Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

versus asclepiadeus minor


ŪŨ|ŪUUŪ||ŪUUŪ|UŨ, 509 IN 31 OPERIS

Spondeus vel trochaeus, sequens choriambus, sequens choriambus, sequens iambus vel pyrrhichius. Versus στίχος λογοειδής est. Nomen ab Asclepiade adeptum est.

1) Primum choriambum diaeresis constanter sequitur, praeter:

Illi «de¦¦torquet» exceptio non sit, si «de» praepositio esse iudicatur. Graeci hanc normam non constanter tenent.

2) Ectasis ante caesuram spectatur:

3) Verbum singula syllaba ante caesuram spectatur:

carm. i i · asclepiadeum primum · maecenas atavis edite regibus...


1  Maecenas atavis edite regibus, 
2  o et praesidium et dulce decus meum! 
3  sunt quos curriculo pulverem Olympicum 
4  collegisse iuvat metaque fervidis 
5  evitata rotis palmaque nobilis 
6  terrarum dominos evehit ad deos; 
7  hunc, si mobilium turba Quiritium 
8  certat tergeminis tollere honoribus; 
9  illum, si proprio condidit horreo 
10  quidquid de Libycis verritur areis. 
11  gaudentem patrios findere sarculo 
12  agros Attalicis condicionibus 
13  numquam demoveas, ut trabe Cypria 
14  Myrtoum pavidus nauta secet mare; 
15  luctantem Icariis fluctibus Africum 
16  mercator metuens otium et oppidi 
17  laudat rura sui: mox reficit rates 
18  quassas indocilis pauperiem pati. 
19  est qui nec veteris pocula Massici 
20  nec partem solido demere de die 
21  spernit, nunc viridi membra sub arbuto 
22  stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae; 
23  multos castra iuvant et lituo tubae 
24  permixtus sonitus bellaque matribus 
25  detestata; manet sub Iove frigido 
26  venator tenerae coniugis inmemor, 
27  seu visa est catulis cerva fidelibus, 
28  seu rupit teretes Marsus aper plagas. 
29  me doctarum hederae praemia frontium 
30  dis miscent superis, me gelidum nemus 
31  Nympharumque leves cum Satyris chori 
32  secernunt populo, si neque tibias 
33  Euterpe cohibet nec Polyhymnia 
34  Lesboum refugit tendere barbiton. 
35  quodsi me lyricis vatibus inseres, 
36  sublimi feriam sidera vertice. 

carm. i iii · asclepiadeum quartum · sic te diva potens cypri...


2   sic fratres Helenae, lucida sidera, 
4   obstrictis aliis praeter Iapyga, 
6   debes Vergilium: finibus Atticis 
8   et serves animae dimidium meae. 
10   circa pectus erat, qui fragilem truci 
12   primus, nec timuit praecipitem Africum 
14   nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, 
16   maior, tollere seu ponere volt freta. 
18   qui siccis oculis monstra natantia, 
20   infamis scopulos Acroceraunia? 
22   prudens oceano dissociabili 
24   non tangenda rates transiliunt vada. 
26   gens humana ruit per vetitum nefas, 
28   ignem fraude mala gentibus intulit. 
30   subductum macies et nova febrium 
32   semotique prius tarda necessitas 
34   expertus vacuum Daedalus aera 
36   perrupit Acheronta Herculeus labor. 
38   caelum ipsum petimus stultitia neque 
40   iracunda Iovem ponere fulmina. 

carm. i v · asclepiadeum tertium · quis multa gracilis te puer in rosa...


1  Quis multa gracilis te puer in rosa 
2  perfusus liquidis urget odoribus 
5  simplex munditiis? heu quotiens fidem 
6  mutatosque deos flebit et aspera 
9  qui nunc te fruitur credulus aurea, 
10  qui semper vacuam, semper amabilem 
13  intemptata nites: me tabula sacer 
14  votiva paries indicat uvida 

carm. i vi · asclepiadeum secundum · scriberis vario fortis et hostium...


1  Scriberis Vario fortis et hostium 
2  victor Maeonii carminis alite, 
3  quam rem cumque ferox navibus aut equis 
5  nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem 
6  Pelidae stomachum cedere nescii 
7  nec cursus duplicis per mare Ulixei 
9  conamur, tenues grandia, dum pudor 
10  inbellisque lyrae Musa potens vetat 
11  laudes egregii Caesaris et tuas 
13  quis Martem tunica tectum adamantina 
14  digne scripserit aut pulvere Troico 
15  nigrum Merionen aut ope Palladis 
17  nos convivia, nos proelia virginum 
18  sectis in iuvenes unguibus acrium 
19  cantamus vacui, sive quid urimur, 

carm. i xiii · asclepiadeum quartum · cum tu, lydia, telephi...


2   cervicem roseam, cerea Telephi 
4   fervens difficili bile tumet iecur. 
6   certa sede manet, umor et in genas 
8   quam lentis penitus macerer ignibus. 
10   turparunt umeros inmodicae mero 
12   inpressit memorem dente labris notam. 
14   speres perpetuum dulcia barbare 
16   quinta parte sui nectaris imbuit. 
18   quos inrupta tenet copula nec malis 
20   suprema citius solvet amor die. 

carm. i xiv · asclepiadeum tertium · o navis, referent in mare te novi...


1  O navis, referent in mare te novi 
2  fluctus. o quid agis? fortiter occupa 
5  et malus celeri saucius Africo 
6  antemnaeque gemant ac sine funibus 
9  aequor? non tibi sunt integra lintea, 
10  non di, quos iterum pressa voces malo. 
13  iactes et genus et nomen inutile: 
14  nil pictis timidus navita puppibus 
17  nuper sollicitum quae mihi taedium, 
18  nunc desiderium curaque non levis, 

carm. i xv · asclepiadeum secundum · pastor cum traheret per freta navibus...


1  Pastor cum traheret per freta navibus 
2  Idaeis Helenen perfidus hospitam, 
3  ingrato celeris obruit otio 
5  Nereus fata. ‘mala ducis avi domum’ 
6  quam multo repetet Graecia milite 
7  coniurata tuas rumpere nuptias 
9  heu heu, quantus equis, quantus adest viris 
10  sudor, quanta moves funera Dardanae 
11  genti. iam galeam Pallas et aegida 
13  nequiquam Veneris praesidio ferox 
14  pectes caesariem grataque feminis 
15  inbelli cithara carmina divides, 
17  hastas et calami spicula Cnosii 
18  vitabis strepitumque et celerem sequi 
19  Aiacem: tamen heu serus adulteros 
21  non Laertiaden, exitium tuae 
22  genti, non Pylium Nestora respicis? 
23  urgent inpavidi te Salaminius 
25  pugnae, sive opus est imperitare equis, 
26  non auriga piger. Merionen quoque 
27  nosces. ecce furit te reperire atrox 
29  quem tu, cervus uti vallis in altera 
30  visum parte lupum graminis inmemor, 
31  sublimi fugies mollis anhelitu, 
33  iracunda diem proferet Ilio 
34  matronisque Phrygum classis Achillei: 
35  post certas hiemes uret Achaicus 

carm. i xix · asclepiadeum quartum · mater saeva cupidinum...


2   Thebanaeque iubet me Semelae puer 
4   finitis animum reddere amoribus. 
6   splendentis Pario marmore purius, 
8   et voltus nimium lubricus adspici. 
10   Cyprum deseruit nec patitur Scythas 
12   Parthum dicere nec quae nihil attinent. 
14   verbenas, pueri, ponite turaque 
16   mactata veniet lenior hostia. 

carm. i xxi · asclepiadeum tertium · dianam tenerae dicite virgines...


1  Dianam tenerae dicite virgines, 
2  intonsum pueri dicite Cynthium, 
5  vos laetam fluviis et nemorum coma, 
6  quaecumque aut gelido prominet Algido 
9  vos Tempe totidem tollite laudibus 
10  natalemque, mares, Delon Apollinis 
13  hic bellum lacrimosum, hic miseram famem 
14  pestemque a populo et principe Caesare in 

carm. i xxiii · asclepiadeum tertium · vitas inuleo me similis, chloe...


1  Vitas inuleo me similis, Chloe, 
2  quaerenti pavidam montibus aviis 
5  nam seu mobilibus veris inhorruit 
6  adventus foliis seu virides rubum 
9  atqui non ego te tigris ut aspera 
10  Gaetulusve leo frangere persequor: 

carm. i xxiv · asclepiadeum secundum · quis desiderio sit pudor aut modus...


1  Quis desiderio sit pudor aut modus 
2  tam cari capitis? praecipe lugubris 
3  cantus, Melpomene, cui liquidam pater 
5  ergo Quintilium perpetuus sopor 
6  urget; cui Pudor et Iustitiae soror 
7  incorrupta Fides nudaque Veritas 
9  multis ille bonis flebilis occidit, 
10  nulli flebilior quam tibi, Vergili. 
11  tu frustra pius, heu, non ita creditum 
13  quid? si Threicio blandius Orpheo 
14  auditam moderere arboribus fidem, 
15  num vanae redeat sanguis imagini, 
17  non lenis precibus fata recludere 
18  nigro conpulerit Mercurius gregi? 
19  durum: sed levius fit patientia 

carm. i xxxiii · asclepiadeum secundum · albi, ne doleas plus nimio memor...


1  Albi, ne doleas plus nimio memor 
2  inmitis Glycerae, neu miserabilis 
3  decantes elegos, cur tibi iunior 
5  insignem tenui fronte Lycorida 
6  Cyri torret amor, Cyrus in asperam 
7  declinat Pholoen; sed prius Apulis 
9  quam turpi Pholoe peccet adultero. 
10  sic visum Veneri, cui placet inparis 
11  formas atque animos sub iuga aenea 
13  ipsum me melior cum peteret Venus, 
14  grata detinuit compede Myrtale 
15  libertina, fretis acrior Hadriae 

carm. i xxxvi · asclepiadeum quartum · et ture et fidibus iuvat...


2   placare et vituli sanguine debito 
4   qui nunc Hesperia sospes ab ultima 
6   nulli plura tamen dividet oscula 
8   actae non alio rege puertiae 
10   Cressa ne careat pulcra dies nota, 
12   neu morem in Salium sit requies pedum, 
14   Bassum Threicia vincat amystide, 
16   neu vivax apium neu breve lilium. 
18   deponent oculos, nec Damalis novo 
20   lascivis hederis ambitiosior. 

carm. ii xii · asclepiadeum secundum · nolis longa ferae bella numantiae...


1  Nolis longa ferae bella Numantiae 
2  nec durum Hannibalem nec Siculum mare 
3  Poeno purpureum sanguine mollibus 
5  nec saevos Lapithas et nimium mero 
6  Hylaeum domitosque Herculea manu 
7  Telluris iuvenes, unde periculum 
9  Saturni veteris, tuque pedestribus 
10  dices historiis proelia Caesaris, 
11  Maecenas, melius ductaque per vias 
13  me dulcis dominae Musa Licymniae 
14  cantus, me voluit dicere lucidum 
15  fulgentis oculos et bene mutuis 
17  quam nec ferre pedem dedecuit choris 
18  nec certare ioco nec dare bracchia 
19  ludentem nitidis virginibus sacro 
21  num tu quae tenuit dives Achaemenes 
22  aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes 
23  permutare velis crine Licymniae 
25  cum flagrantia detorquet ad oscula 
26  cervicem aut facili saevitia negat 
27  quae poscente magis gaudeat eripi, 

carm. iii vii · asclepiadeum tertium · quid fles, asterie, quem tibi candidi...


1  Quid fles, Asterie, quem tibi candidi 
2  primo restituent vere Favonii 
5  Gygen? ille Notis actus ad Oricum 
6  post insana Caprae sidera frigidas 
9  atqui sollicitae nuntius hospitae, 
10  suspirare Chloen et miseram tuis 
13  ut Proetum mulier perfida credulum 
14  falsis inpulerit criminibus nimis 
17  narrat paene datum Pelea Tartaro, 
18  Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens, 
21  frustra: nam scopulis surdior Icari 
22  voces audit adhuc integer. at tibi 
25  quamvis non alius flectere equum sciens 
26  aeque conspicitur gramine Martio 
29  prima nocte domum claude neque in vias 
30  sub cantu querulae despice tibiae 

carm. iii ix · asclepiadeum quartum · donec gratus eram tibi...


2   nec quisquam potior bracchia candidae 
4   Persarum vigui rege beatior.’ 
6   arsisti neque erat Lydia post Chloen, 
8   Romana vigui clarior Ilia.’ 
10   dulcis docta modos et citharae sciens, 
12   si parcent animae fata superstiti.’ 
14   Thurini Calais filius Ornyti, 
16   si parcent puero fata superstiti.’ 
18   diductosque iugo cogit aeneo, 
20   reiectaeque patet ianua Lydiae?’ 
22   ille est, tu levior cortice et inprobo 
24   tecum vivere amem, tecum obeam lubens.’ 

carm. iii x · asclepiadeum secundum · extremum tanain si biberes, lyce...


1  Extremum Tanain si biberes, Lyce, 
2  saevo nupta viro, me tamen asperas 
3  porrectum ante foris obicere incolis 
5  audis, quo strepitu ianua, quo nemus 
6  inter pulcra satum tecta remugiat 
7  ventis et positas ut glaciet nives 
9  ingratam Veneri pone superbiam, 
10  ne currente retro funis eat rota: 
11  non te Penelopen difficilem procis 
13  o quamvis neque te munera nec preces 
14  nec tinctus viola pallor amantium 
15  nec vir Pieria paelice saucius 
17  parcas, nec rigida mollior aesculo 
18  nec Mauris animum mitior anguibus: 
19  non hoc semper erit liminis aut aquae 

carm. iii xiii · asclepiadeum tertium · o fons bandusiae, splendidior vitro...


1  O fons Bandusiae, splendidior vitro, 
2  dulci digne mero non sine floribus, 
5  primis et venerem et proelia destinat, 
6  frustra, nam gelidos inficiet tibi 
9  te flagrantis atrox hora Caniculae 
10  nescit tangere, tu frigus amabile 
13  fies nobilium tu quoque fontium 
14  me dicente cavis inpositam ilicem 

carm. iii xv · asclepiadeum quartum · uxor pauperis ibyci...


2   tandem nequitiae fige modum tuae 
4   maturo propior desine funeri 
6   et stellis nebulam spargere candidis. 
8   et te, Chlori, decet: filia rectius 
10   pulso Thyias uti concita tympano. 
12   lascivae similem ludere capreae: 
14   tonsae Luceriam, non citharae decent 
16   nec poti vetulam faece tenus cadi. 

carm. iii xvi · asclepiadeum secundum · inclusam danaen turris aenea...


1  Inclusam Danaen turris aenea 
2  robustaeque fores et vigilum canum 
3  tristes excubiae munierant satis 
5  si non Acrisium virginis abditae 
6  custodem pavidum Iuppiter et Venus 
7  risissent: fore enim tutum iter et patens 
9  aurum per medios ire satellites 
10  et perrumpere amat saxa potentius 
11  ictu fulmineo; concidit auguris 
13  demersa exitio; diffidit urbium 
14  portas vir Macedo et subruit aemulos 
15  reges muneribus; munera navium 
17  crescentem sequitur cura pecuniam 
18  maiorumque fames: iure perhorrui 
19  late conspicuum tollere verticem, 
21  quanto quisque sibi plura negaverit, 
22  ab dis plura feret: nil cupientium 
23  nudus castra peto et transfuga divitum 
25  contemptae dominus splendidior rei, 
26  quam si quidquid arat inpiger Apulus 
27  occultare meis dicerer horreis, 
29  purae rivos aquae silvaque iugerum 
30  paucorum et segetis certa fides meae 
31  fulgentem imperio fertilis Africae 
33  quamquam nec Calabrae mella ferunt apes 
34  nec Laestrygonia Bacchus in amphora 
35  languescit mihi nec pinguia Gallicis 
37  inportuna tamen pauperies abest 
38  nec, si plura velim, tu dare deneges. 
39  contracto melius parva cupidine 
41  quam si Mygdoniis regnum Alyattei 
42  campis continuem. multa petentibus 
43  desunt multa: bene est cui deus obtulit 

carm. iii xix · asclepiadeum quartum · quantum distet ab inacho...


2   Codrus pro patria non timidus mori, 
4   et pugnata sacro bella sub Ilio: 
6   mercemur, quis aquam temperet ignibus, 
8   Paelignis caream frigoribus, taces. 
10   da noctis mediae, da, puer, auguris 
12   miscentur cyathis pocula commodis. 
14   ternos ter cyathos attonitus petet 
16   rixarum metuens tangere Gratia 
18   insanire iuvat: cur Berecyntiae 
20   cur pendet tacita fistula cum lyra? 
22   odi: sparge rosas. audiat invidus 
24   et vicina seni non habilis Lyco. 
26   puro te similem, Telephe, Vespero 
28   me lentus Glycerae torret amor meae. 

carm. iii xxiv · asclepiadeum quartum · intactis opulentior...


2   thesauris Arabum et divitis Indiae 
4   terrenum omne tuis et mare publicum: 
6   summis verticibus dira Necessitas 
8   non mortis laqueis expedies caput. 
10   quorum plaustra vagas rite trahunt domos, 
12   inmetata quibus iugera liberas 
14   nec cultura placet longior annua 
16   aequali recreat sorte vicarius. 
18   privignis mulier temperat innocens 
20   coniunx nec nitido fidit adultero; 
22   virtus et metuens alterius viri 
24   et peccare nefas, aut pretium est mori. 
26   caedis et rabiem tollere civicam, 
28   subscribi statuis, indomitam audeat 
30   clarus postgenitis, quatenus, heu nefas, 
32   sublatam ex oculis quaerimus invidi. 
34   si non supplicio culpa reciditur, 
36   vanae proficiunt, si neque fervidis 
38   mundi nec Boreae finitimum latus 
40   mercatorem abigunt, horrida callidi 
42   magnum pauperies opprobrium iubet 
44   virtutisque viam deserit arduae? 
46   quo clamor vocat et turba faventium, 
48   gemmas et lapides aurum et inutile, 
50   mittamus, scelerum si bene paenitet. 
52   pravi sunt elementa et tenerae nimis 
54   formandae studiis. nescit equo rudis 
56   venarique timet, ludere doctior, 
58   seu malis vetita legibus alea, 
60   consortem socium fallat et hospites 
62   heredi properet. scilicet inprobae 
64   curtae nescio quid semper abest rei. 

carm. iii xxv · asclepiadeum quartum · quo me, bacche, rapis tui...


2   plenum? quae nemora aut quos agor in specus 
4   antris egregii Caesaris audiar 
6   stellis inserere et consilio Iovis? 
8   indictum ore alio. non secus in iugis 
10   Hebrum prospiciens et nive candidam 
12   lustratam Rhodopen, ut mihi devio 
14   mirari libet. o Naiadum potens 
16   proceras manibus vertere fraxinos, 
18   nil mortale loquar. dulce periculum est, 
20   cingentem viridi tempora pampino. 

carm. iii xxviii · asclepiadeum quartum · festo quid potius die...


2   Neptuni faciam? prome reconditum, 
4   munitaeque adhibe vim sapientiae. 
6   sentis et, veluti stet volucris dies, 
8   cessantem Bibuli consulis amphoram? 
10   Neptunum et viridis Nereidum comas: 
12   Latonam et celeris spicula Cynthiae: 
14   fulgentisque tenet Cycladas et Paphon 
16   dicetur merita Nox quoque nenia. 

carm. iii xxx · asclepiadeum primum · exegi monumentum aere perennius...


1  Exegi monumentum aere perennius 
2  regalique situ pyramidum altius, 
3  quod non imber edax, non aquilo impotens 
4  possit diruere aut innumerabilis 
5  annorum series et fuga temporum. 
6  non omnis moriar multaque pars mei 
7  vitabit Libitinam: usque ego postera 
8  crescam laude recens, dum Capitolium 
9  scandet cum tacita virgine pontifex: 
10  dicar, qua violens obstrepit Aufidus 
11  et qua pauper aquae Daunus agrestium 
12  regnavit populorum, ex humili potens 
13  princeps Aeolium carmen ad Italos 
14  deduxisse modos. sume superbiam 
15  quaesitam meritis et mihi Delphica 
16  lauro cinge volens, Melpomene, comam. 

carm. iv i · asclepiadeum quartum · intermissa, venus, diu...


2   rursus bella moves? parce precor, precor. 
4   sub regno Cinarae. desine, dulcium 
6   circa lustra decem flectere mollibus 
8   quo blandae iuvenum te revocant preces. 
10   Pauli purpureis ales oloribus 
12   si torrere iecur quaeris idoneum. 
14   et pro sollicitis non tacitus reis 
16   late signa feret militiae tuae, 
18   largi muneribus riserit aemuli, 
20   ponet marmoream sub trabe citrea. 
22   duces tura lyraque et Berecyntia 
24   mixtis carminibus non sine fistula; 
26   numen cum teneris virginibus tuum 
28   in morem Salium ter quatient humum. 
30   iam nec spes animi credula mutui 
32   nec vincire novis tempora floribus. 
34   manat rara meas lacrima per genas? 
36   inter verba cadit lingua silentio? 
38   iam captum teneo, iam volucrem sequor 
40   campi, te per aquas, dure, volubilis. 

carm. iv iii · asclepiadeum quartum · quem tu, melpomene, semel...


2   nascentem placido lumine videris, 
4   clarabit pugilem, non equos inpiger 
6   victorem, neque res bellica Deliis 
8   quod regum tumidas contuderit minas, 
10   sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 
12   fingent Aeolio carmine nobilem. 
14   dignatur suboles inter amabilis 
16   et iam dente minus mordeor invido. 
18   dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, 
20   donatura cycni, si libeat, sonum, 
22   quod monstror digito praetereuntium 
24   quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. 

carm. iv v · asclepiadeum secundum · divis orte bonis, optume romulae...


1  Divis orte bonis, optume Romulae 
2  custos gentis, abes iam nimium diu: 
3  maturum reditum pollicitus patrum 
5  lucem redde tuae, dux bone, patriae. 
6  instar veris enim voltus ubi tuus 
7  adfulsit populo, gratior it dies 
9  ut mater iuvenem, quem Notus invido 
10  flatu Carpathii trans maris aequora 
11  cunctantem spatio longius annuo 
13  votis ominibusque et precibus vocat 
14  curvo nec faciem litore dimovet, 
15  sic desideriis icta fidelibus 
17  tutus bos etenim rura perambulat, 
18  nutrit rura Ceres almaque Faustitas, 
19  pacatum volitant per mare navitae, 
21  nullis polluitur casta domus stupris, 
22  mos et lex maculosum edomuit nefas, 
23  laudantur simili prole puerperae, 
25  quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 
26  quis Germania quos horrida parturit 
27  fetus incolumi Caesare? quis ferae 
29  condit quisque diem collibus in suis 
30  et vitem viduas ducit ad arbores; 
31  hinc ad vina redit laetus et alteris 
33  te multa prece, te prosequitur mero 
34  defuso pateris, et Laribus tuum 
35  miscet numen, uti Graecia Castoris 
37  ‘longas o utinam, dux bone, ferias 
38  praestes Hesperiae’ dicimus integro 
39  sicci mane die, dicimus uvidi, 

carm. iv viii · asclepiadeum primum · donarem pateras grataque commodus...


1  Donarem pateras grataque commodus, 
2  Censorine, meis aera sodalibus, 
3  donarem tripodas, praemia fortium 
4  Graiorum, neque tu pessuma munerum 
5  ferres, divite me scilicet artium 
6  quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, 
7  hic saxo, liquidis ille coloribus 
8  sollers nunc hominem ponere, nunc deum. 
9  sed non haec mihi vis, nec tibi talium 
10  res est aut animus deliciarum egens: 
11  gaudes carminibus; carmina possumus 
12  donare, et pretium dicere muneri. 
13  non incisa notis marmora publicis, 
14  per quae spiritus et vita redit bonis 
15  post mortem ducibus, [non celeres fugae 
16  reiectaeque retrorsum Hannibalis minae 
17  non incendia Karthaginis inpiae 
18  eius qui domita nomen ab Africa 
19  lucratus rediit, clarius indicant 
20  laudes quam Calabrae Pierides, neque 
21  si chartae sileant quod bene feceris, 
22  mercedem tuleris. quid foret Iliae 
23  Mavortisque puer, si taciturnitas 
24  obstaret meritis invida Romuli? 
25  ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 
26  virtus et favor et lingua potentium 
27  vatum divitibus consecrat insulis. 
28  [dignum laude virum Musa vetat mori] 
29  caelo Musa beat. sic Iovis interest 
30  optatis epulis inpiger Hercules, 
31  clarum Tyndaridae sidus ab infimis 
32  quassas eripiunt aequoribus ratis, 
33  [ornatus viridi tempora pampino] 
34  Liber vota bonos ducit ad exitus. 

carm. iv xii · asclepiadeum secundum · iam veris comites, quae mare temperant...


1  Iam veris comites, quae mare temperant, 
2  inpellunt animae lintea Thraciae, 
3  iam nec prata rigent nec fluvii strepunt 
5  nidum ponit Ityn flebiliter gemens 
6  infelix avis et Cecropiae domus 
7  aeternum opprobrium, quod male barbaras 
9  dicunt in tenero gramine pinguium 
10  custodes ovium carmina fistula 
11  delectantque deum, cui pecus et nigri 
13  adduxere sitim tempora, Vergili. 
14  sed pressum Calibus ducere Liberum 
15  si gestis, iuvenum nobilium cliens, 
17  nardi parvus onyx eliciet cadum, 
18  qui nunc Sulpiciis accubat horreis, 
19  spes donare novas largus amaraque 
21  ad quae si properas gaudia, cum tua 
22  velox merce veni: non ego te meis 
23  inmunem meditor tinguere poculis, 
25  verum pone moras et studium lucri 
26  nigrorumque memor, dum licet, ignium 
27  misce stultitiam consiliis brevem: 

carm. iv xiii · asclepiadeum tertium · audivere, lyce, di mea vota, di...


1  Audivere, Lyce, di mea vota, di 
2  audivere, Lyce: fis anus; et tamen 
5  et cantu tremulo pota Cupidinem 
6  lentum sollicitas: ille virentis et 
9  inportunus enim transvolat aridas 
10  quercus et refugit te, quia luridi 
13  nec Coae referunt iam tibi purpurae 
14  nec cari lapides tempora, quae semel 
17  quo fugit venus, heu, quove color, decens 
18  quo motus? quid habes illius, illius, 
21  felix post Cinaram notaque et artium 
22  gratarum facies? sed Cinarae brevis 
25  cornicis vetulae temporibus Lycen, 
26  possent ut iuvenes visere fervidi 

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII