Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii iv


ponere opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi

ponere signa novis praeceptis, qualia vincent

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.

peccatum fateor, cum te sic tempore laevo

5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro.

quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,

sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’

quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem

utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’

10 ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’

ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.

longa quibus facies ovis erit, illa memento,

ut suci melioris et ut magis alba rotundis,

ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.

15 cole suburbano qui siccis crevit in agris

dulcior: inriguo nihil est elutius horto.

si vespertinus subito te oppresserit hospes,

ne gallina malum responset dura palato,

doctus eris vivam musto mersare Falerno:

20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis

natura est; aliis male creditur. ille salubris

aestates peraget, qui nigris prandia moris

finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mella Falerno:

25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso

prolueris melius. si dura morabitur alvus,

mitulus et viles pellent obstantia conchae

et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.

30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae;

sed non omne mare est generosae fertile testae:

murice Baiano melior Lucrina peloris,

ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,

pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,

non prius exacta tenui ratione saporum.

nec satis est cara piscis averrere mensa

ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis

languidus in cubitum iam se conviva reponet.

40 Umber et iligna nutritus glande rotundas

curvat aper lances carnem vitantis inertem;

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.

vinea submittit capreas non semper edulis.

fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,

ante meum nulli patuit quaesita palatum.

sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.

nequaquam satis in re una consumere curam,

ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

50 quali perfundat piscis securus olivo.

Massica si caelo suppones vina sereno,

nocturna siquid crassi est tenuabitur aura

et decedet odor nervis inimicus; at illa

integrum perdunt lino vitiata saporem.

55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna

vina, columbino limum bene colligit ovo,

quatenus ima petit volvens aliena vitellus.

tostis marcentem squillis recreabis et Afra

potorem coclea; nam lactuca innatat acri

60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis

flagitat inmorsus refici, quin omnia malit

quaecumque inmundis fervent allata popinis.

est operae pretium duplicis pernoscere iuris

naturam. simplex e dulci constat olivo,

65 quod pingui miscere mero muriaque decebit

non alia quam qua Byzantia putuit orca.

hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

pressa Venafranae quod baca remisit olivae.

70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:

nam facie praestant, venucula convenit ollis;

rectius Albanam fumo duraveris uvam.

hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,

primus et invenior piper album cum sale nigro

75 incretum puris circumposuisse catillis.

inmane est vitium dare milia terna macello

angustoque vagos piscis urgere catino.

magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis

tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,

80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.

vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.

ten lapides varios lutulenta radere palma

et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,

85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem

haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,

quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’

docte Cati, per amicitiam divosque rogatus

ducere me auditum, perges quocumque, memento.

90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,

non tamen interpres tantundem iuveris. adde

voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus

non magni pendis, quia contigit; at mihi cura

non mediocris inest, fontis ut adire remotos

95 atque haurire queam vitae praecepta beatae.’


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Catius; 3 Anytus; 3 Plato; 3 Pythagoras; 3 Socrates; 10 Romanus; 19 Falernus; 24 Aufidius; 29 Cous; 32 Lucrinus; 33 Circei, Circeii; 33 Misena; 34 Tarentum; 40 Umber; 42 Laurens; 51 Massicum Vinum; 55 Surrentinus; 58 Afer; 66 Byzantius; 68 Corycius; 69 Venafranus; 70 Picenus; 70 Tiburs; 72 Albanus; 84 Tyrius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vnde et qvo cativs? Catius Epicureus fuit, qui scripsit quattuor libros de rerum natura, et de summo bono. Sub eius nomine quo modo in proxima Stoicos, ita in hac Epicureos inrisurus est, qui dicunt summum bonum ἡδονήν, sed rerum honestarum; unde Stoici hanc gu[i]lae et corporis libidinem criminantur τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere summum bonum esse. Vnde Varro dicit λογομαχίαν inter illos esse. [Ergo Catium interrogat philosophum Epicureum de cenarum ordinatione et uoluptate, quia Epicurei summum bonum uoluptatem dicunt.]

2. ponere signa novis. [Ponere]: conscribere, consignare noua praecepta.

3. anyti revm. Socratem significat, quem Anytus accusauit et Meletus, quod iuraret μὰ τὸν κύνα καὶ μὰ τὸν χῆνα, quo ostendebat deum omnibus animalibus iunctum. Huic quoque obiecerant et stupra puerorum, et quod noua prodigia pro diis haberet, quae nulla maiorum religio meminisset.

6. qvodsi interciderit tibi nvnc aliqvid. [Interciderit], pro: exciderit.

7. sive est natvrae hoc sive artis. Siue morali[s] siue naturali[s] philosophia descendit, uel siue doctrina siue ingenio. ᾿Ιρωνία.

10. ede hominis nomen. Praeceptoris tui.

12. longa qvibvs facies ovis erit. Bene ab ouis coepit. i. ab initio cenae. Alibi ideo ait: // Ab ouo // Vsque ad mala.

14. ponere, namqve marem: apponere [aut existimare].

14. cohibent callosa vitellvm. [a] [Vitellus] oui pars media. Et nota, quod, cum hic masculino genere dicat, alibi feminino sic: // Quatenus ima petit uoluens aliena uitellus Et est anafora ad pullum.

20. pratensibvs optima fvngis // natvra est; aliis male creditvr. Propter uenenum. Dulces sunt enim de prato.

28. mitvlvs et viles pellent. Mitulus piscis, uel concha maris.

29. non sine coo. Vinum a Coo insula.

29. brevis [svpra]. Significat ‘non diu uigens’, ut [Vergilius] supra: [Breue lilium].

30. implent conchilia lvnae. Dicuntur enim crescente luna inpleri, minui decrescente.

32. lvcrina peloris. Non dicit: ‘melior est Lucrina peloris, quam murex Baianus’, sed dicit: ‘quam murex Baianus melior peloris’, [s]et ita Lucrina peloris est melior muricibus.

34. pectinibvs patvlis. Natura patulis, ut Vergilius: // Patulae sub tegmine fagi.

37. piscis averrere mensa. Mensam piscatoriam dicit. [Auerrere]: abstrahere, auferre.

39. langvidvs in cvbitvm iam se conviva reponit. Id est: qui iam ebrius, iterum eorum sapore inductus cenare uelit. Vt alibi: // Et cubito remane[n]te presso.

41. carnem vitantes inertem. Pinguem.

43. non semper edvlis. [Edulis]: quas edere uelis. [Capreas]. Pro aedis. Et est amphibolia: aut ‘non semper summittit’ aut ‘non semper edulis’.

44. fecvndi leporis sapiens. Fecundum leporem ait, ideo, quia semper praegnans dicitur. [Sapiens] hic a sapore, non a sapientia.

47. crvstvla promit. Opus dulciarii.

51. massica si celo svppones. Quae cras poturus es. Et ostendit apricationis genus.

53. odor nervis inimicvs. Quia si inmaturum fuerit, neruis nocet.

54. lino vitiata saporem. Per saccum colata.

59. lactvca innatat acri. Hinc apparet apud ueteres ultimis mensis lactucam dari solitam.

65. pingvi miscere mero, mvriaqve. [Pingui mero]: musto. [Miscer][e]: temperare.

68. corycioqve croco sparsvm stetit. Aut proprie ‘croco’, aut pro uino crocum posuit, ut Vergilius: // Croceos ut Molos odores.

73. et allec. Nota, quod allec neutro genere dixit. [Faecem]. Condimenti genus sic appellatur.

75. incretvm. Non cretum.

75. vilibvs in scopis, in mappis. Mappas antiqui dicebant, quae nunc mantelia. Lucilius: // Et uelli mappas. Et ait: quanto in his exiguus est sumptus, tanto culpandi facilis offensus.

83. lapides varios. Marmora dicit.

95. qveam vitae praecepta. Hironicos totum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § vnde et qvo Ñ. Catius Epicureus fuit, qui scripsit quattuor libros de rerum natura et de summo bono. Sub huius nomine poeta Epicureos ita risurus est, ut in proxima Stoicos. Epicurei enim summum bonum uoluptatem dicunt rerum honestarum; contra Stoici uoluptatem gulae et libidinis luxuriam dicunt. Aliter: Marcum Catium introducit ordinem cenarum tradentem, deinde loquitur de secta Epicurea, et secat modo Epicureos, quo-modo secuit alibi Stoicos.

2. ponere signa. Dare praecepta aut signa uiuendi. Quemadmodum in uia, ne erretur, signa ponuntur, ita et uitam secuntur signa, in qua multi uidentur esse errores.

3. § pythagoran. Pythagoras Samius tyrannos patriae [suae] fugiens apud Crotonam phisicam philosophiam docuit, suadens inter cetera propter μετενψύχωσιν ab animalibus abstinendum, et cum multos iuuenes auditores haberet, ne ab his ciuitas teneretur, a principibus occisus est. Anytus et Meles accusatores; ab Anyto accusatus Socrates, quod per omnia animalia tamquam per deos iuraret, ipse sibi poenam sumendi ueneni decreuit. <anyti revm>. Idest Socraten. Ab Anyto enim Socrates factus est reus, quasi nouas religiones inducens.

7. § sive est natvr<a>e hoc sive artis. Tres sunt philosophiae partes: moralis, rationalis, naturalis; harum duas tetigit: naturalem et rationalem. § minis vtroqve. Qui es optimus in utroque: et in arte et in natura.

9. res tenves. Subtiles. Hae sunt enim, quae difficilius tenentur.

11. § celabitvr a. Celat nomen auctoris, quia scit odio esse Epicurum quasi uoluptatis auctorem.

12. § ovis erat ([leg.] erit). Bene ab ouis coepit idest initio cenae, ut alibi ([serm.] I 3, 6. 7): Ab ouo // Vsque ad mala citaret: io Bacchae.

13. § et svci m. Crede, quia longiora oua et meliora sunt, quam rotunda, et albidiora.

14. § <callosa>. [Stipidosa] [aut] fortiora aut melioris saporis. vitellvm. Pro callo.

15. § ‘Cole, hoc est ‘caule’, ut elude pro claude; saurices pro sorices; cauda coda. § Caulis dulcior est, qui nascitur in aridioribus locis. ‘Suburbano’, quasi suburbana loca riuis habundant.

16. <elvtivs>. Dissipidius, dissolutius, minus sapidum; aquatius, liquidius, fatui saporis. elvtivs. Limatius.

17. si vespertinvs. Si amicus, inquit, [uespertinus] insperatus subito uenerit.

18. responset. Resistat aut resipiat, reluctetur in faucibus.

21. <aliis>. Idest noxii et periculosi sunt, ut ([Verg. ecl.] 3, 94. 95): Non bene ripae // Creditur.

21. § avfidivs f. Aufidius conditum de Falerno uino faciebat, sed stulte, quia austerum est, et non debebat nisi mollis uini conditum ieiunus gustare.

26. leni p. m. Mulsum et conditum dicitur et melioratum.

27. prolveris. Profuderis [irrigaueris. Virgilius ([Aen.] I 739): Et pleno se proluit auro].

28. <mitvlvs>. Concharum nigrarum genus est, siue pisciculi. <obstantia>. Quae claudunt uias uentris.

29. <brevis> Parua aut [(sec. Porph.)] breuis temporis, ut est ([carm.] I 36, 16): <Brene> lilium. Haec, inquit, cum uino Coo accipe.

30. § lvbrica. Introrsum limpida conchilia implentur luna crescente.

31. generos<a>e t. Idest conchilii [nobilis].

32. mvrice b. In Lucrino sinu pelorides idest optimi murices nascuntur. § <melior>. Quam in Baiano littore. Murex autem genus est piscis. Lucilius ([fr]. XXIV [u.] 52 M.): Murexque marinus. lvcrina peloris. Quae in Lucrino sinu nascitur, qui est uicinus Bais. Quae in Lucrino sinu nascitur, ubi meliores nascuntur murices (quam in Baiano — marinus).

34. <patvlis>. Repandulis. Ad naturam respexit.

36. § nec sibi cenarvm qvivis. Nemo debet arroganter dicere scire se apparare cenas; etenim ardui artificii est easdem diligentius apparare.

37. § nec satis est cara p. a. m. Cara mensa [ideo] dicitur piscatoria [(item Porph.)] quia carius pisces quam caro alia distrahuntur. In Rostris, ubi piscis caro uendebatur.

39. § Languidum uino dixit uel bene saturum, iam recusantem cibos, iam fastidium patientem.

41. § cvrvat aper l. e. Idest de Vmbria aper suauis est. Is crassitudine sua lances p<a>ene curuat, eas scilicet lances, quae uitiant corpus hominis et iners faciunt, multas atque uarias escas subministrando. <Vitiantis> carnes hominum et inertes facientis, quia, si multum est aliquis aprunae, uitiatur eius stomachus. Aliter: mensas uitantes inertem carnem, hoc est pingui et pondere ipso subsidentes.

42. <harvndine>. Maro ([Aen.] X 709. 710): Silua // Pastus harundinea.

43. <svbmittit>. Pingues facit. Ad edendum aptae sunt capreae, quae uineta pascuntur.

44. § fecvndi leporis. Aut quia dicuntur ter in anno parere aut [quia uno coitu concipit] quia dicuntur [(sec. Porph.)] semper praegnantes esse lepores. <armos>. Pro lumbis dixit.

47. § svnt qvorvm ingenivm n. t. c. Sunt qui inueniendis tantum crustulis ingeniosi sunt; ideo non satis est idoneus apparator conuiuiorum, qui nouit, quae sunt optimae placentae. Inridet eum, qui de opera pistoria in libro scripsit, Catius Miltiades.

52. crassi. Asperitatis, molestiae.

56. vina c. l. Limum fecem dixit.

58. tostis. Aut Metis aut assis intelleguntur. <sqvillis>. Alii cammaros, alii caridas dicunt.

69. § nam lactvca innatat a. Idest acri stomacho obest. Lactuca post uinum laedit et acrem facit stomachum. ‘Innatat’ ergo dicit, quia, quicquid non insederit stomacho, laedit.

60. § perna magis. Ita reficitur per has res, per pernas et hillas, conuiuae stomachus, ut [non] omnia malit, quae uenduntur in popinis mundis. § Hillae et hilli dicuntur salsa intestina. Hirri positiuus est, diminutiue hilli dicuntur. Haec hilla quidam in diminutione neutri generis esse dicunt, alii: hilli siue hilla fartata salsicia. Alii sic ut sit ordo: ‘et magis illis’ a pronomine, ut sit: quaecumque inmundis feruent allata popinis.

61. <flagitat i. refici>. Exigit, ut reficiatur inmorsus hac perna.

63. § est oper<a>e p. d. Qui adtendit, operam exhibet, qui admouet aures ad audiendum, opera utitur. Huius operae pretium habebit, qui audit; proficiet enim multum.

64. <e dvlci e. olivo>. Γλυκελαίῳ ñonditura.

65. § mvriaqve d. Muriam antiqui dicebant liquamen et Syrorum lingua sic dicitur.

67. Hoc oleum dulce multiplex ius ipsum mixtumque oleribus.

68. <croco>. Lectum est et hic crocus et hoc crocum.

71. ‘Vennucula’ uuae genus est, cuius botriones ollis seruari possunt.

73. Ordo: hanc ego cum malis primus inuenior puris circum posuisse catillis.

74. § piper albvm. Aut per antiphrasin album piper pro sale posuit aut quia, quando teritur, album fit. Ypallage, idest piper nigrum cum sale albo, idest ego primus inueni cum sale piper.

75. Incretum dixit in puluerem redactum. Alii: non permixtum. ‘Puris’ aut mundis aut tersis aut nil aliud habentibus; [alii] ‘catillis’ catinis diminutiue. incretvm. Permixtum

77. <vagos>. Epitheton piscium, quibus naturale est late uagari.

79. <ligvrrit>. Leuiter comedit. Vt Terentius ([eun.] II 2, 4): Itidem patria qui abligurrierat bona.

81. <in scopis>. Rasura serrarum, quod Graeci dicunt πρίσμα. <in scobe>. Hic scobis et haec scobis dicitur.

83. <lapides varios>. Diuersa marmora [(cf. Porph.).] Alii mensam uarii marmoris; plurimi pauimentum uermiculatum, sebatum. Magis reprehendendus es, si torale habueris sordidum et non bene detersum pauimentum, quam si defuerint tibi pisces et uina optima.

86. § Iustius reprehenderis, si non habueris mappas mundas et scopas mundas, quam si non habueris optimos pisces, quos. non solent habere nisi diuitum mensae.

88. Ad Epicureum ilium, qui haec omnia conuiuiorum praecepta digessit.

93. Desideramus enim, quae nescimus, et iam nota contempnimus.

94. ‘Quia contigit’ tibi uidere magistrum exponentem.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII