Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina i xxxii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Poscimus, si quid vacui sub umbra

lusimus tecum, quod et hunc in annum

vivat et pluris, age dic Latinum,

barbite, carmen,

 

5 Lesbio primum modulate civi,

qui ferox bello tamen inter arma,

sive iactatam religarat udo

litore navim,

 

Liberum et Musas Veneremque et illi

10 semper haerentem puerum canebat

et Lycum nigris oculis nigroque

crine decorum.

 

o decus Phoebi et dapibus supremi

grata testudo Iovis, o laborum

15 dulce lenimen mihi cumque salve

rite vocanti.

 


Systema: sapphicum minus. Nomenclatura: 3 Latinus; 5 Alcaeus; 5 Lesbiacus, Lesbius, Lesbous; 9 Liber; 9 Musae; 9 Venus; 10 Cupido; 11 Lycus; 13 Phoebus; 14 Atlanteus; 14 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. poscimvr siqvid vacvi svb vmbra[s] l. t. Hac ode lyram suam adloquitur, ut sibi adsit, et canere perseueret.

1. siqvid vacvi svb vmbra lvsimvs tecvm. [ul. m.] Sic poetae fere uerecunde carmina sua lusus uocant. ‘Vacui’ autem numerus pluralis est, casus nominatiui, et est sensus: nos uacui, id est a negotiis liberi, siquid lusimus, exigitur a nobis, ut canamus.

2. qvod et hvnc in annvm vivat et plvris. Optat carmini, ut perpetuo floreat. Ea enim scripta, quae sine uirtute sunt, temporalia solent esse.

3. age dic latinvm barbite carmen. Barbit[t]on organi genus est; sed nunc pro lyra posuit.

5. lesbio primvm m. c. Lesbium ciuem Alcaeum dicit. Hic autem etiam res bellicas aduersus tyrannos gessit.

7. sive iactatam religarat v. l. n. Hoc ideo dicitur, quia et in nauigationibus hic poeta, cum bellicas res ageret, saepe tempestatibus uexatus est.

11. et lycvm nigris ocvlis. Hunc Lycum puerum Alcaeus dilexit.

13. o decvs foebi. Lyram dicit decus Foebi.

15. mihi rite salve cvmqve nocanti. [Cumque] pro ‘quandocumque’ positum est, ut sit: O dulce lenimen mihi quandocumque te rite inuocanti.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD TESTVDINEM.] METRVM SA<P>PHICVM ENDECASYLLABVM.


1. poscimur siquid uacui sub umbra lusimus. Hac ode lyram suam alloquitur, ut adsit et canere non desistat [(ex Porph.);] poscebatur enim dicta sua edere. svb vmbba. Otiosi.

2. lusimus tecum. Ludum enim poetae carmina sua ueluti pro uerecundia dicere consueuerunt [(ex Porph.).] Victura enim pro perpetuis posuit, ut Vergilius (Aen. VIIII 447): Nulla dies umquam memori uos eximet aeuo.. et de ludo (georg. IIII 565): Carmina qui lusi pastorum.

3. dic latinum. Facile intellectui.

4. barbite carmen. Genere masculino hic barbite.

5. lesbio. Alc<a>eum dicit, qui fuit de Lesbo insula. Hic etiam res bellicas aduersus tyrannos gessit et Pittacum Mytileneum uictum expulit.

7. tamen inter arma siue iactatam r. u. l. n. Idest qui seu in tempestatibus seu in bellis constitutus citharae solatia non omisit.

9. liberum et musas. Liber enim et cantilenam suadet et uoluptatem.

10. puerum canebat. Cupidinem, ut (Verg. Aen. IV 94): Tuque puerque tuus.

11. et licum crine decorum. Pulchrum enim hunc puerum Lycum Alc<a>eus dilexit. <nigris ocvlis.> Pulchritudo enim puerorum saepe nigris decoratur oculis.

13. o decus ph<o>ebi. Lyram dicit esse Apollinis decus. svpremi. Summi, ut (Terent. adelph. II 1, 42): Supreme Iuppiter.. omni enim laetitia Iouis epulum celebratur.

15. dulce lenimen. Malorum enim leuamen est citharae cantus; sibi etiam quandocumque profuturum exoptat. cvmqve. Pro quandocumque.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII