Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iv xii


dives opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iam veris comites, quae mare temperant,

inpellunt animae lintea Thraciae,

iam nec prata rigent nec fluvii strepunt

hiberna nive turgidi.

 

5 nidum ponit Ityn flebiliter gemens

infelix avis et Cecropiae domus

aeternum opprobrium, quod male barbaras

regum est ulta libidines.

 

dicunt in tenero gramine pinguium

10 custodes ovium carmina fistula

delectantque deum, cui pecus et nigri

colles Arcadiae placent.

 

adduxere sitim tempora, Vergili.

sed pressum Calibus ducere Liberum

15 si gestis, iuvenum nobilium cliens,

nardo vina merebere.

 

nardi parvus onyx eliciet cadum,

qui nunc Sulpiciis accubat horreis,

spes donare novas largus amaraque

20 curarum eluere efficax.

 

ad quae si properas gaudia, cum tua

velox merce veni: non ego te meis

inmunem meditor tinguere poculis,

plena dives ut in domo.

 

25 verum pone moras et studium lucri

nigrorumque memor, dum licet, ignium

misce stultitiam consiliis brevem:

dulce est desipere in loco.

 


Composuit: 735 A.U.C. (19 ΒΡ), non post.. Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Vergilius. Nomenclatura: 5 Itys; 6 Cecropius; 6 Procne; 11 Pan; 12 Arcadia; 13 Vergilius; 14 Cales; 14 Liber



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam veris comites qvae mare temperant // inpellvnt animae lintea thraciae. Vergilium adloquitur. Iterum autem ueris tempus describit. Ceterum animas pro flatibus uentorum dicere usitatissimum est poetis. Sic denique Vergilius ait: // Quantum ignes animaeque ualent.

4. iam nec prata rigent nec flvvii strepvnt // hiberna nive tvrgidi. Atqui ueris tempore intumescere flumina incipiunt: nisi κατὰ ἔμφασιν adultum iam ueris tempus uult intellegi, quo[n]iam nix omnis elapsa est.

5. nidvm ponit ityn fleviliter gemens infelix avis. Procnen, ac per hoc hirundinem significat.

6. et c[a]ecropiae domvs aeternvm obprobrivm. [C[a]ecrop[r]ia][e] [domus], quoniam Athenienses fuerunt, C[a]ecrops autem Atheniensium dux.

7. qvod male barbaras regvm est vlta libidines. Nota historia est Procnes, quae ob stupratam et lingua debilitatam Filomelam sororem a Tereo marito filium sibi communem et illi Ityn nomine occidit et epulandum inprudenti obposuit; dein palam facto facinore cum fugeret cum sorore infestum maritum, in hirundinem et lusciniam transfiguratas esse, ipsum quoque Tereum in upupam auem esse conuersum.

11. cvi pecvs et nigri colles arcadiae placent. Pana pastoralem Arc[h]adiae deum significat.

15. ivvenvm nobilivm cliens. Augusti et Maecenatis. Aut numquid Neronum priuignorum Augusti dicit?

16. nardo vina merebere. // nardi parvvs onyx eliciet cadvm. Onyx genus ampullae est marmoreae. Ioculariter autem dicens: si adtuleris unguentum, tum demum ego proferam uinum illud Calenum.

18. qvi nvnc svlpiciis accvbat horreis. [Sulpiciis]: Sulpicii Galbae horreis dicit. Hodieque autem Galbae horrea uino et oleo et similibus aliis referta sunt.

19. spes donare novas largvs. Cadus scilicet. Potulentos autem scimus plerumque maiora[re] sperare.

21. cvm tva velox merce veni. Cum ampulla unguenti scilicet.

24. plena dives vt in domo. Vt, si diues sim, et in domum meam omnium rerum plenam te inuitem.

26. nigrorvm ignivm: funerum dicit quasi lugubrium ignium.

27. misce stvltitiam consiliis brevem. [Breuem stultitiam], hoc est: breuis temporis.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[TETRACOLOS] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. iam ueris comites q. m. n. Ad Vergilium negotiatorem scribit admonens ueris tempus esse aptum nauigio. Vsitatum autem poetis est animas dicere flatus uentorum, dum ad Graecum uocabulum referunt anemos, ut (Verg. Aen. VIII 403): Quantum ignes animaeque ualent. Ad Virgilium mercatorem, non ad poetam, loquitur, admonens tempus esse nauigationis temperant. Tranquillant. Moderant, aptum faciunt ad nauigandum.

2. lintea. Vela.

3. iam nec prata rigent. Ipso enim tempore et hiemps clauditur et ueris amoenitas aperitur, quo Fauonius coeperit flare.

5. itin flebiliter gemens. Itis filius Prognes, quem occidit ob culpam Terei. Cecrops dux Atheniensium fuit. Athenienses enim fuerunt Tereus et Progne. Per Prognen uero hirundinem significat, quae eo tempore apparet. Nota historia est, quod pro stupro sororis Philomelae ad uindictam filium Terei Occident Progne et fuit peior poena peccato, dum committitur parricidium propter incestum. Vnde Tereus conperto facinore, dum ambas insequitur, ipse in upupam dicitur mutatus; illae fugientes in hirundinem et lusciniam. <infelix avis.> Prdgnen dicit, quam dicunt lusciniam. <infelix avis.> Daulias, quae in palumbem uersa est, nutrix Itis, qui fuit filius Prognae et Terei.

7. <male barbaras regum est ulta libidines.> Incestum enim parricidio uindicauit.

9. in tenero gramine. Vt (Verg. ecl. 8, 15): Bos in tenera pecori gratissimus herba.

10. custodes ouium carmina. Pana significat, a quo pandirium dicitur inuentum. Vt (Verg. ecl. 2, 32. 33): Pan primus calamos cera coniungere plures // Instituit.

11. nigri. Vmbrosi.

13. adduxere sitim. Sitim pro aestate posuit.

14. sed pressum calibus ducere l. Calenum uinam. dvcere. Bibere.

15. nobilium cliens. O cliens; aut Augusti aut priuignorum eius Neronum aut Maecenatis dicit.

16. uina mereberis. Ioculariter nunc se Calenum uinum prolaturum promittit, si unguentum acceperit. merebere. Mereberis.

17. nardi paruus onix. Onix metallum est gemmae simile. De hoc ad unguenta odorata parua fiebant uasa, de quo Lucanus ad ostentationem luxus (X 116. 117): Totaque effusus in aula // Calcabatur onix.

18. sulpiciis accubat h. Sulpicia horrea dicebantur, ubi nunc Galbae; illic oleum condi consueuerat.

19. spes donare nouas. Cadus scilicet; maiora enim sibi per l<a>etitiam poti promittere sperando consuerunt.

20. eluere efficax. Potens, et qui largitate curas expellat.

22. uelox merce ueni. Vt supra dixit ([u.] 17), pocula non dabuntur tibi, nisi et tu ad uicem mercem idest ampullam detuleris unguenti. Negotiatorem significat istum fuisse Virgilium. 23. TINGERE. Madefacere.

24. plena diues ut in domo. Vt gratis pascam sicut diuites consueuerunt.

26. dum licet ignium. Lugubrium ignium [(ex Porph.),] ut memor mortis laetitiam non recuset.

27. consiliis breuem[q.]. Breuis temporis otium.

28. desipere in loco. Iucundum est a seueritate aliquando discedere.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII