit duros, incomptis adlinet atrum 
447  transverso calamo signum, ambitiosa recidet 
448  ornamenta, parum claris lucem dare coget, 
449  arguet ambigue dictum, mutanda notabit: 
450  fiet Aristarchus; non dicet ‘cur ego amicum 
451  offendam in nugis?’ hae nugae seria ducent 
452  in mala derisum semel exceptumque sinistre. 
453  ut mala quem scabies aut morbus regius urget 
454  aut fanaticus error et iracunda Diana, 
455  vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam 
456  qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur. 
457  hic, dum sublimis versus ructatur et errat, 
458  si veluti merulis intentus decidit auceps 
459  in puteum foveamve, licet ‘succurrite’ longum 
460  clamet, ‘io cives’, non sit qui tollere curet. 
461  si curet quis opem ferre et demittere funem, 
462  ‘qui scis, an prudens huc se deiecerit atque 
463  servari nolit?’ dicam Siculique poetae 
464  narrabo interitum. ‘deus inmortalis haberi 
465  dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 
466  insiluit. sit ius liceatque perire poetis: 
467  invitum qui servat, idem facit occidenti. 
468  nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam 
469  fiet homo et ponet famosae mortis amorem. 
470  nec satis adparet, cur versus factitet, utrum 
471  minxerit in patrios cineres an triste bidental 
472  moverit incestus: certe furit ac velut ursus, 
473  obiectos caveae valuit si frangere clatros, 
474  indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 
475  quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, 
476  non missura cutem nisi plena cruoris hirudo’. 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII