Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xvii


nam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,

quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid

5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

si te grata quies et primam somnus in horam

delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,

si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;

nam neque divitibus contingunt gaudia solis

10 nec vixit male, qui natus moriensque fefellit:

si prodesse tuis pauloque benignius ipsum

te tractare voles, accedes siccus ad unctum.

si pranderet holus patienter, regibus uti

nollet Aristippus.’ ‘si sciret regibus uti,

15 fastidiret holus, qui me notat.’ utrius horum

verba probes et facta, doce, vel iunior audi,

cur sit Aristippi potior sententia. namque

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

‘scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et

20 splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex,

officium facio: tu poscis viliaverum

dante minor, quamvis fers te nullius egentem.’

omnis Aristippum decuit color et status et res,

temptantem maiora, fere praesentibus aequum.

25 contra, quem duplici panno patientia velat,

mirabor, vitae via si conversa decebit.

alter purpureum non exspectabit amictum,

quidlibet indutus celeberrima per loca vadet

personamque feret non inconcinnus utramque;

30 alter Mileti textam cane peius et angui

vitabit chlanidem, morietur frigore, si non

rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.

res gerere et captos ostendere civibus hostis

attingit solium Iovis et caelestia temptat:

35 principibus placuisse viris non ultima laus est.

non cuivis homini contingit adire Corinthum.’

sedit qui timuit, ne non succederet. ‘esto.

quid? qui pervenit, fecitne viriliter?’ atqui

hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret

40 ut parvis animis et parvo corpore maius,

hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est,

aut decus et pretium recte petit experiens vir.

coram rege suo de paupertate tacentes

plus poscente ferentdistat, sumasne pudenter

45 an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

‘indotata mihi soror est, paupercula mater

et fundus nec vendibilis nec pascere firmus

qui dicit, clamat: ‘victum date.’ succinit alter:

et mihi.’ dividuo findetur munere quadra.

50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet

plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris

aut cistam effractam et subducta viatica plorat,

55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

nulla fides damnis verisque doloribus adsit.

nec semel inrisus triviis attollere curat

fracto crure planum. licet illi plurima manet

60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

credite, non ludo; crudeles, tollite claudum’:

quaere peregrinum’ vicinia rauca reclamat.


Systema: versus heroi. Appellatur: Scaeva. Nomenclatura: 1 Scaeva; 8 Ferentinum; 14 Aristippus; 18 Cynicus; 18 Diogenes; 30 Miletus; 34 Iuppiter; 36 Corinthus; 52 Brundisium; 52 Surrentum; 60 Osiris



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvamvis, scaeva, satis. Ad Scaeuam haec scribitur, in qua dum ars obsequendi amicis maioribus conmonstratur, Horat(ius) satyrico charactere adstruit nihil esse [se] aerumnosius et molestius obseruantia in potiorem libero homini.

1. qvamvis scaeva satis. Προθεράπευσις.

2. maioribvs vti. Id est: amicis. [S]et in consuetudine maiores dicimus.

3. amicvlvs. ῾Υποκόρισμα.

3. vt si caecvs iter. Prouerbialiter, ut si sus Mineruam doceat.

5. qvod cv[pe]res proprivm fecisse. Hoc est: quod eius modi sit, ut uelis hoc ipsum pro tuo habere.

6. si te grata qvies. Bene non ante monet et praecipit, quo pacto obseruandi colendique sunt potiores, nisi prius ostenderit colendos esse. Et primum requietem praeponit gratiosorum hominum societati. Sic probatur illos esse laudandos, qui amicitiam consectantur.

6. si te grata qvies. Si otio delectaris, inquit, ex urbe proficiscere, abi[n] Ferentiam, hoc est in desertum oppidum, quo dicto ei ostendit Romae haut aliquos amicos esse.

9. nam neqve divitibvs. Diuites modo pro gratiosis posuit, ut Terent.: // Omnia habeo, nec quicquam habeo. Nihil enim [m]illis uidetur deesse per amicos.

10. nec vixit male, qvi natvs moriensqve fefellit. [Fefellit] intellegitur ‘ignoratus est, latuit’. Hoc autem Graecum prouerbium est: Λάθε βιώσας.

11. si prodesse tvis. Ordo est: si autem prodesse tuis uoles.

12. siccvs ad vnctvm. P(auper) ad opulentum.

13. si pranderet holvs. Hoc dictum Diogenis Cynici significat ad Aristippum Cyrenaicae sectae philosophum. Sensus est autem [sit], si aequo animo paupertate[m] utamur, numquam nos regibus obsecuturos; si regibus obsequi maluerimus, numquam in paupertate sordes aequo animo toleraturos esse.

14. si sciret regibvs vti. Astute, ut dignitatem huic sectae colendorum principum daret, inuertit, quod erat reciprocum, hoc est, ‘si patienter regibus uteretur’; sed sic[ut] maluit [si sciret], ut uideretur in olere patiendo labor esse, in regibus ferendis ars et labor.

15. vtrivs horvm: Diogenis an Aristippi.

16. vel ivnior avdi. Quare [audi]? quia [iunior]. Et hic ostendit, cur supra dixerit: [Disce docendus adhuc]. [Mordacem Cynicvm]. Facete [mordacem] dixit. Et hoc uere in Cynicum dicitur.

18. elvdebat. Et hoc bene quasi iam iamque morsurum.

19. scvrror ego ipse mihi: mihi propter me.

19. scvrror. Scurriliter obsequor. Et haec uerba sunt Aristippi ad Diogenen.

20. eqvos vt me portet, alat rex. Hinc παροιμία: ¹῞Ιππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει.

21. officivm facio. Modo honeste dixit, quod supra humiliter [scurror].

21. ver[r]vm dante minor. Quantumuis, inquit, quod accipis par[t]uum sit, minorem te facis tamen ab eo, qui tibi porrigit. Quod si est, et non es[t] nullius egens, quod ipse de te iactas.

23. omnis aristippvm. Dicunt Platonem hoc ad Aristippum dixisse, cum illum naufragum uidisset in pannis, // ῏Ω ᾿Αρίστιππε, πάντα σοι πρέπει.

24. praesentibvs. Id est: paruis ac quae praesto esse possunt, τοῖς παροῦσιν.

24. aeqvvm: aequanimum et patientem.

25. dvplici panno. Vili ueste, quam diploidem ueteres dixerunt.

25. patientia velat. ᾿Ενιγματοποι[ε]ία.

26. mirabor, vitae via. Mirum est, inquit, si [de]decebit splendor hominem adsuetum sordidis rebus, ac per hoc: non decebit.

27. alter pvrpvrevm non ex. Ille scilicet, qui utrumque habitum consueuerit sumere ut Aristippus.

30. alter mil[lel]eti textam c. p. Qui panno duplici tegitur, ut Coenicus Diogenes diploide. [Mileti] [textam] [factam ex lan[e]a]. Vestes Milesiae pr[a]etiosae sunt.

30. cane peivs et angve vitabit. Facete locutus est in stultitiam hominis, qui pr[a]etiosam uestem non iam despicere, sed timere uideatur.

31. morietvr frigore. Mire deeo, [in]qui[t] uestiri nisi mis[c]ere non potest.

32. refer et sine vivat in. Ins[t]ul(sus). Totum facete, quamuis dicatur non hoc fingi ab Horatio, sed uere Aristippum Diogeni subducto pallio chlamidem subposuisse purpuream.

33. res gerere. Deest: magnas. [S]et hoc exemplo ostendit non, si tutum sit quiescere, idcirco et gloriosum uideri, praesertim cum sit non certam rem nec hominem colere sibi consulentis ac pigri, res uero maximas gerere et uigilare officium strenui hominis atque laudandi.

35. principibvs placvisse. A maiore ad minus [ueri]. Simile uideri gerere res bellicas et promereri principes ciuitatis.

36. non cvivis homini c. a. c. Et hoc exemplum est a similitudine.

37. sedit qvi timvit. Bene [sedit], quo uerbo signif(icat) segnitiam, unde et sedes: requietio. [Qui timuit]. Non ‘qui contempsit’, ne noluisse se laudet.

38. qvid? qvi[d] pervenit, fecitne viriliter? atqve. Hoc per interrogationem. Quicum agit, uel tarde respondet uel inuertit orationem uel tacet. Hic ergo dicendo [atqu][i] [hic est aut nusquam quod quaerimus] quasi tergiuersantem urguet ad respondendum.

39. hic onvs horret. Hic eloquitur, quod sibi in fine uoluit responderi, illum esse timidum, qui officium fugiat, illum fortem, qui subeat perferatque, ac per hoc, hunc laudandum, illum uituperandum.

41. avt virtvs nomen inane est. Nomen inane uanumque esse uirtutem Epicurus dixit, et ad uoluptatem referri uniuersa, quae facimus.

42. avt decvs avt pr[a]etivm. Hoc Stoici dicunt ad honestatem et rectum, hoc est ad uirtutem omnia reuocantes.

43. coram rege svo. Iam praecipit dicens uerecundiam plus prodesse apud maiores amicos, quam procacem inpudentiam, praesertim cum tacentibus magis quam poscentibus largiantur.

46. indotata m. Mime(sis) fig(ura) [hoc est imitatio poscentis aliquid].

48. clamat ‘victvm date’ hoc est: mendicat.

48. svccinit alter. Subsequitur et canit, id est sequitur alter ac petit. Et bene cantilenam mendicorum dixit.

49. dividvo findetvr. Tapinosis. Nimirum saturice ‘quadra panis’ inquit ‘quae uni tibi dari poterat, frangetur ac diuidetur duobus’, hoc est: diuiti inportunus eris et displicebis, unde fiet, ut, etiam siquid solidandum fuerat, cedat duobus.

50. sed tacitvs pasci si posset corvvs. Nunc eum signif(icat), qui si se pateretur ali a diuite tacitum, neque sibi aemulum conpararet, neque minus acciperet. Nam coruus cum accedit ad cibum, strepitu uocis alias aues arcessit, unde fit, ut solus pasci non possit. Et subtili[s] figura ait ita diuitem peti ab amicis, ut a coruis cadauera. Alii putant a coruo et a uulpe hoc translatum, sed male.

52. brvndesivm comes. Idem, inquit, quod meretrix facit amatori suo, quem simulatis damnis plorabunde spoliat, facit etiam regi suo amicus minor, cum qu[a]eritur simulans in itinere, quo comes ducitur, aliquid se perdidisse uel sensisse incommodi.

55. nota refer[e]t meretricis [c]acvmina. Hic locus de Truculento est Plauti fabula, ubi adulescens dicit: // Aut perit aurum aut conscissa est pallula et cetera.

55. catellam. Catenam diminutiue. Catena autem proprie dicta est, quod canem teneret.

56. periscelidem. Ornamentum pedis circa crura.

56. flentis mire non ‘dicentis’, sed ‘flentis’, ut fidem falsis lacrimae faciant.

56. vti mox // nvlla fides. Ita fit, inquit, ut postea etiam uera dicenti non habeatur fides.

58. nec semel inrisvs triviis. Hoc [est] exemplo signif(icat) numquam postea crediturum quem esse etiam uera dicenti ei, qui falsis rebus omnia fidei argumenta consumpserit. Hinc etiam prouerbium natum est: // Qui semel scurra, numquam [p][ater familias]. Et est ordo: Nec adtollere curat f. c. p.

58. semel inrisvs triviis. Nec si uere, [l]inquit, crus fregerit planus, credet ei ulterius ille, qui ab illo inrisus est semel, et eum adtollet, quippe cum eadem faciat in uero dolore, quae iam pridem fecit in falso. Planum autem scurram dicit. Sic Cic(ero): // Iste planus inprobissimus. Osiris Aegyptiorum deus[, ad quem illo tempore iuratum homines ducebantur].

61. credite, non lvdo. Mimesis[, hoc est imitatio].

62. peregrinvm. [Peregrinum] pro ignoranti posuit. Cic(ero): // Vestrae peregrinantur aures.

62. vicinia ravca. Nempe: uicini uociferantes.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Praecepta uitae ad Lollium Scaeuam equitem Romanum, an sectandi sint potiores, et laudat Aristippum Cirenaicum, qui adfectauerit cum regibus uiuere.

4. Verecunde se tangit quasi inferioris peritiae.

8. cavpona. Diuersorium in uia, ac per hoc: si frequentia et sordibus offenderis. terentinvm. Oppidum Campaniae, alii municipium uolunt uiae Labicanae ad XLVIII lapidem, alii Ferentinum, quod in Tuscis est.

9. Sensus: habet, inquit, et paupertas uoluptates suas, si molestia careat in remotis locis.

10. Hoc est: qui uita latuit, ut et natus et moriens ignoraretur, qui fuit in obscuro. Est autem Epicureorum λάθε βιώσας, late in uita.

11. Si uis indulgentius uiuere, innotesce et per hoc prodesto tuis.

13. Ex historia sumit exemplum, quod plerumque prosit amicitia maiorum, proponens duos philosophos: Aristippum Cinicum sectae Epicureorum, fautorem Alexandri Magni, et Diogenem Stoicum, adulationem maiorum declinantem et paupertate contentum. Quadam igitur die Diogene holera colligente superuenit Aristippus atque subsannando dixit: ‘Diogenes, si sciret regibus uti, fastidiret holus’. Cui Diogenes: ‘Aristippus’, inquit, ‘qui me notat, nollet patienter regibus uti, si pranderet holus, sicut ego’. <si pranderet>. Hoc Antisthenes de Aristippo dixit.

23. Laudat Aristippum ex sententia Platonis; qui cum inuenisset ilium naufragum panno duplici indutum, idest diploide [(cf. Porph.)] ac peruili uestimento, laudauit ilium dicens: omnis color et omnis status et res decuit Aristippum sapientia praeditum, qui ita sciebat paruis uti sicut magnis.

24. <fere praesentibvs aeqvvm>. Prope aequaliter paupertatem ferentem, quae praesens potest esse, sicut diuitias, si uellet habere. Die, qui utrumque habitum consueuit accipere, ut Aristippus, qualicumque ueste indutus fuerit, sine aliqua dehonestate procedit in publicum, quia sunt multi appetitores uestium pretiosarum, quibus si induti fuerint, non de eo honestantur, et sunt nonnulli contemptores, quibus maiorem honorem praestant uilia, quam aliis pretiosa.

25. <panno>. Pallio. Cinicum notat.

30. Aiunt Aristippum, inuitato Diogene ad balneas, dedisse operam, ut omnes prius egrederentur ipsumque pallium Diogenis induisse illique purpureum reliquisse. Quod Diogenes egressus cum induere noluisset suum repetens, tunc Aristippus increpauit Cynicum famae seruientem, qui algere mallet quam conspici in ueste purpurea. Mileti textam purpuream; apud Milesios enim lanae optimae teste Virgilio ([ge. III] 306 [cf.] IIII 334).

33. <res gerere>. Loco nominatiui stat res gerere, ut est illud Persii (1, 27): Scire tuum nihil est.

36. Gr<a>ecum prouerbium dicit propter Aristippum [(Strabo p.] 378): οὐ παντὸς ἀνδρὸς εἰς Κόρινθόν ἐστιν πλοῦς, idest non cuiuis ut Aristippo tutum esse Corinthum nauigare. Nam cum multi Corinthum nauigantes Laidis amore tenerentur, Aristippus etiam hac fama illo perductus est, et usus Laide non etiam amore eius deuinctus est. Qui cum prae se ferret, quod non esset captus ut ceteri, dictum est ei, quoniam meretricem habuisset; ille respondit: si habui, non habeor. Graecum prouerbium est propter Laidem Corinthiam dictum quae noctem talento uendebat, ubi nemo inmunis ab amore eius erat.

37. <svccederet>. Bene cederet, succurreret,contingeret. Terentius ([Andr.] IIII 1, 47): Hac non successit.

38. Quasi tergiuersantes in responsione urget ad respondendum.

43. Adeo gratam esse uerecundiam ait, ut s<a>epe plus percipiant nil petentes quam flagitantes. Conueniens locus principio: proposuerat enim docere, quomodo cum maioribus uiuendum esset.

46. Verba inpudentis, qui oblique petat, et per hunc imitatur eos, qui petunt figurate.

51. Hoc est: si non palam instaret, careret aemulo et rixis; coruus enim reperta esca dum clamat, praedam aliis prodit.

53. <salebras>. Salebrae sunt aspera loca et petrosa. <vmbres>. Hoc est: qui magno uult inputare, quod incommoda itineris patiatur.

55. <catellam>. Alii ornamentum capitis uolunt, alii colli. Aliter: hoc est meretricis inpudentiam imitatur obliquatque petitionem; sic in Truculento Plautus.

56. <periscelidem>. Ποδοψέλιον, uinculum aureum pedis.

59. Planus nomen est hominis, qui solebat multos sic fallere, in quorum uehicula uoluisset tolli, ut fingeret se crus fregisse. Qui cum postea uere crus fregisset et idem rogaret, non est ei creditum. Planus non proprium nomen.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII