Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xi


quibus opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Mercurinam te docilis magistro

movit Amphion lapides canendo

tuque testudo resonare septem

callida nervis,

 

5 nec loquax olim neque grata, nunc et

divitum mensis et amica templis:

dic modos, Lyde quibus obstinatas

adplicet auris,

 

quae velut latis equa trima campis

10 ludit exsultim metuitque tangi

nuptiarum expers et adhuc protervo

cruda marito.

 

tu potes tigris comitesque silvas

ducere et rivos celeres morari;

15 cessit immanis tibi blandienti

ianitor aulae;

 

Cerberus, quamvis furiale centum

muniant angues caput eius atque

spiritus taeter saniesque manet

20 ore trilingui;

 

quin et Ixion Tityosque voltu

risit invito; stetit urna paulum

sicca, dum grato Danai puellas

carmine mulces.

 

25 audiat Lyde scelus atque notas

virginum poenas et inane lymphae

dolium fundo pereuntis imo

seraque fata,

 

quae manent culpas etiam sub Orco:

30 inpiaenam quid potuere maius? –

inpiae sponsos potuere duro

perdere ferro.

 

una de multis face nuptiali

digna periurum fuit in parentem

35 splendide mendax et in omne virgo

nobilis aevom,

 

surgequae dixit iuveni marito,

surge, ne longus tibi somnus unde

non times detur; socerum et scelestas

40 falle sorores,

 

quae velut nactae vitulos leaenae

singulos eheu lacerant: ego illis

mollior nec te feriam neque intra

claustra tenebo.

 

45 me pater saevis oneret catenis,

quod viro clemens misero peperci,

me vel extremos Numidarum in agros

classe releget:

 

i pedes quo te rapiunt et aurae,

50 dum favet nox et Venus, i secundo

omine et nostri memorem sepulcro

scalpe querelam.’

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Mercurius. Nomenclatura: 1 Mercurius; 2 Amphion; 7 Lyde; 17 Cerberus; 21 Ixion; 21 Tityos; 23 Danaus; 29 Orcus; 35 Hypermnestra; 47 Numidia; 50 Venus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mercvri, nam te docilis m. Mercurium inuocat lyrae inuentorem, petens, ut inspiret sibi modulationem dignam auribus Lydes amicae. Ordo est autem: Mercuri, dic modos, quibus Lyde obstinatas applicet aures.

1. nam te docilis magistro [et] movit amfion l[i]. c. Nota fabula est Amfionem citharae cantu et pecudes, quarum pastor erat, ad se accersisse et lapides, quibus Thebani muri extructi sunt.

3. teqve testvdo. Quia e testudine[m] Mercurius lyram fecit.

6. et amica templis. Fidicines hodieque Romae sacrificiis adhiberi uidemus.

11. et adhvc protervo crvda marito. Non est intempestiua, sed animo cruda, id est crudelis, ac per hoc aspera atque horrens maritum.

13. tv potes tigres comitesqve silvas dvcere. Haec ad testudinem dicuntur [siue ad Mercurium].

15. cessit inmanis tibi blandienti ianitor avlae. Receptam de Orfeo fabulam tractat, qua refert etiam Cerberum et cetera inferna cantu citharae lenita esse.

19. atqve spiritvs taeter s. m. o. t. Saniem aut[em] cadauerum, quibus uescitur, intellegi uult aut pro uenenis posuit, quae in illo esse potest fingi, cum etiam serpentibus hirsutus esse fingatur.

21. qvin et ixion tityosqve vvltv risit invito. [Inuito uultu ris][i][t]. Intellegas tantam fuisse gratiam cantus, ut in tormentis poenae constitutis extorserit tamen risus.

23. danai pvellas, pro eo, quod est ‘Danai filias’.

25. avdiat lyde scelvs atqve notas. Mira oportunitate de excessu excessum repperit. Et est sensus: Audiat Lyde, qua poena damnatae sint, quae crudeles amatoribus fuerint.

26. et inane lymphae dolivm fvndo perevntis imo. Inane dolium. Ita autem figurauit, ut e contrario ‘plenum uas [inante] illius rei’ dicitur, ut et Terentius: // Vini plenum.

28. seraqve fata. Quare sera dixerit, ipse ex subiectis ostendit inferendo: [quae manent culp][a][s etiam sub Orco].

30. impiae nam qvid potvere m. i. Bona epanalemsis, per quam inpensior affectio dicentis exprimitur.

31. dvro perdere ferro. Non ad naturam ferri relatum est epitheton ‘duro’, sed ad animum earum, quae dura ac crudeli mente in eos usae sunt.

33. vna de mvltis face nvptiali digna. Ypermestram dicit, quae Lynceum maritum seruauit. Et bene pro praesenti adfectione inlatum [face nuptiali digna], tamquam maius praemium feminis non sit.

35. et in omne virgo nobilis aevvm : propter pietatem scilicet, quam marito praestitit.

41. qvae velvt nanctae vitvlos leaenae. Velut leaenae uitulos nanctae.

45. me pater saevis oneret catenis. Extrinsecus audiendum ‘si putat’ uel quit tale: me pater, ait, si putat, saeuis catenis oneret pro hoc facto.

51. et nostri memorem sepvlchro s. q. Id est: monumento meo inscribe mortis meae [casum uel] causam.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[METRVM SAPPHICVM, QVARTVS DIPODIA.]


1. mercuri nam te docilis m. Mercurium lyrae inuocat repertorem, ut inspiret sibi modulationem dignam auribus Lydes amicae. Ordo autem hic est: Mercuri, die modos, quibus Lyde obstinatas aures adplicet [(ex Porph.);] [nam te magistro docilis Amphion mouit lapides canendo].

2. mouit amphion lapides canendo. Iuxta hoc quod Cicero Tullius in rhetoricis dicit [(conferuntur loci parum similes de inuent. I 25 et auct. ad Herem. III 7):] Artium magistros adferre laudem siue uituperationem discipulis, rursum discipulos magistris. Vnde hic Mercurius laudatur in Amphione discipulo, cuius nota fabula est; eo quod idem Amphion citharae cantu et pecudes, quarum pastor erat, ad se arcessire consuerit et lapides, quibus muri sunt extructi Thebani, ut Statius (Theb. I 9. 10): Quo carmine muris // Iusserit Amphion Tyrios accedere montes.

3. resonare septem. Vt (Verg. Aen. VI 646): Obloquitur numeris septem discrimina uocum.

4. callida neruis. Docta; sic enim dicitur de doctis: ‘rem callent’.

6. nec loquax olim. Laus repertoris ab opere, qua dicat neque loquacem lyram neque gratam fuisse, antequam Mercuri doctrina aptaretur ad cantum. Nam et in sacrificiis fidicines adhiberi consueuerant.

7. dic modos lidae. Ὑπακούεται ‘Mercuri’, dic modulationes. obstinatas. Clausas.

8. adplicet aures. Velut oblectata iungat et adplicet ad audiendum.

9. trima. Trium annorum. eqva trima campis. Idest iam difficilis ad domandum, unde dictum [est] (Verg. georg. II 272): Adeo in teneris adsuescere multum est.

10. exultim. Saltuatim.

11. proteruo. Inportuno, nimio.

12. cruda marito. Intacta, inmatura, siue [(secundum Porph.)] non intempestiua, sed animo cruda, idest crudelis ac per hoc aspera atque horrens maritum.

13. tu potes tigris c. s. d. Idest oblectatione cantus, quocumque ieris, te sequentes, ut (Verg. georg. IIII 510): Mulcentem tigres et agentem carmine quercus.

16. tibi blandienti. Ypallage figura: tibi blandienti, cum ipse magis blanditus sit, ut Vergilius (eel. 10, 16): Nostri non poenitet illas.

16. ianitor aulae. Vt (Verg. georg. IIII 483): Tenuitque inhians tria Cerberus ora.

17. centum. Finitum pro infinito.

18. muniant angues caput eius. Vt ait Ennius (trag. fr. 442 Ć): Angue uillosi canis.

19. spiritus teter. Aut pro uenenis posuit aut pro sanie cadauerum, quibus uesci consueuerat.

20. ore trilingui. Vt (Verg. Aen. VI 417. 418): Latratu regna trifauci // Personat.

21. quin et ixion. Vt (Verg. georg. IIII 484): Atque Ixionei uento rota constitit orbis.

21. uultu risit inuito. Extorquente cithara dulcedine sui, quod tormentorum necessitas non sinebat.

23. dum grato danai puellas. Danai nota fabula, qui fratris <A>egisti inuidia, quod omnes ille filios, hic haberet filias, pactis nuptiis filiabus praecepit, ut interimerent acceptos sponsos; quod ab omnibus factum est praeter ab Hypermestra, quae Linceum fuga data seruauit. Ob hoc ergo scelus etiam apud inferos hac dicuntur poena damnatae, ut aquam in pertunsum iugiter dolium mitterent. pvellas. Filias dixit.

25. audiat lyde scelus. Sensus hic est: audiat Lyde, qua poena damnatae sunt, quae amantibus crudeles fuerunt.

28. seraque fata. Tardum exitum, ut (Verg. Aen VI 569): Distulit in seram c. p. m.

29. sub orco. Idest non solum damnantur in aquae penuria, sed etiam infernali cruciantur igni.

31. duro ferro. Non ad naturam ferri relatum est epitheton, sed ad earum animum, quae dura ac crudeli mente hoc ansae sint, ut (Verg. Aen. IIII 366.367): Duris genuit te cautibus horrens // Caucasus.

32. perdere ferro. Occidere.

33. una. Ype<r>mestra.

33. pace n. digna. Positum [enim] est hoc pro affectionis insigni, tamquam maius praemium feminis non sit. Cum facibus enim nuptiae uesperi fiebant apud antiquos.

35. et in omne uirgo nobilis <a>euum. Virginem pro muliere posuit.

38. ne longus tibi somnus. Idest mors, ut (Verg. Am. VI 278): Et consanguineus Leti Sopor.

41. Ordo est: quae uelut leaenae nactae uitulos [(cons. Porph.)] eheu lacerant singulos, et est pulcherrima comparatio.

43. mollior. Melior, affectiosior. 47. ME VEL EXTREMOS NVMIDARVM IN AGROS. In deserta Numidiae, quae feris plena sunt; aut pro crudelitate Numidas memorauit, ut (Verg. Aen. IIII 41): Numidae infreni cingunt.

50. dum pauet nox. Vt (Verg. Aen. VIII 658): Defensi a tenebris et dono noctis opacae. venvs. Amor.

51. et nostri memorem s. s. q. Idest per epitaphion in conmemorationem scribe, quod gestum est.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII