Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iii xvii


foliis opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Aeli vetusto nobilis ab Lamo,

quando et priores hinc Lamias ferunt

denominatos et nepotum

per memores genus omne fastus

 

5 auctore ab illo ducit originem,

qui Formiarum moenia dicitur

princeps et innantem Maricae

litoribus tenuisse Lirim

 

late tyrannus: cras foliis nemus

10 multis et alga litus inutili

demissa tempestas ab Euro

sternet, aquae nisi fallit augur

 

annosa cornix: dum potes, aridum

conpone lignum: cras genium mero

15 curabis et porco bimenstri

cum famulis operum solutis.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Lamia (L. Aelius ). Nomenclatura: 1 Lamia (L. Aelius ); 1 Lamus; 6 Formiae; 7 Marica; 8 Liris; 11 Eurus; 14 Genius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. aeli vetvsto nobilis ab lamo. Aelium Lamiam adloquitur senatorem. Aeliorum familiam a Lamo Formiarum rege oriri adfirmat, et inde Lamiae cognomen his adhaesisse.

4. memores genvs omne fastvs, scilicet qui memoriam ueterem testentur.

6. qvi formiarvm moenia dicitvr // princeps et innantem maricae // litoribvs tenvisse lirim. Formiani potentiores uidentur fuisse Minturnensibus et eorum agros tenuisse, ubi Liris fluit ac Marica nymfa coli[igi]tur; ideoque ‘tyrannus late’, quod ad Lirim usque regnum suum extenderit.

7. et innantem maricae litoribvs tenvisse lirim. Liris per mediam urbem Minturnensium labitur, Maricam autem Minturnenses praecipue colunt, cuius etiam lucus in ipsa Minturnensium est.

12. sternet aqvae nisi fallit avgvr annosa cornix. Et Vergilius dicit cornices pluuiae inminentis praesagas esse, cum ait: Tum cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. Augurem ergo pro praesaga, id est diuina posuit. Annosam uero ait, quoniam mille annos uiuere adfirmatur.

13. dvm potes aridvm // compone lignvm. cras genivm mero // cvrabis et porca bimestri // cvm famvlis opervm solvtis. Intellegendum in uilla sua esse Lamiam, quem ideo hortatur apud focum [a]epulari. Sic enim solent rustici hieme, cum feriati sunt. Quod ipsum manifestatur ex eo, quod dixerit: [genium curabis cum famulis operum solutis]. Talia sunt enim et illa Vergiliana: // Inuitat genialis hiemps. // Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra[m].



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ENCOMIASTICE TETRACOLOS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. aeli uetusto nobilis ab lamo. Aelium Lamiam adloquitur senatorem. Aeliorum autem familia a Lamo Formiarum rege oriri adfirmata est, unde et Lamiae cognomen nobilibus inditum [(ex Porph.),] quod uulgus Lamnitium ([an] Lamninum?) genus uocabat. Iuuenalis (4,154): 26 Lamiarum caede madenti. Est autem sensus lectionis usque ubi dicitur: cras tempestas sternet. aeli vetvsto. Idest antiquo.

4. per memores genus omne fastos. Qui nobilitatis in posteros memoriam testarentur [(sim. Porph.).] Per fastos autem consules uult accipi. Lucanus (V 5): Qui dat noua nomina fastis.

6. dicitur princeps. Primus, ut (Verg. Aen. V 833): Princeps ante omnes densum Palinurus agebat.

8. litoribus tenuisse l. Liris quoque fluuius Menturnis fluens [(sim. Porph.),] de quo Lucanis (II 424): Et umbrosae Liris per regna Maricae.

9. late tyrannus. Tyrannus alibi pro domino, alibi pro crudeli ponitur, alibi pro potente, ut (Verg. Aen. VII 266): Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Ordo est: et late tyrannus dicitur tenuisse Lirim innantem litoribus Maricae. cras follis nemvs. Pro futurae tempestatis indicio, ut (Verg. georg. I 371. 372): Omnia late // Rura natant fossis. Ordo est: tempestas demissa ab Euro sternet eras nemus multis foliis et sternet litus inutili alga.

12. <augur.> Idest diuinatrix pluuiae, ut (Verg. georg. I 388): Tunc cornix plena pluuiam uocat inproba uoce.

13. annosa cornix. Diu uiuens. Iuuenalis (10, 247) de senecta: Exemplo uitae fuit a cornice secunda.

13. dum potes aridum c. l. Idest dum permitteris serenitate. <comp. l.> Strue ad faciendum sacrificium.

15. bimenstri. Duos menses habente, aut certe duos annos uoluit significare a luna computatos.

16. cum famulis operum solutis. Cum uacantibus Seruis et ab opere feriatis. Ostendit autem tempus hiemis, dum ad focum parari hortatur et sacrificium Genio institui, ut (Verg. georg. I 302): Inuitat genialis hiemps.. et (ecl. 5, 70): Ante focum, si frigus erit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII