Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xvi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Otium divos rogat in patenti

prensus Aegaeo, simul atra nubes

condidit lunam neque certa fulgent

sidera nautis,

 

5 otium bello furiosa Thrace,

otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis neque purpura ve–

nale nec auro.

 

non enim gazae neque consularis

10 submovet lictor miseros tumultus

mentis et curas laqueata circum

tecta volantis.

 

vivitur parvo bene, cui paternum

splendet in mensa tenui salinum

15 nec levis somnos timor aut cupido

sordidus aufert.

 

quid brevi fortes iaculamur aevo

multa? quid terras alio calentis

sole mutamus? patriae quis exsul

20 se quoque fugit?

 

scandit aeratas vitiosa navis

Cura nec turmas equitum relinquit,

ocior cervis et agente nimbos

ocior Euro.

 

25 laetus in praesens animus quod ultra est

oderit curare et amara lento

temperet risu: nihil est ab omni

parte beatum.

 

abstulit clarum cita mors Achillem,

30 longa Tithonum minuit senectus:

et mihi forsan, tibi quod negarit,

32 porriget hora.

 

te greges centum Siculaeque circum

mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum

35 apta quadrigis equa, te bis Afro

murice tinctae

 

vestiunt lanae: mihi parva rura et

spiritum Graiae tenuem Camenae

Parca non mendax dedit et malignum

40 spernere volgus.

 


Composuit: 720 A.U.C. (34 ÂÑ), non pr.. Systema: sapphicum minus. Appellatur: Grosphus Pompeius. Nomenclatura: 0 Parcae; 2 Aegaeum; 3 Luna; 5 Thraca, Thrace, Thracia; 6 Medus; 7 Grosphus Pompeius; 22 Cura; 24 Eurus; 29 Achilles; 30 Tithonus; 32 Hora; 33 Afer; 33 Siculus; 38 Camena; 38 Graius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. otivm divos rogat in patenti prensvs aegeo. Hac ὠιδῆι Grosfum equitem Romanum Siciliensem adloquitur, indicans nemini non otium gratum esse atque optabile.

1. otivm divos rogat in p. p. a[d]. Dicit omnes stulte sibi a dis otium optare, cum ipsi illud sibi praestare possint, quippe cum nullis praemiis ematur.

9. non enim gazae neqve c. s. li. m. t. Non enim, inquit, diuitiae aut honor suus cuique prodest, quominus inquietam sollicitudinibus mentem patiatur.

11. et cvras laqveata circvm tecta v. Ostendit non alibi grauiores curas esse, quam ubi maiores opes sunt.

13. cvi paternvm splendet in mensa tenvi salinvm. [In tenui mensa], hoc est: paupere. [Salinum] patella[e], in qua primitiae dis cum sale dantur, sed nunc pro uasculo domestico salis dixit. Dixit autem bene uiui in paupertate, quia paterna re familiari contentus, uictum angustum non abhorret.

15. nec levis somnos t. a. c. s. a. Cupidinem hic non puto pro amore posuisse, sed pro cupiditate. Quare miror masculino eum genere cupidinem dixisse, cum hac significatione haec cupido dicatur.

18. qvid terras alio calentis sole mvtamvs. Sic et Vergil.: Atque alio quaerunt patriam sub sole iacentem.

19. patriae qvis exvl se qvoqve fvgit. Sensus est: Quis a se quoque aut uitio auaritiae siu[a]e inpotentiae suae potuit fugere, qui patriam reliquit?

21. scandit aeratas vitiosa navis. Per hoc ostendit neque mari neque terra posse quemquam curas[i] suas effugere.

22. nec tvrmas eqvitvm relinqvit. Id est: etiam si equo uelis curas effugere, sequentur illae te tamen; sunt enim ceruis et ipsis uentis uelociores.

25. laetvs in praesens a. Praesentibus, inquit, delectemur ac fruamur, futura non quaeramus.

26. et amara lento temperet risv. Amaritudinem uitae hilaritate interposita leniat.

27. nihil est ab omni parte beatvm. Extrinsecus hic audiendum: ‘quatenus’, ut sit: quatenus concessum hominibus non est, ut per omnia beati sint.

29. abstvlit [et] clarvm cita m. a. l. t. m. s. Ostendit diuersitatem rerum humanarum, cum duo inter se contraria posuisset, breuem Achillis uitam, et Tithoni usque ad ultimam senectutem porrectam.

33. te greges centvm sicvlaeqve circvm mvgivnt vacc[h]ae. Alii, inquit, diuitias di cum insatiabili animo dederunt, at mihi paupertatem cum animi aequitate. Per quod ostendit sic ingenia diuersa plerumque esse hominibus ut fortunas.

35. te bis afro mvrice tinctae vestivnt lanae. Afrum muricem pro Tyrio dixit, uidelicet [et] quia Tyrii in Africam transierunt, qui Cartaginem condiderunt. Bis tinctam autem lanam δίβαφον purpuram dicit, quam scimus esse pr[a]etiosiorem.

38. et spiritvm graiae tenvem camenae // p[r]arca non mendax dedit. [Dixit] [spiritum tenuem], id est suptilem accipe. ‘Ca[r]menae Graiae’ autem ideo dixit, quod haec carmina ad imitationem Graecorum scribat. [Graiae] genitiuus singularis est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM, QVARTVS DIPODIA.


1. otium diuos r. Hac ode indicat otium nemini non gratum esse atque optabile adseritque a diis stulte homines otium precari, cum ipsi sibi id praestare possint, si cupiditatibus modus ponatur; nullis praeterea diuitiis aut praemiis emi posse. Ordo est: Grosphe, simul ut atra nubes condidit lunam neque sidera fulgent certa nautis, prensus patenti <A>egeo rogat diuos otium non uenale gemmis neque auro neque purpura.

1. in patenti aegeo. Lato man et ubique diffuso sine litoris alicuius aspectu.

2. prensus. Bene ‘prensus’, tamquam furtum nauigans faciat insidiatus sereno. ‘Aegeum’ autem mare ab Aegeo Thesei patre dictum.

20. simul atra nubes c. l. Vt (Verg. Aen. I 88): Eripiunt subito nubes caelumque diemque.

3. certa sidera. Nota aut certe fidelia, quorum claritudo pernox sit, ut eis merito credatur; idest Septemtrio, unde et Lucanus (VIII 173—175): Miseros fallentia nautas // Sidera non sequimur, sed qui non mergitur undis // Arctos.

5. otium bello f. t. Optabile etiam bellicosis nationibus otium dicit.

6. medi faretra d. Quia sagittarum usu et armorum splendore decori sunt Persae.

7. non gemmis. Otium naturale animi adfirmat bonum, quod nullis possit diuitiis comparari uel honorum potestate.

9. non enim gazae. Diuitiae, ut (Verg. Aen. I 119): Troia gaza per undas. Sensus uero hic est, quod non diuitiae aut honores ab inquietudine excusent, sed quies et electa mediocritas. Ordo est: non enim gazae neque consularis lictor summouet miseros tumultus mentis et curas uolantes circum laqueata tecta.

10. lictor. Pro dignitate posuit et honore, qui otia denegat.

10. tumultus mentis. Non alibi grauiores curas esse quam ubi maiores sunt opes demonstrat [(ex Porph.).] ‘Volantis’ autem dixit discurrentes, ‘laqueata tecta’ lacunaria, sicut Vergilius (Aen. VIII 20—25): Atque animum nunc huc celerem, nunc diuidit illuc.. // Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis.. // Omnia peruolitat late loca.. // summique ferit laquearia tecti. Laquearia autem dicuntur opera camerae in lacus conlectae, ut Vergilius (Aen. I 726. 727): Dependent lichni laquearibus aureis // Incensi.

13. uiuitur paruo bene. Paupertate sola beate approbat uiui, ut Lucanus (V 527. 528): O uitae tuta facultas // Pauperis angustique Lares!

14. salinum. Salinum pro quocumque uase fictili mensae pauperis, ut Iuuenalis (14, 304. 305): Sed nulla aconita bibuntur // Fictilibus. Proprie tamen salinum est patella, in qua diis primitiae cum sale offerebantur.

15. leues somnos. Qui faciles sint securis.

16. aut cupido sordidus aufert. Pro auaritia dictus, unde et timor pro custodia census. Iuuenalis (14, 304): Misera est magni custodia census.

17. fortes. Ad laborem scilicet. iacvlamvr. Pro: adpetimus et, dum breuis uita sit, maiora temptamus.

20. se quoque fugit. Quis a se quoque, idest a uitiis auaritiae suae potuit fugere, qui patriam dereliquit, diuitias autem quaerit mutatione terrarum, ut est (Verg. georg. II 512): Atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem?

21. scandit <a>eratas uitiosa nauis c. Ostendit neque mari neque terra siue militia posse quemquam curas suas effugere uel peccatum.

22. nec turmas equitum relinquit. Idest nec a turmis equitum remanet. ‘Relinquit’ enim est pro ‘deserit turmas relictas’. Sensus autem hie est: etiamsi equo uelis curas fugere, sequentur, quia et ceruis et ipsis uentis sunt uelociores.

23. agente. Praecipitante.

25. laetus in praesens a. Plus praesenti laetitia quam spe futuri animum iuuari [idest non plus laetetur, quam expedit].

27. temperet risu. Philosophicum praeceptum, patientiam exhortans, ut aduersa laetitia temperentur et non satis prosperis credatur, maxime cum uarietate uitae nec pro uoluntate ad omnia felicitas constet nec sint aduersa continua.

29. abstulit clarum c. m. a. l. t. m. s. Ostendit rerum humanarum duo inter se contraria exemplo eorum, qui putati felices sunt. Achilles enim uirtute praecipuus cita morte iuuenis periit. Tithonus, maritus Aurorae, tarde mortuus est per damna deficientis aetatis; uiuendo enim in cicadam conuersus dicitur. Et ideo dicit nil esse certum homini, dum ilium cita mors [iuuenem[ praeuenerit, alterum senem consumpserit ante uita quam fatum.

31. et mihi forsan. Vt est (Lucan. II 15): Liceat sperare timenti.

32. porriget hora. Horam pro tempore dixit. Idest uariabilis fortuna: prospera <da>bitur mihi, amara tibi, idest: forsan tibi mors occurrendo me per transiet.

33. te greges. Circum te. greges centvm. Finitum pro infinite, ut (Verg. ecl. 10 2, 21): Mille meae Siculis errant in montibus agnae.

35. bis tinct<a>e. Clarae.

36. afro. Pro Tyrio posuit, quia inde Carthaginiensis.

36. murice. Purpura .

37. parua rura. Dicit ita plerumque diuersa esse ingenia ut fortunas in diuersis studiis, ut, sicut alii honoribus et diuitiis clari sunt, ita hic carmine inlustret mediocritatem.

38. Ordo est: et Parca non mendax dedit mihi tenuem spiritum Graiae Camenae et spernere malignum uulgus. Idest dedit mihi tenue ingenium Graiae Musae, scilicet ut possem lyrica cantare primo a Graecis inuenta. spiritvm grai<(a)>e. Graiae Camenae Graecae, uel quia Graeci fuerant poetae lyrici, quos Horatius imitatus est, Alc<a>eus et Sappho, uel quia primi Graeci carmina inuenisse perhibentur. Camenae uero genitiuus est singularis.

39. non mendax. Inmutabilis; uult enim fataliter sibi hoc adtributum ingenium. malignvm. Inuidum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII