Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i viii


nam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,

cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,

maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque

maxima formido; nam fures dextra coercet

5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,

ast inportunas volucres in vertice harundo

terret fixa vetatque novis considere in hortis.

huc prius angustis eiecta cadavera cellis

conservus vili portanda locabat in arca;

10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti

mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.

nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque

15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes

albis informem spectabant ossibus agrum,

cum mihi non tantum furesque feraeque suetae

hunc vexare locum curae sunt atque labori

quantum carminibus quae versant atque venenis

20 humanos animos: has nullo perdere possum

nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum

protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.

vidi egomet nigra succinctam vadere palla

Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque

fecerat horrendas adspectu. scalpere terram

unguibus et pullam divellere mordicus agnam

coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde

manis elicerent animas responsa daturas.

30 lanea et effigies erat altera cerea: maior

lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;

cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae

iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam

altera Tisiphonen: serpentes atque videres

35 infernas errare canes Lunamque rubentem,

ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

mentior at siquid, merdis caput inquiner albis

corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum

Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes

umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum

utque lupi barbam variae cum dente colubrae

abdiderint furtim terris et imagine cerea

largior arserit ignis et ut non testis inultus

45 horruerim voces furiarum et facta duarum?

nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi

diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.

Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum

excidere atque herbas atque incantata lacertis

50 vincula cum magno risuque iocoque videres.


Composuit: 718—721 A.U.C. (36—33 Â.Ñ.) ?. Systema: versus heroi. Nomenclatura: 2 Priapus; 11 Nomentanus; 11 Pantolabus; 14 Esquiliae; 15 Tarquinius; 24 Canidia; 25 Sagana; 29 Manes; 33 Hecate; 34 Tisiphone; 39 Iulius; 39 Pediatia; 39 Voranus; 45 Furiae; 48 Canidia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. olim trvncvs eram ficvlnvs. Priapum positum in hortis, qui erant extra portam Exquilinam, antequam aedificiis quoque locus occuparetur, inducit referentem non tam magnum negotium sibi esse custodiendis hortis a furibus atque auibus quae semina consumunt, quam a ueneficis quae se in [h]isdem locis inquietent.

1. invtile lignvm. Merito. Nam haec materia nullis fabricis idonea est. Attende nomen a fico deriuatum ‘ficulnus’, non ut uulgo ‘ficulneus’.

7. vetatqve novis insidere in hortis. Nouis hortis ideo dixit, quod, cum Esquilina regio prius sepulchris et bustis uacaret, primus Maecenas salubritatem aeris ibi expertus hortos constituit. Potest et [nouis hortis] accipi pro ‘recens satis’. Maxime enim aues tum prohibendae ex hortis sunt, ne semina in terra missa colligant.

11. pantolabo scvrrae nomentanoqve nepoti. // mille pedes in fronte, et reliqua. Commune sepulchrum urbanissime dicitur haec regio, namque publicas ustrinas habebat. Quare eleganter Pantolabo et Nomentano, qui bona sua comederant, lata monimenta praestare nunc dicitur, scilicet quia priuata habere non poterant. Solet autem priuatis monimentis inscribi, quod pedes in fronte, quod in agris habeant; item singularibus plerumque litteris notari solet [Hoc monimentum heredes non seque[n]tur], uidelicet nequi ius habeat inferendis ibi reliquiis aliorum mortuorum. Fuit autem Mallius Verna trans Tiberim ingenuis parentibus natus, qui quia a multis pecuniam mutuam erogabat, Pantolabos est cognominatus, sed quamuis aliquot uitiis teneretur, tamen propter scurrulitatem compluribus erat domestice notus. Cassi autem Nomentani huius, quem nepotem propter prodigam uitam appellauit, saepe meminit.

14. nvnc licet esqviliis habitare[s] salvbribvs. Scilicet, quia promotae longius ustrinae, salubres factae sunt Esquiliae.

16. albis informem spectabant ossibvs agrvm. Manifestissima ἔνλειψ[ε]ις. ‘Spectabant’ enim non utique alii quam ‘homines’ intellegendum.

21. simvl ac vaga lvna decorvm // protvlit os, qvin ossa. Bene ‘uaga’, sicut Vergilius: // Errantemque lunam.

23. vidi egomet nigra svccinctam vadere palla // canidiam. Et alibi dictum est Gratidiam nomine fuisse Neapolitanam unguentariam, quam Canidiam hic appellat, et ut ueneficam carpit, ut maxime in epodo carmine.

25. cvm sagana maiore vlvlantem. Memini me legere apud Helenium Acronem Saganam nomine fuisse Horati temporibus Pompei sagam senatoris, qui a triumuiris proscriptus est. Sed cum dicat maiorem, apparet aut sororem hanc habuisse minorem se, aut fuisse et aliam Saganam illis temporibus minorem ha[n]c uel aetate uel natalibus uel censu.

27. et pvllam divellere mordicvs agnam coepervnt. Haec uidelicet iam ad maleficia uenefic[i]arum [haec] pertinent. [Pullam] autem nigram accipere debemus, ut et Vergilius ait: // Ne maculis infuscet uellera pullis // Nascentum.

28. vt inde manes elicerent animas responsa datvras. Mire dictum est ‘manes animas’, hoc est: quae animae manes sunt, ut si diceret: manes mortuorum.

30. lanea et effigies erat altera cerea. Ordo est: lanea effigies erat et altera cerea.

30. maior // lanea, qvae poenis conpesceret inferiorem. Sic figuratas dicit fuisse has duas effigies, ut lanea supplicium de cerea sumere uideretur.

34. serpentes atqve videres infernas errare canes. Sic fere instruit Horatius, ut coniunctiones non suo loco ponat. Et est ordo: serpentes uideres errare atque infernas canes. Sic et paulo supra dictum est: // Lanea et effigies erat altera cerea.

39. ivlivs et fragilis pediatia, fvrqve voranvs. [Pediatius] eques Romanus honesto patrimonio consumpto etiam castitatem oris amiserat, et indulgentia parentum mollis euaserat, ut omnem libidinem cum uoluptate pateretur. Propter quod eum Horatius feminino nomine ‘Pediatiam’, non ‘Pediatium’ appellauit; ob eandem causam et fragilem dixit, id est, mollem. [Voranus] autem Quinti Lutati Catuli libertus omni loco, omni tempore furacissimus fuisse dicitur. De quo etiam illud traditur: cum deprehensus a nummulario esset, cuius de mensa nummos subtractos in calceos sibi infarciuerat, quidam iocans in eum ‘belle’ inquit ‘sic te nummularius ille exchalciauerat’ cum adspiratione secundae syllabae, ut simul et chalcon, id est aes, ei ablatum excalciato obiceret.

43. et imagine cerea largior arserit. ῾Υπέρμετρος uersus, ut est ille Homericus: // Κύκλωψ τῆι πίε οἶνον, ἐπεὶ Φάγες ἀνδρόμεα κρέα. et Vergilius: // Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo et alibi: // Iamque iter emensi turres ac tecta Latinorum.

48. canidiae dentes, altvm saganae caliandrvm excidere. Iocatur in has, quasi altera dentibus adpositis uti solita sit, altera quod glabra fuerit caliandrum, id est galericum habere consuesset. Caliandri meminit et Varro in eo libro, qui inscribitur Virgula diuina, dicens: // Ego nunc postulem, Agamemno[na], meum? // Tantis coturnis accipit critonia caliandrum.

49. atqve incantata lacertis // vincvla cvm magno risvqve iocoqve videres. ‘Videres’ uerbum reuocandum ad id, quod dixerat [excidere]. Sic enim coniungendum: excidere uideres.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § olim trvncvs eram. Inducit Priapum, qui stat in hortis Esquilinis, dicentem non tam sibi laborandum in seruadis furibus quam ueneficis perferendis. Quomodo autem a corylo coturnus, ita a fico ficulnus deriuatio est. invtile. Ad nullos usus genitum.

4. cohercet. Quia fustem tenens figuratur.

5. ‘Ruber palus’ formatum e ligno uirile membrum.

6. inportvnas. Quae hortis noceant.

7. § vetatqve novis. Quia semper exercentur, noua cultura, an propter recentem dedicationem M<a>ecenatis ‘nouis’, hoc est nuper institutis, aut recens satis, aut quia antea sepulchra erant in hoc loco, in quo modo sunt horti M<a>ecenatis, ubi sunt modo Traianae? Ante enim tanta misericordia tenebantur maiores, ut etiam publica monumenta pauperibus et seruis aedificarent.

8. § hvc. Ad ilium locum, in quo stabat Priapus, idest huc aliquando. cadauera portabantur plebeiorum siue seruorum. Nam sepulchra erant publica antea, modo M<a>ecenatis horti. angvstis cellis. Vilissimis tuguriis. § Pauperum uel seruorum cadauera hic olim sepeliebantur, nam ideo subdidit ‘conseruus’.

10. § commvne s. Soliti enim erant carnifices puteos in Esquilina uia facere, in quos corpora mittebant.

11. § pantolabo. Mallius Verna trans Tiberim ex ingenuis parentibus natus, qui a multis pecuniae accipiebat, unde Pantolabus dictus; qui quamuis multis uitiis habundaret, propter scurrilitatem tamen conpluribus erat domestice notus. ‘Scurrae’ dicuntur homines uilissimi et abiecti [et scenici legionum]. § nomentanoqve n. Nomentanus autem prodigus fuit et omnia bona comederat; et eleganter his apud Esquilias in publicis ustrinis monumentum fuisse elicit, quia priuatum habere locum non potuerant, omnibus suis absumptis.

12. mille ped. Ideo cippus erat positus, ne heredes ipsius regionis haberent potestatem auiti siue paterni. § Titulus erat inscriptus, agri modum ex utroque spatio designans.

13. § heredes [-m-] ne s. Nescio qui donauit agrum suum populo ad sepulchra et posuit fines, ut habeat in latitudine mille pedes, in longitudine trecentos. Hoc tamen fecit, ne heredes eius publicum inuaderent monumentum. § ne[c] seqverentvr. Ne haberet facultatem petendi spatium illud mille pedum et trecentorum. Item inscriptum erat sepulchro, ne ad heredes pertineret, hoc est, ne corpora aut reliquiae alienae inferrentur.

14. § nvnc licet e. Esquiliae dicitur locus, in quo antea sepeliebantur corpora extra portam illam, in qua est Sessorium. § salvbribvs. Si sublata sunt sepulchra et modo sunt ibi horti, recte dixit salubres. Loca enim salubria sunt, in quibus [sunt] amoenitates.

16. § albis ossibvs. Sensus hic est: ibi nunc amoenitas aedificiorum grandis est, ubi aliquando albebant ossa miserorum, idest tristes homines intuebantur hunc agrum aliquando album ex ossibus cadauerum.

17. fvresqve f. qve. Fures propter hortos, ferae propter cadauera mortuorum.

19. versant. Mutant. In aliis ‘uexant’ lego.

21. vaga. Quia per zodiacum uagatum? [(item)] ut Maro ([Aen.] I 742): Hic canit errantem lunam.

22. protvlit os. Maro ([Aen. VIII] 591): Extulit os sacrum caelo.

23. § vidi egom. Hic uersus tragice profertur, ut ([Verg. Aen. III] 623): Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro.

24. § canidiam. Pro Gratidia Neapolitana unguentaria, quam semper ut ueneficam carpit Horatius.

25. maiore. Ostendit fuisse etiam minorem; aut maiorem natalibus aut aetate aut censu; aut ‘maiore’ quam fuit ipsa Canidia.

27. § mordicvs. [Aduerbium est: mordendo: Aliter.] Pro eo, quod est morsibus, uelut aduerbialiter locutus ut radicitus.

29. manes e. Quid sunt manes? animae responsa daturae. Efexegesis est.

30. § lanea effigies. Bis subaudis ‘effigies’: lanea effigies, cerea etiam.

31. maior l. q. c. Sic steterant, ut ceream lanea coherceret.

33. § peritvra. Idest ita stabat effigies cerea ante laneam, quasi passura poenas.

35. infernas canes. Aut Cerberum dicit aut Furias.

36. <magna>. Praegrandia

39. § ivlivs et fragilis p. Quidam infames temporis illius. Alii dicunt poetas fuisse pessimos. Pediatia ergo uiri nomen est, sed soluti. Alii perditos, triuiales exponunt. fragilis. Hoc est mollis et fluxus. voranvs. Istum dicunt furem fuisse iudicem.

40. alterna l. Respondentes.

41. triste et a. Hoc est metuendum et lugubre.

43. cerea. Ypermeter uersus, ut ([Verg. Aen.] X 116): Solio tum Iuppiter aureo.

44. § arserit. κατὰ κοινόν: quid memorem, ut largior arserit ignis? Deest tamen ‘ut’. § et vt non testis. Idest quid dicam, quomodo eas ultus sum pro timore, quomodo multus non recessi, sed eas terrui?

46. § displosa. Explosum est eiectum, displosum cum impetu eiectum. § Ego ficus pepedi, idest foetus ex ficu Priapus.

48. <caliendrvm>. Quidam ornatus, quo mulieres ad exornandos crines utuntur capillorum. § Aliter: caliendrum dicitur ornatus capitis mulierum, siue subpositus crinis, quem pro naturalibus capillis accipiebant [crinis subpositicius siue capillamentum]. <caliendrvm>. Genus galeri.

50. vincvla. Quaedam licia ex diuersis coloribus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII