Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

tu ne quaesieris – scire nefasquem mihi, quem tibi

finem di dederint, Leuconoe; nec Babylonios

temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati

seu pluris hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,

5 quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare

Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi

spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida

aetas; carpe diem, quam minimum credula postero.


Systema: asclepiadeum quintum. Appellatur: Leuconoe. Nomenclatura: 1 Leuconoe; 2 Babylonius; 4 Iuppiter; 6 Tyrrhenus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. tv ne qvaesieris [Leuconoen]. Leuconoen adloquitur, quae sollicita de uita sua mathematicos consulebat; suadet autem, omissa cura futurorum, unum quemque diem de lucro conputans laeta exigat.

2. babylonios nvmeros mathematicam intellege; Babylonii enim astrologiam inuenisse traduntur, per quam genesis colligitur.

3. vt melivs qvidqvid erit pati. Hinc uidetur alter sensus incipere, ut sic claudatur: ut possis melius pati quidquid est, sapias, uina liques. Ergo subaudiendum hic uerbum extrinsecus, quod est ‘possis’.

6. sapias pro ‘si sapias’ ueterum consuetudine dictum.

5. qvae nvnc oppositis d. m. ‘Hiems mare pumicibus debilitat’ suauiter dictum, quia inlisi fluctus in saxa debiles redduntur: hoc est: uires amittunt.

6. et spatio brevi spem longam reseces. Grate; id est: cum spatium uitae breue sit, noli in longum spes tuas porrigere.

8. carpe diem q. m. c. p. Metaforicos ‘primo quoque’ inquit ‘die fruere’. Translatio autem a pomis sumpta est, quae scilicet ideo carpimus, ut fruamur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM CHORIAMBICVM EXDECASYLLABVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, TRIBVS CHORIAMBIS ET PYRRICHIO SIVE IAMBO; ITA: TV NE • QVAESIERIS • SCIRE NEFAS • QVEM MIHI QVEM • TIBI. SIVE ALITER: METRVM FALLEVCIVM, QVOD SCANDITVR ITA: TV NE • SPONDEVS • QV<A>ESIE • DACTILVS • RIS • SEMIPES • SCIRE NE • DACTILVS • FAS • SEMIPES • QVEM MIHI • DACTILVS • QVEM TIBI • DACTILVS.


2. leuconoe. Vocatiuus est.

3. nec babilonios t. n. Qui conantur finem uitae suae comprehendere numeris. <vt> melivs. Scilicet possis.

4. hiem[e]s. Tempus posuit pro anno; a parte totum.

5. Licet cognoueris, quae res commoueat mare, necesse est tamen, ut bibendo hanc reseces curam.

6. sapias. Pro ‘si sapias’ ([ex Porph.]); deest enim ‘si’. liqves. Consumes potando. et spatio brevi. Propter breue spatium.

8. carpe diem. Idest fruere praesenti die, nil credens postero diei. qva<m> minimvm. Pene nihil significat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII