Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iv vi


phoebus opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Dive, quem proles Niobaea magnae

vindicem linguae Tityosque raptor

sensit et Troiae prope victor altae

Pthius Achilles,

 

5 ceteris maior, tibi miles inpar,

filius quamvis Thetidis marinae

Dardanas turris quateret tremenda

cuspide pugnax

 

ille, mordaci velut icta ferro

10 pinus aut inpulsa cupressus Euro,

procidit late posuitque collum in

pulvere Teucro;

 

ille non inclusus equo Minervae

sacra mentito male feriatos

15 Troas et laetam Priami choreis

falleret aulam,

 

sed palam captis gravis, heu nefas, heu

nescios fari pueros Achivis

ureret flammis, etiam latentem

20 matris in alvo,

 

ni tuis flexus Venerisque gratae

vocibus divom pater adnuisset

rebus Aeneae potiore ductos

alite muros:

 

25 doctor argutae fidicen Thaliae,

Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,

Dauniae defende decus Camenae,

levis Agyieu.

 

spiritum phoebus mihi, phoebus artem

30 carminis nomenque dedit poetae:

virginum primae puerique claris

patribus orti,

 

Deliae tutela deae, fugacis

lyncas et cervos cohibentis arcu,

35 Lesbium servate pedem meique

pollicis ictum,

 

rite Latonae puerum canentes,

rite crescentem face Noctilucam,

prosperam frugum celeremque pronos

40 volvere mensis.

 

nupta iam dices ‘ego dis amicum,

saeculo festas referente luces,

reddidi carmen docilis modorum

vatis Horati.’

 


Composuit: 737 A.U.C. (17 ΒΡ). Systema: sapphicum minus. Appellatur: Apollo. Nomenclatura: 1 Apollo; 1 Niobeus; 2 Tityos; 3 Troia; 4 Achilles; 4 Phthius; 6 Thetis; 7 Dardanus; 10 Eurus; 13 Minerva; 15 Priamus; 15 Troes; 18 Achivi; 21 Venus; 22 Iuppiter; 23 Aeneas; 25 Thalia; 26 Phoebus; 26 Xanthus; 27 Camena; 28 Agyieus; 33 Delius; 33 Diana; 35 Lesbiacus, Lesbius, Lesbous; 37 Latona; 38 Noctiluca; 44 Horatius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. dive qvem proles niobea magn[a]e. Haec ὠιδὴ hymnum Apollinis continet, qua commendat ei carmina sua, et simul adloquitur pueros puellasque, quos carmen saeculare docet.

3. et troiae prope victor altae. Id est: paene uictor. Hoc autem ad illud pertinet, quod dicatur Paris in Achillen sagittam Apolline derigente tetendisse.

5. ceteris maior tibi miles inpar. [Tibi inpar] Achilles scilicet.

12. p. tevcro. Pro Teucrio puluere; ergo principali pro possessiuo nomine usus est. Sic dicitur: // Hauriat hunc oculis[ignem] [crudelis ab alto]Dardanus, pro eo, quod est: Dardanius.

16. falleret avlam. [Aulam] sine dubio pro toto Ilio positum est; neque enim solum regem fefellerunt Graeci adhibitis insidiis, uerum totum populum.

18. nescios fari pveros, id est: infantes περιφραστικῶς.

22. adnvisset rebvs aeneae potiore dvctos alite mvros. Id est: adnuisset, ut meliore alite, hoc est, meliore auspicio Aeneas urbem constitueret.

26. qvi xantho lavis amne crines. ‘Lauis’ ueteres dixisse, non ‘lauas’, et ‘lauere’, non ‘lauare’ supra ostendimus.

27. davniae defende decvs camenae levis agyiev. Dauniae Camenae suae Musae dicit Horatius, id est sui carminis, siquidem Daunia Apulia est, in cuius finibus natus est.

28. levis agyiev. Agyiae uiae[t] Graece dicuntur. Varro autem: quod ex responso oraculi in uiis publicis urbis suae Athenienses statutis altaribus sacrificare Apollini instituerint, Agyieum appellauere.

31. virginvm primae pveriqve claris // patribvs orti, // deliae tvtela deae. Id est: qui estis tutela Deliae deae hoc est Dianae; σχῆμα est ἐφεξήγησις.

35. lesvivm servate pedem. Id est: Alcaei lyrici poetae, qui Lesbius fuit.

35. meiqve pollicis ictvm, id est: modulationem lyrici carminis. Et suauiter hoc dicitur, quasi ipsam lyram percutiat.

37. rite latonae pvervm canentes. Id est: Apollinem Latonae filium.

39. celeremqve pronos volvere menses. Quia similiter per lunae cursum uidentur tempora peragi ut per solis. Sed et circa lunam proprie [mensis] dixit, quia singulis mensibus zodiacum circulum luna pertransit, quem sol toto anno.

41. nvpta iam dices: quando fueris iam nupta. [Saecula festa]

42. saecvlo festas referente lvces. Id est: die[m] saeculare festum referente.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[TETRACOLOS • METR • SAFFI] METRVM SAPPHICVM.


1. diue quem proles n. m. Hymnum hic Apollini dicit et commendat carmina sua secularibus ludis [(cf. Porph.),] qui celebrantur post centum annos supra Tiberim aut in Capitolio. Saecularis autem ludus erat, qui celebrabatur per centum annos supra Tiberim. proles niobea. Laus Apollinis de factis, quia in uindictam matris Latonae Nioben cum filiis suis interemit.

2. titiosque raptor. Qui uim Latonae inferre conatus est.

3. et troi<a>e alt<u>e. Magnae, ut (Verg. Aen. 15 II 290): Ruit alto a culmine Troia.

4. phthius achilles. A ciuitate dictus (Verg. Aen. I 284): Phthiam clarasque Micenas.

5. tibi miles impar. Vt (Verg. Aen. VI 57. 58): Dardana, qui Paridis direxti tela manusque // Corpus in Aeacid<a>e.

6. thetidis marin<a>e. Subauditur: deae, ut (Verg. Aen. XII 52): Longe illi dea mater erit.

9. ille mordaci. Achilles ruens cadenti arbori comparator. Quia, quicquid attigerit, mordet et tenet, aut mordaci noxio.

12. puluere teucro. Pro Teucrio, ut Dardanus pro Dardanius [(sim. Porph.).] Vergilius (Aen. II 26): Et longo soluit se Teucria luctu. tevcro. Pro Teucrio, principale pro possessiuo, ut Virgilius (Aen. IIII 661. 662): Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto // Dardanus. Pro Dardanius.

13. ille non inclusus. Achillem dicit nihil fraude egisse, sed palam semper uirtutis fiducia dimicasse. Vt (Verg. Aen. VIIII 152. 153): Nec equi caua condemur in aluo // Luce palam.

14. male periatos. Vt (Verg. Aen. VI 574): Panduntur portae aut (Verg. Aen. II 248. 249): Quibus ultimus esset // Ille dies.

15. et l<a>etam priami choreis. Vt (Verg. Aen. II 249): Festa uelamus fronde per urbem. (Verg. Aen. II 248. 249): Quibus ultimus esset // ille dies, festa uelamus f. p. u.. et (Aen. II 238. 239): Pueri circum innuptaeque puellae // Sacra canunt. Et est hyperbaton: et laetam aulam Priami choreis.

16. falleret aulam. Pro toto Ilio posuit; neque enim solum regem fefellerunt Achiui, sed cunctos. Ergo mire fallere dicit, unde Maro (Aen. VIIII 150. 151): Tenebras et inertia furta // Palladii.

16. sed palam captis. Aperto semper bello Achilles non insidiis grauis, ut (Verg. Aen. X 735): Non furto melior, sed fortibus armis. hev nefas hev. Dolenter exclamat poeta Achillem uiuum ad internetionem interimere omnes potuisse Troia nos, ut nec Aeneas profugeret ad Romam omine meliori condendam nec ab eo uel infantibus parceretur; quale est (Lucan. II 108): Crimine, quo parui c<a>edem potuere mereri. Quae tamen in laudem commemorantur Apollinis.

18. nescios <fari>. Infantes, paruos.

20. matris in aluo. In grauidas etiam mulieres s<a>euiendum fuisse.

21. ni tuis. Hoc est Apollinis.

23. rebus <a>eneae. Rebus Troianis, ex quorum genere meliori alite, hoc est uulturum auspicio erat Roma condenda.

25. doctor argutae fidicen thaliae. Doctorem nunc Apollinem non Thaliae Musae, sed artis lyricae dicit, eamque ad studium suum referens Dauniam dixit a rege Apuliae Dauno, unde oriundo Horatius erat.

26. qui xantho lauis amne crines. Lauis pro lauas [(cons. Porph.).] Xanthus fluuius, ut (Verg. Aen. IIII 143. 144): Xanthique fluenta // Deserit ac Delon maternam inuisit Apollo.

28. leuis agileu. Leuis inberbis. Agiei ([leg.] agyiae) uero Atheniensi lingua uici dicuntur, quo nomine ideo Apollo uocatus est, quia ex oraculi responso in uicis publicis urbis suae statutis altaribus ei sacrificia instituerant, unde Agieus ([leg.] Agyieus) dictus. Agyieus Apollo dicitur, quia in omnibus uicis colitur; agyias enim dicunt Graeci uicos.

31. uirginum prim<a>e puerique c. Pueros et puellas alloquitur, quibus Dianae carmen lyrico sono cantari consueuerat, ut rithmum operis sui in canendo custodiant.

33. deliae. Dianae.

35. lesbium seruate p. Alc<a>ei lyrici poetae, qui Lesbius fuit.

36. pollicis ictum. Modulationem lyrici carminis, ueluti ipse lyram percutiat.

37. rite latonae. Sollemni consuetudine.

38. pace noctiluca. Eadem enim et Lunae honore censebatur; unde et Dianae Luciferae nomen accepit.

39. prosperam frugum. Rore nocturno nutriens, ut (Verg. georg. II 201. 202): Quantum longis carpent armenta diebus, // Exigua tantum gelidus ros nocte reponet. celeremqve pronos. Quia ita tempora per lunae cursum sicut solis peraguntur. Sed circa lunam proprie menses dixit; sic enim singulis mensibus zodiacum circulum luna pertransit, quemadmodum sol toto anno.

40. uoluere menses. Quia conditionem mortalitatis temporibus anni comparauerat, ne crederentur et homines renasci <ut> tempora, inminutiones elementorum siue temporum reparari dixit, conditionem uero mortalitatis ut communem omnibus, ita inreparabilem.

41. nupta iam dices. Loquendo ad unam de omnibus dicit: dum fueritis nuptae, dicetis. amicvm. Amabile.

43. reddidi carmen. Non difficulter carmen Horati reddidisse referet uel cecinisse.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII