Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xxvii


fuit opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Inpios parrae recinentis omen

ducat et praegnans canis aut ab agro

rava decurrens lupa Lanuvino

fetaque volpes;

 

5 rumpat et serpens iter institutum,

si per obliquom similis sagittae

terruit mannos. ego cui timebo

providus auspex,

 

antequam stantis repetat paludes

10 imbrium divina avis imminentium,

oscinem corvum prece suscitabo

solis ab ortu.

 

sis licet felix, ubicumque mavis,

et memor nostri, Galatea, vivas

15 teque nec laevos vetet ire picus

nec vaga cornix.

 

sed vides, quanto trepidet tumultu

pronus Orion? ego quid sit ater

Hadriae novi sinus et quid albus

20 peccet Iapyx.

 

hostium uxores puerique caecos

sentiant motus orientis Austri et

aequoris nigri fremitum et trementis

verbere ripas.

 

25 sic et Europe niveum doloso

credidit tauro latus et scatentem

beluis pontum mediasque fraudes

palluit audax.

 

nuper in pratis studiosa florum et

30 debitae Nymphis opifex coronae

nocte sublustri nihil astra praeter

vidit et undas.

 

quae simul centum tetigit potentem

oppidis Creten, ‘pater, o relictum

35 filiae nomen pietasque’ dixit

‘victa furore!

 

unde quo veni? levis una mors est

virginum culpae. vigilansne ploro

turpe conmissum an vitiis carentem

40 ludit imago

 

vana, quae porta fugiens eburna

somnium ducit? meliusne fluctus

ire per longos fuit an recentis

carpere flores?

 

45 siquis infamem mihi nunc iuvencum

dedat iratae, lacerare ferro et

frangere enitar modo multum amati

cornua monstri.

 

inpudens liqui patrios penates:

50 inpudens Orcum moror. o deorum

siquis haec audis, utinam inter errem

nuda leones;

 

antequam turpis macies decentis

occupet malas teneraeque sucus

55 defluat praedae, speciosa quaero

pascere tigris.

 

vilis Europe, pater urget absens,

quid mori cessas? potes hac ab orno

pendulum zona bene te secuta

60 laedere collum.

 

sive te rupes et acuta leto

saxa delectant, age te procellae

crede veloci; nisi erile mavis

carpere pensum

 

65 regius sanguis dominaeque tradi

barbarae paelex.’ aderat querenti

perfidum ridens Venus et remisso

filius arcu.

 

mox ubi lusit satis, ‘abstineto’

70 dixit ‘irarum calidaeque rixae,

cum tibi invisus laceranda reddet

cornua taurus.

 

uxor invicti Iovis esse nescis.

mitte singultus; bene ferre magnam

75 disce fortunam: tua sectus orbis

nomina ducet.’

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Galatea. Nomenclatura: 3 Lanuvinus; 14 Galatea; 18 Orion; 19 Hadria; 20 Iapyx; 22 Auster; 25 Europe; 34 Agenor; 34 Creta, Crete; 34 Phoenix; 49 Penates; 50 Orcus; 73 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. impios parrae recinentis omen dvcat. Amatam peregre proficiscentem dimittens inuitus, ne malis auspiciis exeat, timens optat, impii potius quam ipsa auspicio parrae auis et ceterorum, quae subicit, proficiscantur.

1. impios dvcat. impios ducat, non impios reuocet, id est pios.

3. rava lvpa a colore dicitur.

5. rvmpit et serpens iter institvtvm. Ait, si in transuersam uiam serpens transit, iter inhibere.

7. terrvit mannos. Manni equi dicuntur pusilli, quos uulgo burichos uocant. Iam et hoc ad omen dicit pertinere, quod manni terreantur.

9. anteqvam stantis repetat palvdes // imbrivm divina avis inminentvm // oscinem corvvm. Cornix antequam repetat paludem; quam imbrium inminentum diuinam ait, quia pluuiam futuram significare soleat, quod etiam Vergilius ostendit: // Tum cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. ‘Antequam repetat paludes’ [Paludes] autem non ad anni tempus pertinet, sed ad diei.

11. oscinem corvvm. Prece mea oscinem [et] coruum inuocabo, inquit.

17. sed vides qvanto trepidet tvmv[v]ltv pronvs orion. Decenter pericula nauigationis ostendit, quibus illam retineat; nam reuocare non audet. In occasum autem pronus Orion intellegendus; nam tunc magis tempestates mouentur. [Et trementes uerbere ripas]. Verbere fluctuum aut uentorum.

25. sic et evrop[a]e nivevm doloso credidit tavro latvs. [Sic] : hoc est: dum eam blandus in mare placidum Iuppiter inducit. Haec autem comparatio Iapygi uento confertur, qui incipit placidus, mox in tempestates concitatur.

27. mediasqve fravdes pallvit avdax. Ad ludum audax, non nunc, cum palluit.

31. nocte svblvstri. Pro sublucida.

34. pater o relictvm filiae nomen. Europae ingemescentis uerba sunt, et ‘filiae relictum’ pro ‘a filia relictum’.

36. victa fvrore: nunc errore mentis uel amore.

37. levis vna mors est virginvm cvlpae. Quanto minus peccare uirgo debet, eo in peccatis digna maiore supplicio est.

38. vigilansne ploro. Bene; tam enim incredibile factum est, ut uideatur [et hoc] potius simile somnio.

40. lvdit imago. Imago pro somnio dicitur. Et est sensus: an sine uitio sum et hoc potius somnio?

41. qvae porta fvgiens ebvrna. Vergilianum est: // Altera candenti perfecta nitens elefanto, // Sed uana ad caelum mittunt insomnia manes.

49. inpvdens liqvi patrios penates. // inpvdens orcvm moror: eadem inpudentia uiuo, qua patriam reliqui.

55. speciosa qvaero pascere tigres. Gynecios sollicita est, ne desinat esse speciosa, quae desiderat, quam primum perire, dum pulchritudo sua secum sit.

57. vilis evrop[a]e, pater vrget absens. Dubium non est, inquit, quin metuens absentem uilem existimet et appellet, credens me amantem persecutam. Et ideo moriendum est, ut probrorum horum obliuiscar.

58. potes hac ab orno pendvlvm zona[e]

59. bene te secvta: quae adiutura sit mortis consilium.

66. aderat qv[a]erenti perfidvm ridens. [Ridens] et perpetuum [antepositum numen] epitheton est Veneris et ad praesentiam pertinet. Ridet enim, et quod eam imago iuuenci deceperit, et quod illa irascatur, quasi uere a pecore decepta sit.

69. mox vbi lvsit satis: postquam diu passa est illam ignaram felicitatis de casu suo conqueri.

71. laceranda reddet cornva tavrvs. Nec laceres eum, inquit, cum se tibi rursus obtulerit.

73. vxor invicti iovis esse nescis. Ambiguum, utrum hoc dicat ‘nescis te coniugem Iouis esse’, an uero ‘nescis te gerere coniugem Iouis’, ut si dicas ‘nescis esse consul’.

75. tva sectvs orbis nomina dvcet. Id est, diuisus, quia ab huius nomine pars orbis Europa appellata est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PROPEMTICE TETRACOLOS] METRVM SAPPHICVM.


1. impios parrh<a>e recinentis omen. Amicam peregre proficiscentem inuitus dimittens timet, ne malis pergat auspiciis, et optat, ut impii potius quam ipsa augurio parrae auis uel ceterorum, quae subicit, proficiscantur [(ex Porph.).] Et per istam commemorationem ominum aduersonim nititur eam ab itinere reuocare disposito. impios. Malos.

3. raua decurrens l. Aut Colore oculorum torua aut uoce non clara aut certe rabida. ‘Raua’ fulua siue subnigra aut rauca, idest obtunsae uocis. Rauus color dicitur mixtus niger cum fuluo.

4. <fetaque.> Grauida; nam et haec mali ominis est.

5. rumpit et serpens iter institutum. Incidit praetereunti.

6. <si per oblicum.> Quia tortuose incedunt. similis sagittae. Serpentis celeritate etiam animalia deterreri [dicit]. Idest si tantae celeritatis est serpens, ut etiam inrationabilia animalia terreat, rumpat institutum iter.

7. terruit mannos. Buricos [(ex Porph.).] Manni ideo dicti, quod mansuetudine familiarius manum sequantur. ego cvr timebo. Hoc est ‘desertus ab amica’.

9. antequam stantes paludes. Non fluentes.

10. imbrum diuina auis inminentum. Cornicem elicit inminentum imbrium praesciam, ut (Verg. georg. I 388): Tum cornix plena pluuiam uocat inproba uoce. Paludes autem finito die repetere consueuerunt.

11. oscinen coruum. Oscines dicuntur aues, quae uoce augurium faciunt, praepetes, quae uoce augurium faciunt, praepetes, quae uolati<bu>s. Vt Vergilius (Aen. III 361): Qui uolucrum linguas, qui praepetis omina pinnae.

12. solis ab ortu. Ab ortu enim solis prospera corui omina sunt, aduersa ab occasu.

13. sis licet felix u. c. m. Idest etsi sine me esse mauis, sis tamen felix. Ordo est: Galatea, sis felix et memor nostri, licet uiuae ubicumque mauis.

15. laeuus uetet ire picus. A sinistra picum mali ominis dicit et uagam uolatu cornicem.

16. <uaga.> Incerta, idest incerte uolans.

17. quanto trepidet t. Ventorum flatu uel murmure pelagi.

18. pronus orion. In occasum uergens Orion tempestuosus est [(cons. Porph.);] et quia amicam non ualet precibus retinere, minis tempestatis conatur [(cons. Porph.),] ut (Verg. Aen. IIII 52): Dum pelago desaeuit hiemps et aquosus Orion.

18. ego quid sit ater h. n. s. Futurae se nosse signa tempestatis ostendit uel ex Adriatici maris sono, uel ex flatu Yapigis uenti, qui ex sereno subitam facit tempestatem.

19. albus. Aut propter erectionem fluctuum aut colorem uacuarum nubium.

21. hostium uxores p. c. Idest nec feritati barbaricae, nec puerili inscitiae incognita dicit esse posse futurae tempestatis indicia.

25. sic et europe. Idest quemadmodum tu praesumptuose sumis peregrinationem, sic et Europe praesumptuose credidit niueum latus doloso tauro et uide, quid passa sit.

25. doloso credidit tauro. [Idest] falso Ioue ([leg.] Ioui) in taurum mutato.

26. et scatentem. Repletum.

27. mediasque fraudes. Non fraudes medias, sed in medio dolo cognitas, non ante repertas.

28. palluit. [Idest] uehementer timuit; id quod efficitur posuit pro efficiente. pallvit avdax. Idest quae ante audax fuerat, tunc palluit.

29. studiosa florum. Quae studeret Nymphis facere floreas coronas.

30. opifex. Artifex.

31. nocte sublustri. Lucida, serena.

32. sublustri. Crepusculo uel exluce.

34. pater o relictum f. n. Europae gemescentis uerba [(ex Porph.):] o patris pietas, reliquisti nomen filiae. Ordo est: quae simul attigit Creten potentem centum oppidis, uicta furore dixit: ‘o pater et pietas, relictum nomen filiae’.

37. unde quo ueni? Vt (Verg. Aen. X 670): Quo feror? unde abii?

38. uirginum culp<a>e. Quanto minus peccare uirgo debet, eo peccans digna maiore supplicio est [(ex Porph.);] ‘leuior’ siquidem [mors] uitae <iactura leuior> est quam pudoris, ut (Verg. Aen. IIII 547): Ferroque auerte dolorem. vigilansne ploro. Sic incredibile factum dicit, ut etiam sibi somnio simile uideatur.

39. aut uitiis carentem ludit imago. Imago pro somnio dicitur, ut (Verg. ecl. 2, 27): Si numquam fallat imago. Et est sensus: an sine uitio sum, et hoc potius somnio?

41. uana. Per quam uana somnia emittuntur. qvae porta fvgiens ebvrna. Vt Vergilius (Aen. VI 895. 896): Altera candenti perfecta nitens elephanto, // Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

45. siquis infamem mihi nunc iuuencum. Aut famosum aut certe sibi infamem.

46. lacerare perro. Vt (Verg. Aen. IIII 600. 601): Non potui abreptum diuellere corpus et undis // S.? ut indignationem similis sexus indignatione ([leg.] simili exclamatione) monstraret.

49. impudens liqui p. p. [Turpiter] eadem, inquit, inpudentia uiuo, qua patriam reliqui.

51. utinam inter errem. Velut offerenda saeuitiae ferarum.

53. turpis macies. Quae turpes facit. anteqvam tvrpis macies. Ante deteriorationem formae optat perire.

5. teneraeque sucus. Pulchritudo corporis designatur, ut (Ter. em. II 3, 27): Corpus solidum et suci plenum.

55. sucus. Viriditas.

57. uilis europe pater u. a. Insequitur, ut mori debeat etiam absentis timore.

59. zona bene te secuta. Tamquam quae adiutura sit mortis neglectae consilium, ideo ‘bene secuta’.

62. age te procell<a>e. Tamquam quae magis debeat se aut tempestatibus tradere peritura aut praeceps per abrupta dimitti, quam dominae imperia seruiendo perferre. procell<a>e. Vento et mari.

66. barbar<a>e pelex. Quae in odium pelicis crudelior esset feritate barbarica. pelex. [Concubina.] Vt exaggeraret feritatem barbaricam, addidit ‘pelex’, idest quae sic me insequetur ut pelicem, timens meam pulchritudinem.

67. perfidum ridens u. Dolosum. Epitheton Veneris: ‘ridens’ Venus et ad praesens magis conueniens, eo quod rideret eam imagine iuuenci deceptam, uel quod Veneri irasceretur, ueluti uerae pecudis inlusa concubitu.

67. et remisso filius arcu. Merito remisso arcu Cupido, tamquam qui Europae iam debellasset pudorem.

69. abstineto. Idest cessa ab ira et calida rixa.

69. mox ubi lusit satis a. d. i. Idest postea quam diu passa est illam casus suos uelut facti auctoris ignaram conqueri.

70. calidaeque rixae. De calore animi uel furoris commotione uenientis.

71. cum tibi inuisus l. r. c. t. Ironicos dictum, quia minata fuerat se cornua tauri fracturam; ideo non laceres eum, cum se tibi rursus optulerit.

76. tua sectus orbis nomina ducet. ‘Sectus’ diuisus, eo quod una pars orbis Europae nomen accepit [(ex Porph.),] altera Asia dicta est, ut (Verg. Aen. I 385): Europa atque Asia pulsus.

76. nomina ducet. Idest ex tuo nomine dicetur. dvcet. Habebit, ut (Verg. Aen. V 801): Vnde genus ducis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII