Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xix


sacro opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quantum distet ab Inacho

Codrus pro patria non timidus mori,

narras et genus Aeaci

et pugnata sacro bella sub Ilio:

5 quo Chium pretio cadum

mercemur, quis aquam temperet ignibus,

quo praebente domum et quota

Paelignis caream frigoribus, taces.

da lunae propere novae,

10 da noctis mediae, da, puer, auguris

Murenae: tribus aut novem

miscentur cyathis pocula commodis.

qui Musas amat imparis,

ternos ter cyathos attonitus petet

15 vates; tris prohibet supra

rixarum metuens tangere Gratia

nudis iuncta sororibus:

insanire iuvat: cur Berecyntiae

cessant flamina tibiae?

20 cur pendet tacita fistula cum lyra?

parcentis ego dexteras

odi: sparge rosas. audiat invidus

dementem strepitum Lycus

et vicina seni non habilis Lyco.

25 Spissa te nitidum coma,

puro te similem, Telephe, Vespero

tempestiva petit Rhode:

me lentus Glycerae torret amor meae.


Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Telephus. Nomenclatura: 2 Codrus; 3 Aeacus; 4 Ilion; 8 Pelignus; 11 Murena (L. Licinius); 13 Musae; 16 Gratiae; 18 Berecyntius; 23 Lycus; 26 Telephus; 26 Vesper; 27 Rhode



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvantvm distet ab inacho codrvs. Telefum sodalem adloquitur, iocose eum corripiens, quod historias non ad se pertinentes potius loquitur, quam quae pertineant ad conuiuii praesentis apparatus. Deinde conuersus ad puerum, hortatur, ut inpari numero cyathorum potiones faciat.

1. qvantvm distet ab inacho // codrvs pro patria[s] non timidvs mori // [i]narras. [cum] Comparationem, inquit, facis uirtutum Inachi et Codri. Codrus autem Atheniensium dux fuit, qui, ut patriae uictoriam pareret, interimendum se Lac[a]edaemoniis obtulit; de Inachi autem uirtutibus nulla extitit historia.

4. et pvgnata sacro bella svb ilio. Sacrum Ilium dixit secundum Homericum de Ilio: ῎Ιλιον ἱρήν.

7. qvo praebente domvm et qvota: ad epulandum praebente scilicet, quo modo solent dicere: apud quem.

7. et qvota paelignis caream frigoribvs. Vtrum in Paeligno oppido uult intellegi dici, an ut solent poetae speciem pro genere posuit, ut: // Leuis innatat alnus // Missa Pado ?

9. da lvnae propere novae. Siculi ueteres singulos uini cyathos sub singulorum deorum aut carissimorum sibi nominibus solebant in poculum defundere; secundum quae nunc haec dicuntur.

11. tribvs avt novem miscentvr cyathis pocvla commodis. Secundum illud: Numero deus impare gaudet.

15. tres prohibet svpra // rixarvm metvens tangere gratia. Ait: supra nouem cyathos si tres addideris, futurum ut ebrius factus exsurgas in lites, quae scilicet [et] contrariae sunt Gratiae.

18. cvr verecynthiae cessant flamina tibiae. Verecynthus urbs est Phrygiae. Ergo tibias Phrygias dicit, quae sacris Matris Magnae adhibentur, ad quarum cantus tamen solent et conuiuantes saltare.

21. parcentes e[r]go dexteras odi, id est: otiosas, quae neque lyram percutiant nec spargant rosas.

22. avdiat invidvs dementem strepitvm lycvs. Strepitum audiat Lycus hylaritatis nostrae, et inuidia rumpatur.

24. et vicina seni non habilis lyco. Merito [non habilis], quia puella seni iuncta est.

27. tempestiva petit rode. Quid est [tempestiua] ? utrum non inportuna ac non incommoda, an uero tempestiua id est matura rebus ueneriis?

28. me lentvs glycerae torret amor. Eleganter; [me] lentus amor quasi latens et occultus nunc intellegendum, ut lentus ignis dicitur, qui[a] latens ac sine flamma urit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ODE DICTILOS • PRIMVS VERSVS GLIC: SCDS ASCL:] METRVM PRIMO VERSV GLYCONIVM, SECVNDO ASCLEPIADEVM.


1. quantum distat ab inacho. Telephum, Graecum poetam, sodalem suum, adloquitur, iocose sum corripiens, quod historias non pertinentes ad propositum suum potius loquatur, quam quae sint apta conuiuio [(ex Porph.).] Alii [(non Porph.)] uolunt reprehendi Telephum, quod, quantum temporis interesset ab Inacho usque ad Codrum, quaereret; deinde conuersus ad puerum, ut inpari numero cyathorum faciat potiones, hortatur [(ex Porph.).]

2. codrus pro patria non timidus mori. Codrus rex Atheniensium et Lacedemoniorum fuit. Hic inminentibus hostibus pro patria se deuouit, responso incitatus oraculi, quo praedictum fuerat eos uincere posse, quorum dux fuisset occisus. Hoc dum peruulgatum fuisset, coepit uitari, ne occideretur. Mutato postea habitu gregarii militis ad caetra hostium perrexit, et magnis iniuriis agens, ut occideretur, optinuit; unde Vergilius (ecl. 5, 11): Aut iurgia Codri.

3. et genus aeaci. Aui Achillis. Per has [autem] fabulas historiam Graecam significat.

4. et pugnata sacro b. ‘Sacrum Ilium’, quod a numinibus muri facti dicebantur, hoc est Neptuno et Apolline, ut (Verg. Aen. V 811): Structa meis manibus periurae moenia Troiae.

5. quo chium p. c. Chium cadum aut peregrinum uinum dixit aut uas uino pretiosius.

6. quis aquam temperet ignibus. Emamus etiam pincernam Graecum, ut (Iuu. 5, 56): Flos Asiae ante ipsum. temperet. Tepefaciat. Nam tepefactis aquis solent Graeci temperare uina.

7. quo praebente. Inuitante, hoc est nomenculatore. et qvota. Subauditur hora.

8. pelignis caream p. t. Pelignum oppidum Sabinorum est frigidae regionis.

9. da l. Puerum pincernam alloquitur. da lvnae propere. Hoc more ueteres festiuitatem conuiuiorum celebrare consueuerant, ut singulos uini cyathos sub singulorum deorum aut carissimorum hominum <nominibus> in poculis adici iuberent.

10. da noctis mediae. Idest bibamus in honorem mediae noctis et nouae lunae et auguris Murenae.

11. tribus aut nouem. Vt (Verg. ecl. 8, 75): Numero deus inpare gaudet [(ex Porph.).] ‘Tribus aut nouem’ aut propter Musas aut propter Charitas, quia laetitiam dicebant [[leg.] dabant).

14. [ternos ter.] Hoc est noues ternos.

15. vates. Pro quolibet sacricola. tris prohibet svpra. Idest ne, si supra nouem addideris tres, ebrius factus exurgas in lites, quae sunt gratiae laetitiaeque contrariae.

17. nudis iuncta sororibus. Ideo Gratiae nudae pinguntur, ueluti sine dolo, sine fraude, sine aliquo uelamine.

18. insanire iuuat. Debriari. cvr berecinthiae. Berecinthus urbs est Phrigiae, unde et tibias Phrigias dicit, quae matris deum sacris adhiberi consueuerant, ad quarum cantus et a conuiuantibus saltabatur [(ex Porph.),] ut (Verg. Aen. VIIII 619): Tympana uos buxusque uocant Berecinthia matris.

19. cessant flam[m]ina tibiae. Vt (Verg. ecl. 5, 2): Calamos inflare leues.

21. parcentis ego dexteras. Otiosas a cantu [(cons. Porph.)] uel a miscendo cessantes.

22. audiet inuidus l. Idest audiat Lycus uicinus hilaritatis nostrae strepitum et inuidia rumpatur [(ex Porph.),] ut In Vergilio (Aen. I 725) pro laetitia: Fit strepitus tectis.

24. et uicina seni non habilis lyco. Subauditur uxor, quae seni puella inhabili iuncta esset; unde et zelum eius ostendit, dum inuidum dicit.

25. spissa te nitidum coma. Laus pulchritudinis Telephi. Nam et crinium compositio in iuuenibus amatur. Ordo est: Telephe, tempestiua Rhode petit te nitidum spissa coma et similem puro Vespero.

28. glicer<a>e torret a. m. Interius consumit, ut (Verg. Aen. IIII 66): Est mollis flamma medullas.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII