Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i vii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius hic permagna negotia dives habebat

5 Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

durus homo atque odio qui posset vincere Regem,

confidens, tumidus, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque

10 convenithoc etenim sunt omnes iure molesti,

quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,

non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque

15 summa fuit: duo si Discordia vexet inertis

aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi

cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro

muneribus missis: Bruto praetore tenente

ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non

20 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius

acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.

Persius exponit causam; ridetur ab omni

conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,

solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris

25 appellat comites excepto Rege; Canem illum,

invisum agricolis sidus, venisse: ruebat

flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.

tum Praenestinus salso multoque fluenti

expressa arbusto regerit convicia, durus

30 vindemiator et invictus, cui saepe viator

cessisset magna conpellans voce cuculum.

at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, deos te

oro, qui reges consueris tollere, cur non

35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Rex (P. Rupilius); 2 Persius; 5 Clazomenae; 8 Barrus; 8 Sisenna; 12 Achilles; 12 Hector; 12 Priamides; 16 Diomedes; 17 Glaucus; 18 Brutus (M. Iunius); 19 Asia; 20 Bacchius; 20 Bithus; 28 Praenestinus; 32 Graecus; 32 Italus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. proscripti regis rvpili pvs atqve venenvm. [Hoc in Rupilium Regem Praenestinum, cuius contentionem cum Persio commemorat, cuius Persi iocum refert, qui [quam] quamuis Graecus fuit [hic Persius] ciuitatem tamen Romanam sumpserat; unde hybridam appellat.] Publius Rupilius cognomine Rex Praenestinus post exilium, in quod damnatus profugerat, militauit in Africa sub Attio Varo. Deinde cum praeturam gereret, proscriptus a triumuiris confugit ad Brutum et inter comites habitus est. Ibi militantem Horatium Flaccum iurgio lacessiuit, propter quod amaritudinem stili poeta in eum strinxit.

2. hybrida qvo pacto sit persiv[v]s vltvs. Persius Clazomenius fuit. Hybridae autem proprie dicuntur canes, qui ex inparibus parentibus nati sunt, hoc est ex uenatico et gr[a]egario. Ad hanc similitudinem uidelicet hunc Persium parentes habuisse, id est Graecum et Romanam, aut Romanum et Graecam, et ideo hybridam appellatum.

2. opinor // omnibvs et lippis notvm et tonsoribvs esse. Adeo ait [et] diuulgatum esse, quibus modis insectatus sit Persius Rupilium, ut et in tonstrinis haec et in medicinis narrata sint; fere autem in his officinis otiosi solent consider[ar]e ac res rumoribus frequentatas fabulis celebrare.

4. permagna negotia dives habebat clazomenis. Clazomenae Asiae ciuitas; ergo ‘Clazomenis’ ut ‘Athenis’.

7. adeo sermonis amari, // sisennas, varros vt eqvis praecvrreret albis. Adeo fuit, inquit, in rabie orationis amarus Persius, ut Sisennam atque Varrum longe anteiret; sed hoc ipso ita gloriabatur, quasi quadrigis triumphalibus incederet. Videlicet autem Sisennam et Varrum maledicos fuisse [dicit].

10. hoc etenim svnt omnes ivre molesti, // qvo fortes, qvibvs adversvm. Eadem pertinacia, inquit, mali homines inter se contendunt qua bellant uiri fortes.

15. dvo si discordia vexet inhertes. Id est: si discordia in se incitet inpares ut Diomeden et Glaucum, cito contentio finietur cedente inferiore et ultro dante aduersario munera.

16. vt diomedi cvm lycio glavco. Lycius natione fuit Glaucus, qui cessit Diomedi armis suis aureis, acceptis a Diomede aereis, quod apud Homerum in Zeta Iliados legitur.

19. rvpili et persi par pvgnat. Ioculariter contentionem horum sic refert, quasi gladiatoriam pugnam.

19. vti non compositvm melivs cvm bytho bacchivs. Bythus et Bacchius gladiatores optimi illis temporibus fuerunt. Qui cum multos interemissent commissi inter se mutuis uulneribus conciderunt. Et cum eodem tempore mulier quae VII extulerat nuberet ei qui uxores VII amiserat, compositum est epigramma tale .

23. lavdat brvtvm lavdatqve cohortem. Cohortem comites dicit Bruti, qui in consilio eius erant. Sic et Lucilius ait: // Vt praetoris cohors et Nostius dixit aruspex.

25. canem illvm, invisvm agricolis sidvs, venisse; rvebat. Oportune, quoniam laudans Brutum et comites eius soli et stellis salubribus eos comparauerat, Regem, quem accusat, Caniculae, hoc est pestilenti sideri[s] comparat.

26. rvebat // flvmen vt hibernvm, fertvr qvo rara secvris. Tanto impetu, inquit, eloquium ore effundebat, quanta ui flumen ex montibus altissimis ruit. Hoc enim significat: // fertur quo rara securis. Nam utique non facile itur in ea loca ad caedendum lignum, quae sint nimis alta atque abrupta.

28. tvm praenestinvs salso mvltoqve flventi // expressa arbvsto regerit convicia, dvrvs // vindemiator et invictvs. Vrbane ac copiose, inquit, locuto Persio inuicem Rupilius conuicia regerit non minus ridiculus, quam rustici uindemiatores solent esse in eos uiatores, a quibus per derisum cuculli appellantur. Nam solent de uia rustici circum uiam arbusta uindemiantes a uiatoribus cuculli appellari. Tum illi prouocati tantam uerborum amaritudinem in eos effundunt, ut uiatores illis cedant, contenti tantum eos cucullos iterum atque iterum appellare. [Salso] ergo [multoque fluenti arbusto] ad uindemiatores arbusti relatione facta dictum esse intellegere debemus, qui scilicet salse loquaciterque uiatores insectantur in sui ultionem.

32. at graecvs, postqvam est italo perfvsvs aceto. Allegoricos, postquam est, inquit, Persius acribus conuiciis Rupili Regis percussus.

33. persivs exclamat: per magnos, brvte, deos te oro, qvi reges consveveris tollere, cvr non hvnc regem ivgvlas? Vrbanissimus iocus. Nam quia Tarquinius Superbus rex Romanorum per Iunium Brutum in exilium actus est et Gaius Caesar, qui regnum uidetur adfectasse, per Brutos in senatu est occisus, quasi infestum Brutorum nomen uidetur esse iam regibus. Ergo iocans in nomen Regis Rupili, ait: o Brute, sequere generis tui gloriam et hunc Rupilium Regem extingue.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § proscripti regis rvpili. Rex Rupilius Praenestinus fuit. Iste post exilium praetor cum a triumuiris condempnatus esset, confugit ad Brutum et comes babitus est, ibique Horatium iurgio lacessiuit, ob quod amaritudinem stili sui in eum constrinxit. Proscriptus autem fuerat ab Augusto propter Brutum. § [Aliter] Publius Rupilius, cognomine Rex, Praenestinus, post exilium [belli ciuilis] commilito fuit Horatii in castris Bruti. Hic <a>egre ferens, quod Horatius tribunus esset, s<a>epe illi ignobilitatem generis obiciebat. Idcirco hunc ex aliena persona lacerat. Hic Rupilius Rex proscriptus fuerat a duumuiris, quoniam secutus fuerat partes Bruti et Cassii contra Augustum. Rupili et Persi mores carpit occulte. Fuit enim illi et hic infestus commilito quondam. § Item: describit Rupilii Regis cuiusdam mores, qui aliquando in Horatium ioculariter dixit, et Hybridae Persii. Hybridae autem dicuntur proprie canes, qui nascuntur ex uenatico cane et gregario. Ideo et Hybrida dicebatur Persius, qui de matre Graeca natus fuerat et patre Romano. pvs atqve v. Malignitatem atque liuorem.

2. § Hybrida dicitur, qui habet Graecum patrem et matrem Italiam; aut per contrarium Hybridam dicunt appellari, qui mixto genere sermonis loquatur Graece Latineque. § Hybrida Persius ex diuersis parentibus natus. Hybrida idest mixti generis hic Persius: nam Clazomenius fuit [(item Porph.)] patre Asiatico, matre Romana. Tractum est ab aquila, quae ex aquila et uulture nascitur. Translatiue ergo Horatius lacerauit Persium quasi semiromanum.

3. lippis. Otiosis sedentibus apud medicum. § tonsoribvs. Etiam tonsores, qui solent artis studio, et lippi, qui solent oculorum cura alieni esse a negotiis, sciunt, quomodo Hybrida Persius persecutus est malitiam Rupilii Regis.

4. negotia. Negotiator erat.

6. clazomenis. Apud Clazomenas, ciuitatem Asiae; et est aduerbium loci. § ‘Odio’ molestia, ut Terentius ([hec.] I 2, 59): Cum istoc odio, Laches. Qui posset horrori plus quam Rupilius esse.

8. § sisennas. Sisenna fuit illis temporibus maledicus et mordax. § <barros>. Barri enim dicuntur maledici. § Idest adeo sermonis fuit maledici, ut Sisennas et Barros uideretur uincere et de bis triumphare, qui et ipsi maledici fuerunt. § Idest erat adeo odiosus, ut de nobilissimis detractoribus triumphum ageret Persius Clazomenius. § vt eqvis (eqvvs) praecvrreret albis. Allegoricos, ut eum facile superaret, quia equi albi dicuntur esse nobiliores, sicuti laudat Virgilius ([Aen.] XII 84): Qui candore niues anteirent, cursibus amnes.

9. postqvam nihil inter vtrvnqve. Idest postquam capitales inimici et inexpiabiles facti sunt.

10. convenit. Transactum est. § ivre molesti. Sensus: ita enim inter se mali homines decertant et nesciunt cedere, ut uiri fortes in bello [(ex Porph.).] Aliter: hoc sunt modo omnes molesti, quo hii, qui bellum contra se habent aequale, qui usque adeo dimicant uterque, donec uno superato alter uictor abscedat.

11. Ordo est iste: postquam non potuerunt finiri causae eorum, in ius acres procedunt.

17. § glavco. Glaucus enim confessus se uictum munus Diomedi misit arma sua aurea, et Diomedis aerea accepit. Aliter: Diomedes et Glaucus inimici fuerunt: Diomedes fortis, Glaucus ignauus et munera Diomedi misit, ut ab armis discederet.

19. par pvgn. Metaphora a gladiatoribus; satis amare quasi de gladiatoribus.

20. § gvm bit<h>o b. Bithus et Bacchius gladiatorum nomina celebrata apud Suetonium Tranquillum (p. 280 [Both.] p. 325 [Reiff.]), sub Augusto tamen. § Idest melius pugnat in lite Rupilius et Persius, quam memorati gladiatores in pugna.

21. spectacvlvm. Mire in metaphora, hoc est in translatione, perdurauit.

23. § lavdat brvtvm. Rupilius Rex comes fuit Bruti. Solem ergo dicebat Brutum et comites eius alios stellas salubres, Rupilium uero Canicularem stellam, hoc est Sirium. cohortem. Comitum cohortem, non militum.

24. solem a. b. Virgilianum illud ([Am.] II 281): O lux Dardaniae.

26. § flvmen vt hibern. Idest ita ruebat eius oratio, quemadmodum torrens descendens de altissimo monte, ‘quo rara securis fertur’, hoc est ad quem montem raro uenitur praecidendorum gratia lignorum. § Fabula talis est: quodam tempore rusticus dum iuxta fluuium ligna caedit, casu securis eius in fluuium cecidit. Mercurius hoc de summo monte uidit, descendit ad rusticum interrogauitque eum, quid amisisset. Ille simplicitate sui ait: securim ferream perdidi. Mercurius leuauit auream, ille suam sibi reddi cupiebat Conlaudauit eum deus et suam illi et auream condonauit Alter agricola hac fama commotus iit ad fluuium, et dum se simulat ligna uelle deicere, securim in fluuium uoluntate proiecit Similiter hoc supra dictus deus uidit, descendit, leuauit ferrea. Ille auream se perdidisse fingebat; iratus deus et illam dimisit. Ita qui auream habere cupiebat, et suam perdidit. Ergo dicit modo poeta: sic iniuriam Rupili Persius irruebat, quomodo fluuius ille, qui raro habet aureas secures.

28. § salso. Idest de amaro et copioso ac maledico pectore protulit conuitia et remisit in Persium.

29. expressa arbvsto. [Pro] pectore, allegoricos. regerit. Inuicem mittit σκῶμματα.

30. § Bene perseuerauit in metaphora, quia ab arbustum pectus eius dixit; modo ilium duro comparat uindemiatori. § Vindemiator non dicitur, sed uindemator, et ni ita dixeris, uersus non stabit. Hoc autem ipsa re nouimus, quod uiatores saepe <a> uindemiatoribus conuitiis aguntur, cum transierintj et iliis reponunt, ita ut cuculos appellent, quasi pigros, et recitant hoc custodibus eo quod semper adsidant.

31. § magna c v. c. Cuculus auis abiecta, quae hoc uitio naturali laborat,. ut oua ubi posuerit oblita s<a>epe aliena calefaciat; unde rustici sibi obiciunt, quasi alieni foetus curam sustinentes. Est autem et pigra, quae interdum pigritia, ne uolet.

34. § qvi reges c t. Aut propter Caesarem dixit hoc [(cons. gloss.),] qui est interfectus in senatu a Cassio et Bruto, aut quia [(cons. Porph.)] originem ducebat a Bruto, qui pepulit de ciuitate Tarquinios.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII